Skip to the text

Sermo 6

DE DILECTIONE ET VERA AMICITIA, ET QUAM UTILIS SIT ILLA.

AMBULATE in dilectione, sicut et Christus dilexit nos et tradidit semetipsum pro nobis, oblationem et hostiam Deo, in odorem suavitatis.1 In hodierna epistola.

Quum caritas sit omnium virtutum regina, mater ac finis et vita, sine qua nulla actio est spiritualiter viva, meritoria et Deo accepta; idcirco Scriptura ad caritatem uberrime nos hortatur : siquidem ea præsente, omnia ad salutem necessaria adsunt; ea deficiente, nil meritorium inest. Hinc ait Apostolus : Finis præcepti, id est omnium divinorum præceptorum, est caritas, hoc est actio caritatis, videlicet spiritualis dilectio actualis, procedens de corde puro a mortali peccato, quod cum caritate stare non potest, et conscientia bona, non habente remorsum culpæ mortalis, et fide non ficta, sed vere catholica.2 Nec solum admonet nos Scriptura ad caritatem, sed etiam ad caritatem perfectam ac christiformem, qualem habuit Dominus Jesus Christus. Sic quippe nunc ait Apostolus : Ambulate in dilectione, sicut et Christus dilexit nos et tradidit semetipsum pro nobis. Hoc ipsum in Evangelio ait Salvator : Hoc est (inquiens) præceptum meum, ut diligatis invicem sicut dilexi vos.3 Quemadmodum ergo Christus animam suam, hoc est vitam, pro nostra salute exposuit morti, ita et nos pro Christo, pro ejus gloria et honore, pro suæ fidei defensione, vitam nostram debemus exponere: nec solum pro Christo, sed etiam pro fratribus ac proximis nostris in certo casu, ita ut occidi ac mori simus parati ne pereat anima proximi nostri. Unde in prima Joannis epistola fertur: In hoc cognovimus caritatem Dei, quoniam ille animam suam pro nobis posuit;4 et nos debemus pro fratribus animas ponere.

Deinceps non solum dilectio, sed et ordo diligendi sub divino cadit præcepto. Quatuor namque sunt ex caritate amanda ordine justo ac debito, utputa, Deus, ipsemet homo, et proximus, ac proprium corpus: ita ut Deum super omnia primo ac maxime, imo ac incomparabiliter diligamus, etiam amplius quam nos ipsos, eo quod ipse sit pura infinitaque bonitas; deinde nos ipsos, quia ut ait Salvator, Quid proficit homo, si universum mundum lucretur, se ipsum autem perdat?5 tertio proximos; quarto proprium corpus: sicque vita corporalis postponenda est fraternæ saluti. Multum ergo distant a caritate, qui proximum suum scandalizare ac perturbare non verentur, quem in tantum diligere obligantur, ut malint occidi quam illum perire.

Præterea dilectio dicitur major dupliciter: primo, intensive, videlicet quantum ad amoris fervorem; secundo, appretiative, videlicet quoad dignificationem et electionem dilecti, ita ut alia malit quis perdere, quam dilectum. Quamvis itaque non obligemur Deum præ omnibus incomparabiliter diligere intensive, tamen appretiative tenemur eum ita amare, ita quod malit quilibet nostrum non solum propriam vitam et cuncta quæ habet, sed et cuncta creata si sua consisterent, quam Deum, amittere. Idcirco, secundum Augustinum, minima caritas est major quam maxima ac summa cupiditas, quia quicumque vere ex caritate diligit Deum, plus diligit eum quam quicumque cupidissimus totum mundum: siquidem incomparabiliter Deum appretiatur, et præ cunctis ei adhæret. Hinc omnis mortaliter peccans, vehementer Deum vilipendit et aspernatur, quoniam ei præponit se ipsum, et propriam voluptatem, et vana quæ appetit; specialiter vero avari, ambitiosi, lascivi, qui pro lucro terreno, pro temporali honore, pro delectatione immunda, Deum relinquunt, mentiendo, false jurando, dolose agendo, aut alio modo, enormiter damnabiliterque despiciunt ipsum. Quum ergo talis ac tanta virtus sit caritas, eam tanquam pupillam oculi, tanquam thesaurum carissimum, tanquam pretiosissimum prorsus clenodium, semper custodiamus. Quidquid contrarium aut minorativum est ejus, jugiter exsecremur; et omne quod nutrit ac perficit eam, incessabiliter amplectamur.

Denique, prout Cassianus ex ore sancti anachoretæ beati abbatis Joseph nos instruit, ad proficiendum in caritate non mediocriter juvat habere aliquem fidelem ac specialem amicum cum quo spiritualis inviolabilisque amicitia habeatur, quatenus se invicem caritative ac ferventer hortentur, corripiant, instruant, consolentur, et omni modo eis possibili se mutuo adjuvent ad spiritualem profectum, ad veram salutem. Et huic doctrinæ consonat sacra Scriptura, quum Salomon protestetur: Frater qui adjuvatur a fratre, quasi civitas munita.6 Væ soli, quia si ceciderit, non habet sublevantem.7 Unus quomodo calefiet? Et si duo fuerint simul, mutuo fovebuntur. Homo etenim naturaliter est animal sociale, civile; et sæpe unus perpendit in alio quod alius non advertit. Multisque modis est homo res indigens et a proximo juvamen recipiens. Idcirco in Ecclesiastico asseritur: Amicus fidelis, protectio fortis;8 qui invenit illum, invenit thesaurum. Amico fideli nulla est comparatio, et non est digna ponderatio auri et argenti contra bonitatem fidei illius. Amicus fidelis, medicamentum vitæ et immortalitatis; et qui metuunt Dominum, inveniunt illum.

Denique caritas haberi potest et debet etiam ad inimicos; amicitia vero quum relationem includat, non nisi ad amicum et amatorem habetur. Et sicut diversæ species sunt amoris, ita et amicitiæ, quæ in amore fundatur, et in similitudine aliqua, atque in aliquo bono. Et sicut non est vera ac spiritualis dilectio nisi quæ fundatur in bono honesto seu communione laudabili, sic illa sola est amicitia vera, quæ in conformitate sancti propositi, et parilitate laudabilis vitæ, et similitudine radicatur virtutum, non in carnis propinquitate, aut munerum largitione, aut carnali delectamento, privatove commodo, aut societate humana. Quæ enim in talibus fundantur dilectiones ac amicitiæ, facile corrumpuntur, remittuntur ac pereunt, videlicet, per locorum distantiam, per donorum cessationem, per oblivionem et offensionem: deficientibus namque causis suis, deficiunt. Vera autem amicitia in bono virtutis fundata, stabilis manet, nec locorum distantia aut munerum vel collocutionis cessatione aufertur, quæ a Spiritu Sancto, qui est indeficiens causa, nutritur et conservatur. Hinc sanctus ait Hieronymus: Vera illa amicitia est, et Christi glutino copulata, quam non utilitas rei familiaris, non præsentia corporum tantum, non palpans et subdola adulatio, sed Dei timor et divinarum studia Scripturarum conciliant. Isidorus quoque: Non sunt (inquit) fideles in amicitia, quos munus, non gratia, copulat; dilectio enim quæ munere glutinatur, eodem suspenso dissolvitur. Verum, ut Cassiodorus ait, qui vere amicus est, omni tempore diligit:9 tormentum non separat, labor non lassat, thesaurus non superat, alienus labor non occupat. Insuper, prout abbas Joseph disseruit, amicitia ista spiritualis et sancta, non nisi inter perfectos seu notabiliter virtuosos invenitur; in ceteris autem cito dissolvitur, sive ex parte amborum, sive ex parte unius, qui scilicet in virtutum processu non crescit.

Ad conservandam autem hanc amicitiam inviolate, primo oportet inordinatum ad temporalia exstirpare affectum, ne propter exteriora aliqua oriatur inter amicos dissensio: imo ipsi amicitiæ nil præponatur. Secundo oportet proprias rescindere voluntates, nec esse immansivum in proprio sensu, nec propriam sententiam aut opinionem contentiose defendere, ne sit quis sapiens in propriis oculis; tertio, iram prorsus abjicere; quarto, iram fratris contra se injuste conceptam pro posse curare, ac si ipsum realiter offendisset, sciens sibi æqualiter esse perniciosam alterius commotionem, ac si ipse contra alium moveatur, nisi illam quantum in se est, de fratris corde depulerit. Aliqui vero sunt qui sua taciturnitate, aut irrisorio motu aut gestu, fratres suos gravius contra se concitant: quod vehementer exstat culpabile. De hac autem materia abbas Joseph multa pulchra disseruit, quæ infra Deo agente poterunt introduci.

Sit ergo inter nos amicitia vera. Specialis vero et familiaris amicitia quæ cum fratre habetur, sic caute et moderate habeatur cum illo, ne sit pusillis occasio scandali, et ne in carnalitatem aliquam convertatur. Sed taliter se amantes, ad spiritualem profectum se assidue inflamment; et unusquisque alium propter illius bonum, non ob commodum proprium, diligat.

Postremo, sunt aliqui qui non spirituali, sed carnali ac sæculari amicitia in cœnobio connectuntur, ex qua partialitates inducunt; et unus alium fovet in malis, ac contra aliquem forsitan contendentem non caritative redarguit, sed contendendo juvat ac protegit: quod totum perversum est, et carnale ac diabolicum potius.

Constat quoque ex dictis, quam detestabile crimen sit seminatio discordiæ: quæ tanto comprobatur enormior, quanto amicitia est virtus et bonitas major. Optime ergo locutus est Tullius: Hæc lex in amicitia observatur, ut neque rogemus res turpes, neque rogati faciamus. Idcirco a familiari et dilecto amico nihil indecens postulemus, nec propter eum tale quid peragamus, nec alicujus inimici efficiamur: imo si aliquid a nobis petit illicitum, informemus et increpemus eumdem. Hinc etenim et in Ecclesiastico scriptum est: Noli pro amico inimicus fieri proximo. Unde si dilectus et familiaris amicus tuus cum aliquo videtur habere discordiam, satage pro concordatione et pacificatione inter eos.10

Footnotes

  1. Ephes. v, 2. ↩

  2. I Tim. I, 5. ↩

  3. Joann. xv, 12. ↩

  4. I Joann. III, 16. ↩

  5. Luc. IX, 25. ↩

  6. Prov. XVIII, 19. ↩

  7. Eccle. IV, 10, 11. ↩

  8. Eccle. VI, 14-16. ↩

  9. Prov. xvii, 17. ↩

  10. Eccli. vi, 1. ↩

Chapter 148 of 211