Skip to the text

Sermo 2

DE SPIRITUALI SIGNIFICATIONE HUJUS OBSESSI.

ERAT Jesus ejiciens dæmonium. Luc. xi, 14.

Sicut ait Apostolus, Omnia quæ scripta sunt, ad nostram doctrinam scripta sunt.1 Considerandum est ergo quid spiritualiter per istum obsessum et ejus curationem signetur. Itaque agnoscendum, quod quamvis secundum communem modum loquendi, non dicantur a diabolo obsessi, nisi in quibus per operationem diaboli interiores sensus cum suis organis sic perturbantur, quod ratio in eis omnino impeditur a suo usu, ita ut in furorem vertantur;2 nihilo minus secundum veritatem, a diabolo obsessi sunt et possessi quicumque in mortali peccato exsistunt. Ipsi enim sunt vasa et habitacula ministrique dæmonum, qui regnant in eis. Ratio quoque in eis est excæcata quantum ad ea quæ pertinent ad salutem. Nam temporalia, carnalia et caduca præferunt bonis æternis, spiritualibus atque cœlestibus, imo omnium creatori, Deo altissimo, summo, incommutabili infinitoque bono : quod est amentia maxima. Præterea ista obsessio spiritualis a diabolo, pejor ac periculosior est quam illa corporalis ac prima : quoniam prima illa obsessio est malum pœnæ, et interdum est obsessi purgatio; et potest esse in eo qui est in caritate et gratia. Taliter quoque obsessi non peccant, eo quod ratione uti non possint. Sed secunda ista possessio est malum culpæ atque possessi deceptio; nec est nisi in eo qui est in peccato mortali. Et ita possessi, de uno peccato mortali cadunt in aliud, suntque in statu damnationis.

Quum ergo omnis homo in mortali existens peccato, sit obsessus a diabolo, per dæmoniacum istum mutum ac cæcum intelligitur quicumque peccator qui in mortalibus jacet peccatis. Nam talis est mutus a laudibus Dei et a salutaribus verbis : quia etsi ore verba Dei pronuntiet, non tamen acceptum est Creatori, quoniam indevoto corde et absque caritatis affectione id agit, sicut per Isaiam Dominus loquitur, Populus hic labiis me honorat, cor autem ejus longe est a me.3 Insuper talis homo est spiritualiter cæcus, quoniam pericula sua non pensat, nec aliquam habet cognitionem formatam et claram, hoc est lumine gratiæ illustratam caritatisque gustu perfusam, quoniam carnalis atque mundana affectio dominatur in eo : ideo ea quæ de Deo et Scripturis audit, legit aut scit, sibi non sapiunt. Est enim similis febricitanti, cui omnia alimenta videntur amara, quamvis sint dulcia, quoniam gustum exteriorem habet humoribus salsis et amaris ac malis infectum. Ita peccator interiorem gustum et mentis palatum habet vitioso amore mundi et carnis et desiderio peccati ac pravæ delectationis intoxicatum, ita ut nec Deus sibi dulcescat, nec spiritualia ac cœlestia sibi suavia sint, imo exercitia virtuosa ex propria natura vere suavia, sibi tædiosa exsistant.

Amplius, multæ sunt causæ cur peccator spiritualiter mutus et cæcus, imo et surdus vocatur. Prima est, quia diabolo est subjectus, ita quod diabolus eum inhabitans, movet membra et vires ejus ad opera mala, et impedit membra ac vires ipsius ab operibus bonis. Est enim servus diaboli. Et sicut equus comparatur ad sessorem, ita ipse ad dæmonem suum inhabitatorem : quemadmodum enim equester cum freno ducit ac dirigit equum quo vult, ita diabolus cum sua suggestione ac dominatione ducit ac dirigit impium ad diversa peccata, atque a bonis actibus retrahit eum. Unde, secundum Apostolum, transgressores captivi tenentur a diabolo ad voluntatem ipsius.4 Sic ergo diabolus intellectum peccatoris movet ac dirigit ad consentiendum erroneis suggestionibus et desideriis pravis: sicque rationem excæcat. Hinc ait Psalmista: Beatus vir cujus est nomen Domini spes, et non respexit in vanitates et insanias falsas.5 Ad quas per consensum respicit impius, et lucem veritatis atque justitiæ derelinquit. Diabolus quoque retrahit intellectum ejus a consideratione attenta eorum quæ pertinent ad salutem: et ita fit surdus, ita ut verba Dei auribus interioribus non bene perpendit, nec masticat. Similiter linguam iniqui movet diabolus ad verba illicita, detractoria, turbativa, mendosa, scurrilia et lasciva: a verbis vero utilibus, ædificatoriis, virtuosis retrahit eam; vel si profert talia, non recta intentione hoc facit. Sicque peccator fit mutus quantum ad usum linguæ salubrem: quemadmodum Isaias negligentes pastores appellat canes mutos nescientes latrare.6

Secunda causa est, quoniam omne mortale peccatum est simile magnæ gravique moli. Ideoque sicut hujusmodi moles exteriorum sensuum organa implet, lædit, et a suis sensationibus impedit, utputa, oculos a visu, aures ab auditu, linguam quoque a locutione, si in ore fuerit posita; ita peccatum mortale intellectum obtenebrat, interioresque aures obturat, et linguam a virtuosis locutionibus impedit. Hinc, quanto homines plus assuescunt vitiis immorari, atque in suis indurantur sceleribus, tanto minus ponderant sua peccata, et tandem pro nihilo reputant ea, quemadmodum Salomon contestatur:7 Impius quum in profundum peccatorum venerit, contemnit.8

Tertia causa est, quoniam Deus est prima lux et veritas summa, fons totius illustrationis; peccatum vero est quædam divisio ac interpositio inter Deum et peccatorem, quemadmodum loquitur Isaias: Iniquitates vestræ diviserunt inter Deum vestrum et vos.9 Quemadmodum ergo janua seu fenestra clausa, sua interpositione inter solem et habitaculum privat illud lumine solis, obscurareque dicitur domum; ita peccatum animam privat lumine gratiæ, et excæcat, non quod nil intellectualiter videat seu cognoscat, sed quoniam quæ suæ salutis sunt non efficaciter pensat, neque quæ Dei sunt, cum caritatis affectu ac gustu considerat.

Quarta causa est, quoniam sicut gratia, virtutes et dona formaliter sunt quædam spiritualia lumina animam intus pulcherrime illustrantia atque ornantia, imo Deo superpulcherrimo ac supersplendidissimo sublimiter conformantia; ita peccata in se ipsis sunt turpitudines quædam ac tenebræ animam obscurantes ac dæmonibus assimilantes. Hinc loquitur Augustinus: Habet justitia lucem suam, perfundit et illustrat animam sibi inhærentem; sic peccatum habet suam caliginem, confundit et obtenebrat animam sibi consentientem. Quum ergo unum mortale peccatum animam ita obscuret, deturpet, dæmonibusque conformet: quam inæstimabiliter obscuratæ, fœdatæ, atque dæmonibus assimilatæ sunt animæ impiorum, qui absque timore quotidie operantur tot mala, et cogitationibus, affectionibus, verbis, operibus ac omissionibus tam enormiter innumerabiliterque Deum offendunt? Ideo ab universis peccatis et obtenebrationibus mentis corda nostra, per veram contritionem, per sinceram confessionem, per condignam satisfactionem et emendationem in omnibus depuremus; linguam a verbis illicitis refrenemus, et prudentes, graves ac exemplares simus in verbis, factis ac moribus; nec aliquid eorum quæ Deus a nobis exigit omittamus, potiusque formidemus a diabolo per mortalis peccati consensum spiritualiter possideri, quam ab eodem corporaliter vexari ac obsideri.

Unde in dialogo Severi et Galli discipulorum S. Martini narratur, quod in partibus transmarinis fuit vir sanctus qui incredibilem habuit potestatem et gratiam fugandi dæmonia ab obsessis, et inaudita per singulos dies signa faciebat:10 quia non præsens tantum, nec verbo solum, sed absens quoque, fimbriis sui cilicii aut epistolis a se missis curavit obsessos. Hinc populus mirabiliter copiose confluxit ad eum. Nec solum vulgus ac minores, sed et præfecti ac comites, diversarumque urbium judices, ante illius fores sæpius jacuerunt per noctes. Episcopi quoque sanctissimi venerunt ad eum, tangi et benedici ab eo humiliter postulantes; et sanctificatos se ac divino munere illustratos non immerito crediderunt, quoties manum et vestem illius contigerant. Hic vir sanctus dicebatur ab omni potu in perpetuum penitus abstinere, et septem tantum caricis sustentari. Inter hæc tentatio vanæ gloriæ hunc sanctum virum invasit. Quod malum ut sensit, expellere nitebatur, nec potuit; et qui ex aliorum corporibus dæmones expellebat, a proprio corde diabolicum expellere virus non potuit. Toto igitur corde Deum oravit ut se permitteret a diabolo per quinque menses corporaliter possideri atque vexari. Statimque vir præpotens ille et sanctus, signis et virtutibus toto orienti vulgatus, correptus a dæmone est; et tentus in vinculis, omnia quæ energumeni pati solent perpessus est. Quinto autem mense, a dæmone, et quod ipse plus cupiebat, a tentatione gloriæ vanæ, est liberatus. Ecce quantum sanctus vir ille abhorruit vanam gloriam et omnem Dei offensam, et quam vere humilis fuit, qui maluit a dæmone sic vexari et ab hominibus aspernari, quam ab occulta tentatione seduci. Ejus ergo exemplo discamus vitia abhorrere, ac Dei offensionem incomparabiliter magis quam propriam confusionem vitare.

Footnotes

  1. Rom.xv, 4. ↩

  2. Is. xxix, 13; ↩

  3. Matth. xv, 8. ↩

  4. II Tim. ii, 26. ↩

  5. Ps. xxxix, 5. ↩

  6. Is. lvi, 10. ↩

  7. Prov. xvint, 3. ↩

  8. Prov. xviii, 3. ↩

  9. Is. lix, 2. ↩

  10. II Tim. ii, 26. ↩

Chapter 144 of 211