Skip to the text

Sermo 3

QUALITER VERA DEVOTIO A FICTA POSSIT DISCERNI.

QUI non est mecum, adversum me est; et qui non colligit mecum, dispergit. Luc. XI, 23.

In his verbis docet Salvator, qualiter possit homo probabiliter scire an sit vere ad Deum per gratiam pertinens, hoc est, an sit veraciter virtuosus ac vere devotus. Hujus etenim signum est, si mens ejus Christo consentit. Christi namque doctrina est, de omni peccato cordialiter pœnitere, in quantum est Dei offensivum et in se ipso turpe, ac contra Dei præceptum; item, semper habere cor paratum ad omnia quæ Deo sunt placita vel ab eo præcepta, et quidquid displicet Deo indesinenter vitare, et esse semper in timore Dei ac cordis custodia, ne Deus Dominus offendatur. Ecce in quo ista sunt, ille est cum Christo, nec est adversarius ejus, sed per caritatem et gratiam spectat ad eum. Porro in quo ista non sunt, ille non est cum Christo, nec ei per caritatem unitus, sed adversus eum est; nec colligit secum, sed dispergit, quoniam animam suam a Deo avertit et alios scandalizat. Si ergo, o homo, vis scire an vita tua Deo complaceat, an vere devotus sis, vide an ista in te sint. Considera an omnia ad quæ teneris adimpleas, an omnem superbiam, invidiam, avaritiam, acediam, incontinentiam, ceteraque peccata mortalia mentaliter detesteris, odias ac devites; an ad Deum et ad gratiarum charismata magis quam ad temporalia atque carnalia afficiaris. Attende sagaciter an cum Christo colligas, hoc est, an proximorum salutem ex corde desideres, atque pro posse procures, orando, hortando et exemplariter conversando. Nam si ita non agis, cum diabolo dispergis, et Christo contrariaris.

Præterea considerandum, quod devotio est promptitudo cordis ad ea quæ Dei sunt. Quidam autem putant se esse vere devotos, et non sunt, sed eorum devotio est ficta et falsa. Quidam vero putant se non esse devotos, et tamen vere devoti sunt. Est namque duplex devotio, utputa: intellectualis, quæ est in superiori animæ parte; et ista devotio semper est bona, vera et tuta, quum sit sincera promptitudo animi ad omnia quæ Deo sunt placita, cum sincera detestatione eorum quæ displicent Deo, videlicet vitiorum. Alia est devotio quædam sensibilis, scilicet cum perceptibili quodam fervore atque dulcore, seu dulcibus affectionibus ad Deum, ac lacrimis. Et quamvis talis devotio interdum sit vera ac salutaris, quia per eam Deus consolatur ac recreat suos ministros, atque ad pravarum delectationum ac sæcularium vanitatum inducit contemptum; interdum tamen talis devotio est ficta, fallax et falsa. Nam et diabolus potest per suam naturalem potestatem ac subtilitatem, causare in homine causas lacrimarum ac perceptibilium suavitatum, quemadmodum experimentaliter constat in perfidis Judæis et Sarracenis atque hæreticis, qui in suis ritibus, sacrificiis et erroribus sæpissime inflammantur ac lacrimantur, et multum devotos se arbitrantur, quum totum sit opus diaboli. Insuper aliqui Christiani crebro ex prædicatione, cantu, symphonia, aut simili causa, compunguntur et æstuant, peccata sua nonnulla deplorant, et dulciter orant: non tamen in caritate et gratia, sed in mortali sunt culpa. Quod patet ex eo quod non intendunt pompis ac vanitatibus mundi renuntiare, nec universa peccata mortalia et immediatas occasiones eorum efficaciter declinare: imo retinent aliena, adversarios odiunt, mundano seu carnali amore sordescunt, et aliqua ad quæ ex præcepto tenentur, omittunt.

Ex his igitur innotescit, quod aliqui in spirituali vita non satis exercitati, quandoque falluntur. Qui tunc se vere devotos existimant, quando devotionem habent sensibilem; qua dum carent, indevotos atque a Deo relictos se conqueruntur: quum sicut jam dictum est, longe aliter esse possit. Imo tunc homo vere devotus est, dum ex corde appetit Deo placere, et quæ Deus ab ipso requirit non negligit adimplere, sive hoc optet et agat cum sensibili quodam fervore atque dulcore, sive quodammodo duro, amaro afflictoque corde. Non ergo te tunc vere devotum et Deo placentem ac virtuosum semper definias, quando in te devotionem sensibilem sentis, ne per hoc vana securitate fallaris, et interiora tua discutere negligas; sed quando nihil eorum quæ a te Deus exigit negligis, sicut et Salomon protestatur, Qui timet Deum, nihil negligit:1 hoc est, quando amicos et inimicos, omnesque homines in mundo hoc conversantes, vere et spiritualiter diligis, quando in adversis et tribulationibus ac persecutionibus veram patientiam habes, quando coram Deo te vere humilias, quando ab omni cupiditate et carnali fœditate immunem te sentis, digneque ambulas vocatione qua vocatus es, in cibo, potu, somno, vestitu, moderantiam servans, et fraternæ correptionis præceptum adimplens.2

Insuper in Revelationibus beatissimæ Brigittæ viduæ sæpius scriptum est, quemadmodum sancta femina, quando primo sibi cœperunt fieri revelationes divinæ et visitationes supernæ, valde frequenter timuit a spiritu malo decipi et illudi: quia ut ait Apostolus, Ipse Satanas transfigurat se in angelum lucis.3 Et tunc Christus frequenter in visione dixit ad Brigittam: Non timeas modo illudi. Nam sicut solem materialem duo sequuntur, videlicet splendor et calor, ita quod sole nascente, nebulæ et tenebræ aeris expelluntur, ipseque aer illuminatur et calidus redditur; ita dum Spiritus Sanctus visitat mentem, peccata et passiones animæ disperguntur, intellectus illustratur, voluntas accenditur, et inordinatus timor expellitur, totaque anima serenatur, pacatur et jucundatur.

Si ergo alicui fiant visiones, revelationes, consolationes, visitationes et elevationes mentis ad Deum, sapienter perpendat an ex hujusmodi rebus repellantur ab anima sua vanæ distractiones, tumultuantes cogitationes, anxietates et animi perturbationes atque inordinatæ affectiones, an etiam sua ratio in cognitione Dei ac sui veraciter illustretur, an cor suum divino inflammetur amore, atque ad carnalium et temporalium rerum moveatur contemptum, seque profundius in cunctis humiliet, patientior, custoditior, timoratior fiat. Et si isti effectus in ipso sunt, confidat se vere a Spiritu Sancto misericorditer visitari; si vero non istos effectus, sed contrarios in se senserit homo, decipi pertimescat. Hinc sanctus Job dixit: Verebar omnia opera mea, sciens quod tu, Domine, non parceres delinquenti.4

Multo magis nos fragiles et nimium defectuosi, formidare debemus ne forte vita nostra displiceat Deo; et vitare debemus non solum manifesta mala, sed etiam apparentia bona, quæ tamen sunt mala. Ideo Psalmista oravit:5 Gressus meos dirige, Domine, secundum eloquium tuum. Unde et nos jugiter Dominum deprecemur ut in omnibus nos misericorditer regat, ducat, dirigat ac defendat, quemadmodum scriptum est: Justum deduxit Dominus per vias rectas.6 Propter quod orat Propheta: Deduc me, Domine, in via tua, et ingrediar in veritate tua.7 Sicque in nobis ipsis ac proximis nostris odiamus omne peccatum, in quantum est Dei inhonorativum ac offensivum; atque in vita præsenti optemus a Deo paternaliter castigari, ne æternaliter condemnemur. Unde in octavo libro Vitaspatrum legitur de quodam sancto presbytero Innocentio nomine, qui primo clarus fuit in militia, in palatio Constantini imperatoris, et post cum conjuge sua abrenuntiavit sæculo, fuitque presbyter in monte Oliveti, et habuit filium nomine Paulum. Qui quum in crimen fornicationis esset collapsus, pater ejus Innocentius Deum rogavit ut talem ei correptionem diaboli daret, quod de cetero peccare non posset: et factum est ita. Statim quippe filius ille a diabolo cœpit vexari, et obsessus fuit pro suis peccatis, ac tentus in vinculis: sicque a suis fuit purgatus peccatis. Nec voluit pater ejus eum a dæmone liberare, quum tamen alios curaret obsessos. Hujus igitur Innocentii virtutes sequendo, peccata super omnia odiamus.

Footnotes

  1. Eccle. v, 19. ↩

  2. Ephes. iv, 1. ↩

  3. II Cor. xi, 14. ↩

  4. Job ix, 28. ↩

  5. Ps. cxviii, 133. ↩

  6. Sap. x, 10. ↩

  7. Ps. lxxxv, 11. ↩

Chapter 145 of 211