Sermo 5
Ad religiosos
QUOD ASSIMILARI DEO, EST OMNIS CREATÆ MENTIS PERFECTIO.
ESTOTE imitatores Dei, sicut filii carissimi.1 In epistola præsentis dominicæ.
Philosophi dicere solent, quod omne agens producit sibi simile; et rursus, quod agens intendit passum sive effectum sibi assimilare: propter quod dicunt, quod omnis effectus est quædam participata similitudo suæ causæ. Sic et juxta sacræ Scripturæ doctrinam, Deus creator universa ad aliquam sui assimilationem, hoc est ad aliqualem suæ bonitatis participationem, produxit, ita quod omne creatum suo creatori in aliquo assimilatur, sive in esse, sive in vivere, sive in aliis. Hinc omnis creatura dicitur quidam radius sui creatoris, qui est prima, supersplendidissima infinitaque lux. Porro, rationalem creaturam excellentiori ac speciali modo ad suæ bonitatis participationem effecit, videlicet ad imaginem et similitudinem suam, ita ut contemplando, diligendo ac possidendo, capax est proprii creatoris, atque in multis virtuosis operibus ei conformare se potest, ipsumque imitari.2 Rectissime ergo hortatur in exordio epistolæ hodiernæ Apostolus, ut simus imitatores Dei. Quamvis etenim omnis homo quantum ad naturalia sua, sit ad Dei imaginem similitudinemque creatus, utputa quoad intellectum, voluntatem, memoriam, non tamen sufficit ad salutem Deum in naturalibus harum potentiarum operationibus imitari; nec assimilatio ista quantum ad dona naturæ, perfecta est, sed oportet eam per dona gratiæ perfici, atque in actibus caritatis aliarumque infusarum virtutum gratuitis ac meritoriis Creatorem altissimum imitari, et ei in talibus assimilari, ut diligatur ab ipso et ei beatifice uniatur. Similitudo namque est causa amoris; et amor, unionis. Hinc, secundum doctores, assimilari Deo, est omnis creatæ mentis perfectio.
Sed potest quis sciscitari, quomodo debeat homo velle Deo assimilari seu similis fieri, quum primus ille apostata, dicendo, Similis ero Altissimo, meruerit in profunda dejici tartarorum.3 Et respondendum, quod velle Deo assimilari ordinate, est valde laudabile; sed velle ei assimilari inordinate, est summe vituperabile. Imo sicut ordinata Deo assimilatio est summa hominis perfectio, ita inordinata assimilatio est maximum vitium. Sunt itaque aliqua in quibus velle Deo assimilari, est vitiosum. Aliqua namque conveniunt Deo ratione suæ majestatis et excellentiæ, utputa: dominari, præesse, non subesse, legem præfigere, voluntatem pro libito sequi, omnia scire, nullum peccatum inultum relinquere.4 In his non debemus Deum imitari velle. Imo in his volunt eum imitari superbi, ambitiosi, rebelles, et omnes inique agentes, quos propria et inordinata delectat libertas. Nihilo minus vicarii Dei, puta qui præsunt, Deum imitari debent in præsidendo, juste, pie ac sapientialiter se habendo et absque personarum acceptione procedendo, præcepta rationabilia subditis præfigendo atque eorum corrigendo excessus. Qui autem non præsunt, ad prælationem adspirare non debent, sed subesse et obedire velle, potius quam præcipere et præesse. Porro, aliqua Deo conveniunt ratione suæ bonitatis ac pietatis, caritatis, sapientiæ atque justitiæ: et in talibus Deum imitari debemus, ut simus proximis nostris benevoli, pii, proni ad dandum, liberales ad communicandum, ad opera misericordiæ prompti, et sapientes, inter bonum et malum, verum et falsum efficaciter discernentes. Unde ante hæc verba
Apostolus ad Ephesios admonuit:5 Estote invicem benigni, misericordes, donantes invicem, sicut et Deus in Christo donavit vobis.
Maxime autem consistit hæc imitatio deiformis ac virtuosa in caritate perfecta, ut non solum amicos in Deo, sed inimicos quoque propter Deum spiritualiter diligamus, eisque benefaciamus pro posse, et pro ipsis cordialiter deprecemur. Per quod Dei filii adoptivi efficimur: filiorum namque est suis patribus conformari. Idcirco dixit Salvator: Diligite inimicos vestros, benefacite his qui oderunt vos, et orate pro persequentibus, ut sitis filii Patris vestri qui in cœlis est.6 Qui utique impiis et ingratis multa bona largitur. Unde ibidem Christus adjecit: Estote ergo et vos perfecti, sicut et Pater vester cœlestis perfectus est.78 Qui frequenter per Moysen dixit: Sancti estote, quoniam ego sanctus sum. Et denuo Moyses exhortatur: Perfectus et absque macula eris cum Domino Deo tuo.9 Deus quippe odit iniquitatem, et diligit sanctitatem:10 ideo servos suos vult esse absque peccato, et virtutibus decoratos. Si ergo ita egerimus, erimus «filii Dei carissimi». Incipientes namque sunt Dei filii cari, proficientes cariores, perfecti vero carissimi; vel dicitur homo Dei filius carus propter dona naturæ (diligit namque Deus cuncta quæ fecit), carior propter dona gratiæ, carissimus propter dona gloriæ, ad quæ est prædestinatus.11
B Itaque viri perfecti sunt filii Dei carissimi, quorum præcordia in bonitatis affectum, in zelum justitiæ sunt conversa, in virtutum amorem, in odium vitiorum firmiter transformata: qui non aliud quam justitiam esurire sitireque norunt, et zelo divini honoris succensi sunt, ac bonum commune et universorum salutem ardentissime concupiscunt, atque pro viribus laborant, pro his orando, prædicando, seu aliis modis, quatenus Deus omnipotens, sanctus et bonus, in omnibus et ab omnibus honoretur.
C De talibus ait in Regula sua S. Hieronymus: Referam vobis quædam non minus imitanda quam audienda. Dum ergo per eremorum antra septem annis sanctos Patres visitarem, de quorum vita et moribus libellum compegi, nihil tam carum, tam studiosum appetebatur a monachis, quam quod in eis, qui juberet et præesset, posset inveniri. Profecto non tacebo tantam caritatem, tantam humilitatem, quam sanctæ illæ mentes habebant, ut hæc cernens, eremos putarem in paradisos esse conversas. Sic namque sanctorum illorum hominum corda caritas transformaverat in creaturas deificas, ut caro pene nescia fuerit carnis, licet per Joannem dicatur: Omne quod est in mundo, concupiscentia oculorum est, aut concupiscentia carnis, vel superbia vitæ.12 Nam sic simplicia atque humillima corda illa obedientiæ et humilitatis innitebantur vestigiis, ut quasi quorumdam philosophorum videretur in eis verificari opinio, qui unam solam ponebant animam in universis hominibus. Nam abbates et Patres nihil velle sciebant, nisi quod subditi; et subditi, antea conabantur
Patrum jussa implere quam erant emissa, et quibusdam quasi vestigiis nitebantur et conjiciebant de voluntate mandantis. De talibus rursus scribit Hieronymus in prologo primi voluminis Vitaspatrum : Sunt ornati moribus, quieti, lenes, tranquilli, et caritatis vinculis, quasi quadam germanitate, constricti. Ad æmulationem vero virtutum ingens certamen exercent atque agones : studet enim unusquisque clementior altero, benignior, humilior ac patientior inveniri. Si quis autem sapientior ceteris fuerit, hic ita communis erga omnes et mediocris consistit, ut secundum Christi mandatum, omnium servus ac minimus videatur.13
Heu! quid nos pusilli, quid nos infracti et mali, nobis ipsis viventes, nondum salubriter mortificati, quid, inquam, ad ista dicemus, qui tam faciliter perturbamur, et omnem quam habere videbamur tranquillitatem ac devotionem, amittimus sive per impatientiam, sive per vanam lætitiam, sive per sæcularem tristitiam, sive per alias in nobis passiones regnantes?
Ubi est nostra professio? Ubi spiritualis profectus? Ubi perfectio monachalis? Erubescamus intra nos et coram Altissimo, imo et mutuo, qui toties passiones, vanitates et levitates nostras invicem demonstramus. Emendemus, et dignos pœnitentiæ fructus agamus; verbaque stulta, vana, inutilia, otiosa, scurrilia in tantum vitemus et abhorreamus, ut juxta doctrinam Apostoli in præsenti epistola, nec nominentur nec audiantur in nobis :14 corrumpunt etenim mores bonos colloquia mala.15 Nec unquam obliviscamur quod sanctus pater Benedictus ait in Regula : Scurrilitates et verba otiosa in risum moventia, æterna clausura in omnibus locis damnamus, et ad tale eloquium aperire discipulum os non permittimus.
Talia ergo vitemus, et juxta Apostolum, gratiarum actio inter nos resonet, vel Dei beneficia recolamus et ei humiliter regratiemur.16 Nec gratiam una hora adeptam, alia per nostras dissolutiones, passiones negligentiasque perdamus : imo proficiendi studio quotidie validius inflammemur.
Footnotes
Chapter 147 of 211