Skip to the text

Sermo 4

QUAM UTILE ET BEATUM SIT VERBUM DEI AUDIRE ET CUSTODIRE.

BEATI qui audiunt verbum Dei et custodiunt illud. Luc. XI, 28.

In his verbis docet nos unigenitus Filius Dei, quam vigilanter debeamus verbum Dei auribus corporis ac mentis audire, quam etiam memoriter et obedientialiter debeamus hoc custodire. Ita igitur verbum Dei audire ac custodire debemus cum omni diligentia, reverentia et obedientia, propter quatuor causas:

Primo, propter dignitatem Dei. Videmus enim, quod verba regum et principum cum ingenti diligentia audiuntur, et eorum epistolæ cum magna reverentia suscipiuntur ac advertuntur: nonne ergo incomparabiliter diligentius audienda sunt verba Dei, qui est Rex regum et Dominus universorum, cujus excellentia est penitus infinita?1

Secundo, propter dignitatem ministrorum Dei, videlicet prælatorum ac prædicatorum, per quos Deus loquitur nobis. Qui quantumcumque indigni fuerint in quantum sunt peccatores et particulares personæ, tamen in quantum sunt prælati et Dei vicarii, magnæ sunt dignitatis, et quasi ipsemet Deus reverenter obedienterque audiendi, quia eorum honoratio ac inhonoratio redundat in Deum, qui ait ad eos: Qui vos audit, me audit;2 et qui vos spernit, me spernit. Hinc ait Gregorius: Sæpe contingit ut persona magna despectum habeat servum; quumque servum mittit ad aliquem, servus reverenter suscipitur et auditur, non propter se ipsum, sed quoniam domini ejus honorabilitas consideratur. Hinc quoque apostolus Paulus de hoc commendat Galatas, quod cum omni timore et reverentia susceperunt audieruntque eum sicut angelum Dei, imo quasi Jesum Christum.3

Tertio, propter multiplicem utilitatem nobis inde provenientem: quoniam verbum Dei est spirituale medicamentum quo vulnera animarum nostrarum, id est peccata, curantur ac expelluntur. Est etiam cibus et refectio mentis, confortatio et conservatio cordis, illuminatio rationis, inflammatio voluntatis, protectio et munimen contra tentationes, atque directio vitæ nostræ in omnibus. Propter quod Propheta loquitur Deo:4 Lucerna pedibus meis verbum tuum, Domine, et lumen semitis meis. Hinc constat quam verissime Christus dixit: Beati qui audiunt verbum Dei et custodiunt illud.5 Et congruentissime addidit, Et custodiunt illud: nam aliqui diligenter audiunt verbum Dei, solum ut sciant et docti videantur, atque honorem et commodum aliquod consequantur. Quorum abusio stulta est, et exsecratio valde magna, intentioque omnino perversa.

Quarto, propter vitanda damna et pericula quæ oriuntur ex hoc quod verbum Dei non satis diligenter auditur, nec debite custoditur. Hoc namque in se ipso magnum peccatum est, et vilipensio majestatis divinæ; ex hoc quoque sequitur induratio animæ, excæcatio et obstinatio in peccatis, atque æterna damnatio valde gravis. Unde Bernardus in quodam ait sermone: Quam grave mihi esset, et quantum tristarer, si scirem verba mea in vobis non fructificari, nec diligenter a vobis audiri. Quanto magis Dominus majestatis indignabitur his qui verba ejus negligenter audiunt, nec observant? Dum ergo, o homo, verbum Dei audis, et contra peccata prædicatio sonat, diligenter perpende an in te sint vitia contra quæ loquitur sermo divinus: et si sic, non differas pœnitere et emendare. Aliqui vero sunt ita perversi, quod si audierint contra vitia prædicari, indignentur prædicanti: qui similes sunt stolidissimis vulneratis, qui vulnera sua sibi non permittunt ostendi, neque curari, sed ea abscondunt et putrescere sinunt. — De hac autem materia in aliis sermonibus dicta sunt multa: idcirco abbrevio.

Postremo S. Athanasius scribit in vita B. Antonii, quod Constantinus Augustus potentissimus imperator, et filii ejus Constans et Constantius, frequenter scripserunt S. Antonio tanquam patri, et rogabant ut eis rescriberet. Sanctus vero Antonius ex litteris illorum nequaquam inaniter motus, convocans monachos, dixit: Reges sæculi epistolas nobis miserunt; sed quid de hoc ipso Christianis mirandum est? Licet enim diversa sit dignitas hominum, eadem tamen cunctis nascendi ac moriendi conditio est. Hoc potius omni veneratione colendum, hoc toto retinendum est affectu, quod Deus hominibus legem dedit, quod per unigenitum Filium suum Ecclesiam suis ditavit eloquiis, propriisque instruxit sermonibus. Quæ monachis est ratio cum epistolis regum? Rogatus vero Antonius a Fratribus universis, ut christianos reges suis refrigeraret ac informaret epistolis, ne per silentium ejus exasperarentur, ad susceptas illorum epistolas convenienter rescripsit, laudans in primis quod Christum colebant; deinde salutaria persuasit, videlicet, ne magnum quid putarent regiam dignitatem, ne præsenti tumerent imperio, et se homines esse obliviscerentur, sed se a Christo judicandos esse jugiter recordarentur, circa subditos quoque clementes essent et justi, pauperumque curam haberent. His litteris principes susceptis vehementissime lætabantur.

Itaque et nos miseri peccatores beatissimum Antonium aliqualiter imitantes, hoc vere magnificum, gratiosum ac saluberrimum arbitremur, quod sacram habemus Scripturam, quasi epistolam nobis a Deo directam, et ex ea verba non regis mortalis, sed Dei omnipotentis audimus. Ideo verbum Dei diligentissime audiamus, et memoriter ac obedientissime observemus.

Footnotes

  1. Apoc. xix, 16. ↩

  2. Luc. x, 16. ↩

  3. Galat. iv, 14. ↩

  4. Ps. cxviii, 105. ↩

  5. Luc. xi, 28. ↩

Chapter 146 of 211