Skip to the text

Enarratio in evangelium

ERAT JESUS EJICIENS DÆMONIUM, ET ILLUD ERAT MUTUM, ETC. Luc. XI, 14-28.

HODIERNO in evangelio S. Lucas describit qualiter quidam obsessus a dæmonio sit curatus a Christo. Et quia per corporalem illius liberationem a dæmone mystice designatur quid in peccatorum conversione spiritualiter fiat a Deo, potissimum in hoc sacro jejunio, ut patebit; idcirco evangelium istud recte in ista dominica legitur. Ait ergo Evangelista:

Erat Jesus ejiciens dœmonium ab homine obsesso, et illud erat mutum, id est hominem illum efficiens mutum. Dicitur dæmon surdus et mutus ratione effectus, seu effective, non formaliter, quoniam organa sensuum indisponit, et ab actibus suis impedit ipsos sensus. Hinc subditur: Et quum ejecisset dœmonium, locutus est mutus. Remota equidem causa, removetur effectus. Ideo dæmone mutitatem causante ejecto, pristinam loquelæ facultatem adeptus est homo. Et admiratæ sunt turbæ de tanto miraculo tam imperialiter facto. Porro a Matthæo signum istud plenius describitur, quo habetur: Tunc oblatus est ei, scilicet Christo, homo dæmonium habens, cœcus et mutus, et curavit eum, ita ut loqueretur et videret.1 Ubi Hieronymus: Tria (inquit) signa in eodem simul perpetrata sunt, quia obsessus curatus est, et idem cœcus ac mutus visum recepit atque loquelam.

Quidam autem ex eis dixerunt. Isti, secundum Matthæum, Pharisæi fuerunt, pleni invidia contra Christum eo quod sanctitate, sapientia, fama, eloquentia et miraculis eos excessit, quum ipsi humanæ laudis et gloriæ cupidissimi essent. Quorum insaniam multi usque in præsens sequuntur, de aliorum prosperitate dolentes, et de eorum infortuniis miseriisque gaudentes. De quibus ait Chrysostomus: Sicut scarabei nutriuntur stercoribus; sic invidi, aliorum infortuniis. In Beelzebub principe dœmoniorum ejicit dœmonia, id est, virtute, ope seu invocatione summi ac pessimi dæmonis, expellit dæmones ab obsessis. Quasi dicant: Non divina virtute nec aliqua sanctitate hoc agit; sed familiaritatem et pactum habet cum principe dæmoniorum, qui inferioribus præcepit dæmonibus ut Jesu jubente egrediantur, ut per hoc homines seducantur, putando quod Jesus sit Christus et Filius Dei. Sicque, secundum hos perversissimos Pharisæos, ejectio dæmonum a Christo fuit illorum obedientia in principem suum, et ficta coactio.

Et alii tentantes, id est, experiri optantes an Jesus divina virtute ejiceret dæmones, signum de cœlo, hoc est aliquod magnum miraculum soli Deo possibile, quœrebant ab eo, ut tale miraculum faceret aut fieri desuper procuraret, sicut ad invocationem seu potius jussionem Josue sol et luna steterunt in cœlo immobiles spatio diei unius;2 sicque certitudinaliter scirent quod Jesus esset apud Deum bene exauditus et placens, ac divina virtute miracula agens. Denique consuetudinis fuit Judæis quærere signa, ut patet ex utriusque Testamenti scripturis. Propter quod dixit Apostolus: Judæi signa petunt.3 Et in Joanne loquitur Christus:4 Nisi signa et prodigia videritis, non creditis.

Ipse autem ut vidit, id est, mente conspexit, cogitationes eorum: omnia enim nuda et aperta sunt oculis ejus, ut ad Hebræos asseritur;5 dixit eis. Non ad verba, sed ad cogitationes eorum respondit, ut vel sic cogerentur credere potestati ipsius, qui cordium novit occulta. Sed quo modo verum est hoc, quum Evangelista jam dixerit quosdam illorum dixisse, In Beelzebub principe dæmoniorum ejicit dæmonia, alios quoque signum petisse a Christo?6 Ad quod respondendum videtur, quod Pharisæi basse et secrete inter se verba hæc protulerunt et signum quærere decreverunt. Unde Chrysostomus ait: Quum Pharisæorum suspicio irrationabilis esset, metu multitudinis non audebant hanc divulgare. Præterea, cordium secreta cognoscere, aliorumque cogitationes certitudinaliter intueri, Deo est proprium; nec homo hoc potest, nisi Domino revelante. Verumtamen vir doctissimus Nicolaus de Gorra scribit hoc loco: Potest homo aliquas alterius cogitationes cognoscere: de quibus cognoscendis librum edidit Plato; sed singulorum singulas solus Deus cognoscit.

Post hæc Christus reprobat verba Pharisæorum dicentium, In Beelzebub, etc. Et est ratio prima ista : Omne regnum in se ipsum, id est contra se invicem, divisum, ita quod una pars contra aliam præliatur, desolabitur, id est, debilitabitur ac cito peribit, durante discordia intestina ac lite : nam sicut per concordiam parvæ res crescunt, sic per discordiam res maximæ dilabuntur, secundum Hieronymum. Unde et Romana respublica per intestina bella magis ac citius fuit desolata, quam per pugnas externas, sicut in libro de Civitate Dei Augustinus testatur. Hinc in Osee scribitur :7 Divisum est cor eorum, nunc interibunt. Et domus supra domum cadet, id est, habitatores unius domus irruent super habitatores alterius domus, vel mutuo destruent habitacula sua, vel habitatoribus interfectis, ædificia vetustate deficient.

Si autem et Satanas in se ipsum divisus est, hoc est, si unus dæmonum contra alium pugnat ac machinatur, ita quod ego succursu dæmonis superioris ejicio dæmones, quomodo stabit regnum ejus? id est, qualiter diu durabit regnum principis dæmoniorum, quum ipse contra proprium regnum agat, expellendo per me ab hominibus dæmonia sibi subjecta? quasi dicat, Non diu duraret : quum tamen tamdiu sit duraturum, quousque homines per ipsum in hoc mundo probandi sunt : quod erit usque ad finem mundi. Porro, si Judæi et reprobi judaizantes dicant, quod ad Christi vocem princeps dæmoniorum expulit dæmones, non ad sui regni dissipationem, sed confortationem, ut scilicet homines æstimando Jesum ejicere dæmones virtute divina, majoribus implicarentur erroribus, credendo quod Christus sit et Filius Dei; hoc facillime reprobatur, quoniam universa quæ Christus verbis operibusque edocuit, dæmoni maxime contrariantur. Ad quid enim tendit tota Christi doctrina, nisi ad privati amoris plenariam exstirpationem, ad divinæ dilectionis sincerissimam integritatem, ad sui ipsius cordialem contemptum, ad Dei diligentissimam venerationem, ad profundissimam humilitatem, inconcussam patientiam, ad omnium hominum, etiam inimicorum, beneficentiam et amorem purissimum, ad plenam in Deo fiduciam, ad idololatriæ omnisque artis magicæ exstirpationem, ad continuam, puram ac fervidam mentis cum Deo adhæsionem, ad mundi contemptum atque diaboli abrenuntiationem? Per quæ omnia certissimum est, regnum diaboli maxime debilitari ac superari. Ideo Christus cum principe dæmoniorum fœdus non habuit : et istud veris, virtuosis internisque Christianis, non fide dumtaxat, sed experimentaliter quoque certissimum est, et per innumerabilia miracula ac mirabilia soli omnipotenti Deo possibilia, sic esse probarunt. Per quod vanissima atque sacrilega callidissimi impiissimique Porphyrii contra christianam fidem excogitata figmenta, penitus destruuntur.

Deinde Christus ad idem probandum aliam rationem inducit. Si autem ego in Beelzebub ejicio dœmonia, sicut expositum est, filii vestri, id est Apostoli ac discipuli mei, de vestra progenie nati; vel, « filii vestri », id est exorcistæ vestri; in quo ejiciunt? id est, qua potestate dæmones ab obsessis expellunt?8 Apostoli namque et discipuli Christi in Christi nomine ejecerunt dæmonia, ut apud Lucam legitur.9 Inter Judæos quoque fuerunt aliqui exorcistæ, qui per exorcismos a Salomone editos, dæmones expellebant. Ideo ipsi hi filii vestri, judices vestri erunt : id est, quia dæmonum expulsiones per ipsos factas, non diabolo sed Deo adscribitis, quas a me factas principi adscribitis dæmoniorum; hinc hi filii vestri erunt in die judicii judices vestri : non judiciaria potestate, sed comparatione, secundum Hieronymum, quoniam comparatione illorum, isti perversissimi Pharisæi magis damnabiles apparebunt, quum filii illi dæmonum expulsionem Deo, isti diabolo tribuant. Verumtamen, si per filios intelligantur Apostoli, constat quod ipsi judices erunt infidelium Judæorum in die judicii assessoria dignitate, secundum quod Christus eis promisit: Vos qui secuti estis me, sedebitis super thronos judicantes duodecim tribus Israel.10

Porro, id est sed, si, pro quia, in digito Dei ejicio dæmonia. In Matthæo legitur: Si in spiritu Dei ejicio dæmones. Per quod patet per digitum Dei hoc loco intelligi Spiritum Sanctum, ut sit sensus:11 « si in digito Dei », id est potestate et operatione Spiritus Sancti, expello dæmonia, profecto pervenit in vos regnum Dei, id est, regnum cœleste seu beatitudo æterna per me manifestatur atque offertur vobis, dum regnum diaboli vinco et debilito, cœlestisque regni introitum vobis paro ac prædico. Expulsio quippe unius contrarii, introductio est alterius. Unde in prima Joannis fertur: In hoc apparuit Filius Dei, ut dissolvat opera diaboli.12 Vel, « pervenit in vos regnum Dei », id est virtus et dominium seu gubernatio Creatoris, qui per me hominem et per meam humanitatem operatur in vobis dæmonum expulsionem, ita quod ego sum Christus, vobis in lege et Prophetis promissus, et inter vos spiritualiter regnaturus: prout Jeremias prædixit, Regnabit Rex, et sapiens erit. De quo angelus dixit: Regnabit in domo Jacob in æternum, et regni ejus non erit finis.13 Vel, « pervenit in vos regnum Dei », id est, per me vobis offeruntur gratiarum charismata, virtutes et dona Spiritus Sancti, quibus regnum cœlorum acquiritur. Cur vestram impugnatis salutem? Unde juxta hunc sensum ait Apostolus: Non est enim regnum Dei esca et potus, sed justitia, et pax, et gaudium in Spiritu Sancto.14

Denique Spiritus Sanctus dicitur digitus Dei, id est Patris ac Filii, qui sunt unus verus Deus: et sicut sunt omnium unus creator, ita sunt Spiritus Sancti unum principium et unus spirator. Dicitur ergo Spiritus Sanctus digitus Dei: primo, quoniam sicut per digitum homo aliquid indicat alteri, ita per Spiritum Sanctum Pater et Filius ostendunt hominibus veritatem, quemadmodum in Joanne loquitur

A Christus: Quum venerit ille Spiritus veritatis, docebit vos omnem veritatem.15 Secundo, quoniam sicut per digiti intinctionem sentitur qualiter res sapiat, ita per Spiritum Sanctum homo divinæ bonitatis suavitatem degustat. Tertio, quia sicut per digitum fit exsecutio operis, ita per dona Spiritus Sancti exsequitur homo opera meritoria æternæ salutis. Quarto, quia per Spiritum Sanctum fit partitio seu distincta atque discreta distributio divinorum donorum. Alii enim per Spiritum datur sermo sapientiæ, alii sermo scientiæ, alii gratia sanitatum, alii operatio virtutum, alii genera linguarum, alii discretio spirituum, alii gratia prophetiæ.16 Et hæc omnia, secundum Apostolum, operatur unus idemque Spiritus, dividens singulis prout vult.17 In nulla autem corporis parte tantum apparet discretio sive partitio, sicut in digitis. Rursus, quemadmodum Filius Dei vocatur manus et brachium Patris (juxta illud Isaiæ: Paravit Dominus brachium sanctum suum in oculis omnium gentium), quoniam Pater omnia operatur per Filium;18 sic Spiritus Sanctus, Dei digitus appellatur, quia per eum veritas indicatur.

Postremo pensandum, quod Filius Dei hic asserit se Spiritu Sancto minorem, quoad suam humanitatem: per quod se Spiritus Sancti virtute affirmat operari miracula.19 Per quod impii Arii falsitas demonstratur, quoniam Spiritum Sanctum dixit esse puram creaturam, Filiique ministrum, et ab eodem creatum, quum tamen in Filio non poneret veram animam rationalem, sed solum Verbum et carnem: quo stante, Christus a Spiritu Sancto nullam haberet virtutem efficaciamque expellendi dæmonia seu faciendi miracula.

Deinceps Salvator per aliam rationem ac similitudinem probat se dæmoni contrarium, non confæderatum. Quum fortis armatus, etc. Similitudo seu parabola ista, quantum ad litteralem intelligentiam superficialiter sumptam, est plana, sed exponenda est mystice; ut sit sensus: « Quum fortis armatus », id est diabolus, naturali fortitudine valde robustus (secundum illud Job : Non est potestas super terram quæ comparetur ei) : quo namque altioris naturæ est, eo et majoris potentiæ. Naturalia quippe in dæmonibus integra permanserunt, secundum divinum Dionysium quarto capitulo de Divinis nominibus. Diabolus quoque armatus est multiformi astutia, longa experientia, naturali industria, potestate, scientia, multiplici quoque nequitia, et acie vitiorum ac malignorum spirituum sibi subservientium. Quum itaque fortis iste custodit atrium suum, id est impiorum conventiculum seu mundum in maligno positum, ne scilicet homines mundani pœniteant et salventur.20 Sic equidem ante adventum Christi homines custodiebat, ne sibi per vitæ emendationem subtraherentur, qui tunc pene ubique idololatriæ ac ceteris vitiis servierunt. In pace sunt ea quæ possidet, id est, juxta suam voluntatem possidet tales : quia ut ait Apostolus, ad voluntatem ipsius captivi ab ipso tenentur. Et qui ita diabolo sunt subjecti, non veram, sed carnalem falsamque pacem habent, et dæmoni infeliciter damnabiliterque concordant. Nam vera pax, est tranquillitas mentis in Deo concordiaque in bonis : de qua loquitur Isaias, Non est pax impiis, dicit Dominus; Apostolus quoque, Fructus (inquit) Spiritus est caritas, gaudium, pax, etc. Falsa autem pax, est inordinata concordia : de qua Psalmista, Zelavi (ait) super iniquos, pacem peccatorum videns. Si autem fortior illo, id est Christus :212223 qui secundum quod Deus, est infinitæ potentiæ; per potestatem quoque suæ humanitatis supernaturaliter ei collatam, fortior est omni ente creato. Superveniens. Christus namque desuper venit, juxta illud Joannis : Qui de cœlo venit, super omnes est. Vicerit illum. In omnibus namque Christus vicit diabolum, scilicet : in tentatione, illam viriliter ac prudenter abjiciendo; in persecutionibus, derisionibus et amarissima sua passione, illas patientissime tolerando; in suo descensu ad inferos, infernum spoliando. Hinc de eo in Apocalypsi habetur : Ecce vicit leo de tribu Juda; atque in Psalmo : Quis est iste Rex gloriæ? Dominus fortis et potens, Dominus potens in prælio. Universa arma ejus auferet, id est, tentationes et fallacias quibus decipit homines, compescet, aperiet, superarique faciet ab electis.2425 Unde Christus ait discipulis : Ecce dedi vobis potestatem calcandi super serpentes et scorpiones, et super omnem potestatem inimici.26 Cui consonat promissio illa in Psalmo, Super aspidem et basiliscum ambulabis, etc. In quibus confidebat. Diabolus namque in suis confidit astutiis, malignitatibus, tentamentis. Quem aliqui pravi homines assequuntur, videlicet simulatores et callidi, qui provocant contra se iram Dei : qui in Isaia loquuntur, Posuimus mendacium spem nostram, et mendacio protecti sumus. De quibus rursum in Isaia asseritur : Confidunt in nihili, et loquuntur vanitatem. Et spolia ejus distribuet. Spolia diaboli sunt iniqui, quos tentando decepit, Creatori subtraxit, et suo subjecit dominio infelici. Hos Christus redemit, dæmonibus absulit, angelorum custodiæ deputavit, ecclesiasticisque assignavit officiis. Captivam quippe ducens captivitatem, dedit dona hominibus, quosdam constituens Apostolos, quosdam Evangelistas, quosdam Prophetas, alios pastores et doctores.27 Denique diversas mundi gentes a dæmonibus captivatas distribuit Apostolis convertendas, dicendo : Euntes in mundum universum, prædicate Evangelium omni creaturæ. Hinc passione instante dixit :28 Nunc princeps hujus mundi ejicietur foras.29 Et ab Isaia de Christo prædictum est : Voca nomen ejus, Accelera, spolia detrahe, festina prædari.30 Deinceps ponitur ratio quarta probans quod Christus nil confœderationis cum diabolo habet.31 Qui non est mecum, id est, mihi non consentit nec cooperatur, adversum me est, id est mihi contrarius, et opera mihi contraria facit; et qui non32 colligit mecum, id est, homines ad Deum non reducit, nec ad virtutes trahit, ut potest et debet, orando, docendo, exemplariterque vivendo, dispergit, id est, a Deo avertit, et se ac alios peccatis et erroribus implicat. Per hoc Christus insinuat sibi cum diabolo nullam esse communionem, quum ipse sit humilis et benignus, dispersos per vitia et errores reducens ad Deum, et congregans ad unitatem fidei, spei et caritatis. Porro diabolus superbus et malitiosus, semper conatur homines a præfata unitate avertere, a cultu veri Dei dispergere, per idololatrias ac alia crimina disgregare. Hinc ait Apostolus:33 Quæ conventio Christi ad Belial? aut quæ societas lucis ad tenebras? Joannes quoque ait: Jesus moriturus erat, ut filios Dei qui erant dispersi, congregaret in unum.34

Post hæc ostendit Salvator Judæos incredulos a diabolo inhabitari, dicens: Quum immundus spiritus exierit ab homine, etc.35 In Matthæo, ubi verba hæc scripta sunt, legitur Christus protinus subdidisse, Sic erit generationi huic pessimæ. Per quod patet hæc de populo Judæorum perfido principaliter dici, ita quod nomine hominis, populus ille signatur, sicut frequenter in veteri Testamento de toto populo illo ac alio, quasi de homine uno, fit sermo: ut quum dicitur per Isaiam, Sede in pulvere, virgo filia Babylon.36 Ubi per filiam Babylonis, populus Chaldæorum intelligitur, secundum Hieronymum, Haymonem, Bedam, ac alios expositores.

Itaque, «Quum immundus spiritus», id est diabolus: qui ratione simplicis suæ naturæ dicitur spiritus, et ob abundantiam suæ impietatis vocatur immundus; «exierit ab homine», id est a populo Judæorum: quod factum fuit quando in monte Sinai legem a Deo accepit devoteque dixit, Omnia quæcumque præcepit nobis Dominus faciemus, et erimus obedientes;37 ambulat per loca inaquosa, id est per gentilium corda et conventicula, in quibus non fuit aqua sapientiæ salutaris, neque gratiarum fluenta:38 unde in Job ait, Circuivi terram, et perambulavi eam; quærens locum, id est mansionem in eis ad deceptionem et condemnationem eorum, juxta illud Petri: Adversarius vester diabolus tanquam leo rugiens circuit, quærens quem devoret.39 Et non inveniens in gentilibus fixam atque perpetuam mansionem, quoniam per Christi Apostolos sunt conversi, juxta illud Psalmi:40 Reminiscentur, et convertentur ad Dominum universi fines terræ; dicit: Revertar in domum meam unde exivi, id est, ad Judæorum Synagogam redibo, a qua exivi quando Deo devote servivit. Sed ea Christi fidem spernente, ad eam reversus est spiritus nequam.

Et quum venerit ad eam diabolus, invenit eam scopis mundatam et ornatam, id est extrinsecus superficialiter decoratam per observantias cærimoniales, et Scribarum ac Pharisæorum traditiones, apparentesque et fictas devotiones: quæ omnia tempore legis evangelicæ reprobantur. Nam de hypocrisi Christus in Evangelio præcipue arguit Scribas ac Pharisæos.41 Et tunc vadit diabolus, cernens sibi patere introitum ad Judæos, et assumit secum alios septem spiritus nequiores se, id est multitudinem et copiam dæmonum tentatorum ac vitiorum.42 Septenario quippe universitas designatur, sicut de Maria Magdalene legitur Christus ejecisse septem dæmonia, id est universa peccata mortalia.4344 Et in Apocalypsi habetur: Gratia vobis ab eo qui est, et a Jesu Christo, et a septem spiritibus qui in conspectu throni ejus sunt.45 Tobiæ quoque Raphael ait: Ego sum Raphael angelus, unus ex septem qui adstamus ante Deum.46 Siquidem septem diebus omne tempus evolvitur: ideo septenario universitas, secundum Gregorium, insinuatur. Et ingressi habitant ibi. Jam enim videmus quod usque in præsens Judæi in sua obstinatione atque perfidia manent, quemadmodum a Daniele prædictum est: Non erit ejus (scilicet Christi) populus, qui eum negaturus est;47 et finis ejus vastitas, et usque in finem perseverabit desolatio. Atque in Psalmo dicitur

Deo: Effunde super eos iram tuam, et furor iræ tuæ comprehendat eos.48 Et fiunt novissima hominis illius pejora prioribus. Sicut enim ultima ista captivitas Judæorum per Romanos inficta, quæ jam per mille quadringentos annos et amplius duravit, quasi incomparabiliter major est omni captivitate quam sub lege perpessi sunt; ita peccata in quibus nunc sunt, et propter quæ in istam calamitatem redacti sunt, quasi incomparabiliter graviora consistunt quam ante, videlicet quoniam regem Messiam persecuti sunt et occiderunt, quem et quotidie in suis synagogis blasphemant, et pro destructione Romani imperii discipulorumque Jesu Nazareni jugiter orant, ut S. Hieronymus et alii id experti, plenius scribunt.

Insuper ista moraliter explanantur de quocumque homine recidivante, a quo in Baptismo ac Pœnitentiæ sacramento expulsus est dæmon. Expulsusque pergit per loca inaquosa, id est, bonorum corda a fluxu concupiscentiæ desiccata, atque per abstinentias arefacta, tentare aggreditur et superare molitur: in quibus locum non invenit, dum ei viriliter reluctantur. Tuncque ad priorem revertitur: quem si non invenerit intus vere purgatum, sed foris dumtaxat ornatum, vadit et assumit alios septem spiritus nequiores se, secundum sensum præhabitum, qui ingressi habitant in recidivante, ita quod posteriora ejus peccata fiunt enormiora prioribus. Vulnera namque repetita sunt periculosiora, in corpore et in anima; et post acceptam sæpe gratiam esse ingratum, deterius est.

Factum est autem, quum hæc diceret Jesus, hoc est, adversarios veritatis Christus tam sapienter, prompte, clare ac fortiter confutaret, extollens, hoc est, devote affectuoseque elevans, vocem quædam mulier de turba, dixit illi. Quidam dixerunt hanc feminam fuisse Marthæ ancillam, quæ admirata sapientiam atque constantiam Christi, locuta est: Beatus venter qui te portavit, et ubera quæ suxisti, hoc est, tanta est dignitas, sanctitas, virtus, sapientia et perfectio tua, o Christe, ut te satis laudare non queam; sed merito etiam beatifico illam quæ te concepit, portavit, peperit et lactavit, cujus corpus et membra, specialiter ventrem et ubera, ex contactu tuo et obsequio tibi impenso beatificata protestor. Quis enim digne collaudet sacratissimæ Virginis uterum inviolatissimum et prorsus castissimum, in quo Unigenitus Dei, Deus majestatis immensæ, præelegit et dignatus est incarnari, homo fieri, tot mensibus commorari, crescere et nutriri, cujus etiam Virginis jam natus ubera suxit? Nonne admirabilis et præstantissima Virgo illa, ex Filii hujus unione, communione, contactu, obsequio, inæstimabiliter dignificata ac deificata credenda est?

Sed quoniam Christi matrem esse, singularissimum ac unicum donum est, ad quod nemo deinceps potest adspirare, Christus universale præconium protulit, ad quod omnes pertingere nunc valemus. At ille dixit: Quin imo, hoc est, utique sic est sicut dixisti; nec tamen hoc solum sic est, imo et omnes beati qui audiunt verbum Dei, id est, qui verba divinæ Scripturæ aure mentis advertunt, libenterque audiunt auribus corporis, ut reponant illa in memoria mentis ac impleant factis. Ideo subditur, et custodiunt illud in memoria et effectu, juxta illud in Psalmo: Memores sunt mandatorum ipsius, ad faciendum ea.49 Hi ergo beati sunt jam in spe et merito, atque post vitam hanc beati erunt in re et præmio, felicitatem sortiendo æternam, dummodo jam laudabiliter perseverent usque in finem. Hinc in Joanne asserit Christus: Qui ex Deo est, verba Dei audit.50 Deinceps Christus verbis his conceptum sui spiritualem prætulit conceptui corporali. Idcirco, secundum Augustinum, virgo Maria beatior fuit concipiendo Christum fide seu mente, quam ventre. Unde et nos de aliorum quantumlibet propinquorum sanctitate non præsumamus quod prosit nobis, nisi illorum virtutes sectari curemus.

Footnotes

  1. Matth. xii, 22. ↩

  2. Josue x, 12, 13. ↩

  3. I Cor. 1, 22. ↩

  4. Joann. IV, 48. ↩

  5. Hebr. IV, 13. ↩

  6. Matth. xii, 24. ↩

  7. Osee x, 2. ↩

  8. Luc. x, 17. ↩

  9. Cf. in Act. xix, 13. ↩

  10. Matth. xix, 28. ↩

  11. Matth. xii, 28. ↩

  12. 1 Joann. iii, 8. ↩

  13. Luc. i, 32, 33. ↩

  14. Rom. xiv, 17. ↩

  15. Joann. XVI, 13. ↩

  16. I Cor. xii, 8-10. ↩

  17. Ibid. 11. ↩

  18. Is. xii, 10. ↩

  19. Jer. xiii, 5. ↩

  20. I Joann. v, 19. ↩

  21. Ps. lxxii, 3. ↩

  22. Galat. v, 22, 23. ↩

  23. Is. xlviii, 22. ↩

  24. Ps. xxiii, 8. ↩

  25. Apoc. v, 5. ↩

  26. Luc. x, 19. ↩

  27. Ephes. iv, 8, 11. ↩

  28. Marc. xvi, 15. ↩

  29. Joann. xii, 31. ↩

  30. Is. viii, 3. ↩

  31. Ps. lxvii, 19; ↩

  32. II Tim. ii, 26. ↩

  33. II Cor. vi, 15, 14. ↩

  34. Joann. xi, 51, 52. ↩

  35. Matth. xii, 43. ↩

  36. Is. xlvii, 1. ↩

  37. Exod. xxiv, 7. ↩

  38. Job i, 7; ii, 2. ↩

  39. I Petr. v, 8. ↩

  40. Ps. xxi, 28. ↩

  41. Matth. xxiii, 13 et seq. ↩

  42. Matth. xii, 45. ↩

  43. Luc. viii, 2. ↩

  44. Marc. xvi, 9; ↩

  45. Apoc. i, 4, 5. ↩

  46. Tob. xii, 15. ↩

  47. Dan. ix, 26, 27. ↩

  48. Ps. LXVIII, 25. ↩

  49. Ps. cII, 18. ↩

  50. Joann. VIII, 47. ↩

Chapter 143 of 211