Sermo 7
DE PERVERSORUM COÆNOBITARUM AD CÆCUM ET MUTUM DÆMONIACUM COMPARATIONE, ET QUO PACTO CURARI DEBEANT.
BEATI qui audiunt verbum Dei et custodiunt illud.1 In evangelio hodierno.
Evangelium præsentis diei, sacris mysteriis salutaribusque doctrinis plenissimum est.2 Itaque Evangelista testante, Dominus Jesus dæmoniacum ex dæmonis operatione mutum effectum curavit, ita quod ejecto dæmonio, facultatem recepit loquendi: qui etiam, ut in Matthæo legitur, cæcus fuit.3 Dæmonium vero illud dicitur mutum fuisse ratione sui effectus, quia obsessum effecit mutum. Porro quicumque mortali subjacet culpæ, a dæmone obsidetur et possidetur, et miserabiliter hinc inde movetur. Itaque per hunc obsessum, rite intelligitur carnalis, seu rebellis, aut quicumque perversus religiosus, præsertim induratus et pertinax. Qui spiritualiter mutus est, quoniam quidquid ei salubre a superioribus aut fratribus suis dicatur, aures cordis ejus nequaquam ingreditur, secundum quod Christus dixit quibusdam: Sermo meus non capit in vobis.4 Et Salomon ait: Impius quum in profundum venerit peccatorum, contemnit.5 Talis quoque spiritualiter cæcus est, quia gravissima animæ suæ non intuetur pericula, juxta illud: Excæcavit eos malitia eorum.6 Talis ergo incorrigibilis, a superiori suo ac fratribus spiritualiter Christo est adducendus, ut pro ipso invocent Salvatorem, et ei tam morbidi fratris vulnera fateantur ac detegant, quatenus cœlestis medicus ea dignetur sanare, fratrem de sua duritia, excæcatione, surditate eripiendo, ejusque mentem emolliendo, illustrando ac excitando. Si itaque aliquis videatur multum perversus, durus, rebellis, incorrigibilis, non protinus desperetur, sed oretur pro eo ardenter.
Subinde videat quilibet nostrum ne a dæmonio mutus reddatur, hoc est, ne in divino Officio ad somnolentiam inducatur, ne piger aut acediosus effectus, taceat a laudibus Creatoris, aut remisse atque insipide cantet; ne etiam cæcus fiat a dæmone, ne scilicet ad iram aut impatientiam sive superbiam moveatur, sicque operetur stultitiam, impetuose et turbulenter ac inexemplariter se habendo, in tantum quod personaliter non advertat, quum tamen consideretur ab omnibus, eo quod oculus sui cordis, impetu iræ aut impatientiæ, aut animositatis obtenebretur caligine. Unde de se ipso recte non judicat, sed passione durante, omnia sibi licita arbitratur: quemadmodum stans in fumo aut nebula, clare nequit videre. Talis gravis est ad portandum, quemadmodum Salomon loquitur: Impetum concitati spiritus quis poterit sustinere?7 Studeat ergo unusquisque implere quod ait Scriptura, Fili, in mansuetudine opera tua fac, et super omnem hominum gloriam diligeris;8 et quod ait Apostolus, Omnia decenter et secundum ordinem fiant in vobis;9 itemque, Omnis amaritudo, et ira, et indignatio, et clamor tollatur a vobis.10
Insuper, ut Evangelistæ testantur, Pharisæi miraculosa et benignissima opera Salvatoris, ex sua perversitate atque invidia adscripserunt diabolo, asserentes : In Beelzebub principe dæmoniorum ejicit dæmones. Horum nequissimorum Pharisæorum malignitatem sequuntur quidam perversi religiosi ad temeraria judicia proni, et bona aliorum impie pervertentes, ac dubia interpretantes in pejus, qui bonum quod in se ipsis non habent, malunt in alio vituperare quam honorare : in quo suam insipientiam malitiamque ostendunt. Præterea, bonæ indolis Fratres, pii, caritativi, timorati ac dociles, opposito modo se habent, et quod in se ipsis non cernunt, laudant, mirantur et honorant in aliis : per quod participes fiunt bonorum quæ fiunt per alios, illorumque gratiam ab Altissimo adipisci merentur. Idcirco fratrum nostrorum profectui ac gratiæ cordialiter congratulemur, nec opera Spiritus Sancti attribuamus dæmoniis, nec ad judicandum de aliis simus præcipites. Quis enim scit quid agatur in homine, nisi spiritus hominis ? Apostolus quoque testatur : Inexcusabilis es, o homo qui judicas. Unde loquitur Augustinus : Quum quisque de se ipso aut non aut vix veram possit proferre sententiam, quomodo potest judicare de alio? Dubia quoque interpretemur in melius ; et mundam custodiat unusquisque conscientiam suam circa proximos suos, ne circa illos se habeat inordinate, judicando, suspicando, indignando, vilipendendo, deridendo, obloquendo, persequendo, aut alio modo. O quam magnum, quam salubre, quam perfectum est hoc ! Vere, ut sanctissimus abbas Pambo asseruit, majus est hoc quam biduo aut triduo abstinere, et de labore manuum vivere, atque quod superest pauperibus erogare : hoc quippe est se a suo proximo vere ac salubriter mortificare.
Præterea, ex Christi responsione dicentis, Omne regnum in se ipsum divisum desolabitur, docemur quam magnum bonum sit vera concordia, mutua pax, unanimitas Fratrum, quam magnum etiam malum sit discordia, dissensio, contentio, partialitas, aversio. Unde et sanctus fatetur Hieronymus, quod et ante eum dixit Sallustius : Concordia res parvæ crescunt, id est proficiunt; discordia vero res maximæ dilabuntur. Sit ergo semper in nobis salubris concordia tranquillitasque interna, ut unanimes simus in bono. Nec tamen consentiamus alicui in peccato. Si vero aliquis sit insolens, indiscretus aut turbulentus, eum patienter feramus, condoleamusque ei, et oremus pro ipso : qui nihilo minus caritative est corripiendus, instruendus, imo et juste corrigendus a præsidente. Et quoniam inter superbos semper sunt jurgia, et inter pertinaces, duros ac iracundos, studeamus humiles, dociles, pii ac mites consistere, ac mutuo cedere, honore invicem prævenire, per caritatem mutuo obsequi : solliciti servare unitatem spiritus in vinculo pacis, quatenus angeli pacis delectentur esse nobiscum, et Deus, qui facit concordiam in sublimibus suis, per gratiam abundantem commoretur in medio nostri, qui et inhabitare facit unius moris in domo. Christus quoque in Evangelio : Pacem (inquit) habete inter vos. Ad quod uberrime nos hortatur Apostolus : Unanimes (inquiens) uno ore laudetis Deum. Et rursus affectuosissime loquitur : Si qua consolatio est in Christo, si quod solatium caritatis, si qua societas Spiritus Sancti, si qua viscera misericordiæ, implete gaudium meum, ut idem sapiatis, unanimes, id ipsum sentientes.
Ecce quam necessarium, quam saluberrimum judicavit beatissimus Paulus habere ad invicem veram concordiam. Qui etiam volens nos scire quam detestabile malum sit discordia, dicit quibusdam : Quum sit inter vos zelus et contentio, nonne carnales estis ? Jacobus quoque apostolus hoc ipsum acrius ac terribilius exprimit, loquens : Si zelum amarum habetis, et contentiones sunt inter vos, nolite gloriari et mendaces esse adversus veritatem; non est ista sapientia desursum descendens, sed terrena, et animalis, et dia-
Prov. xiii, 10.
Rom. xii, 10.
Ephes. iv, 3.
Job xxv, 2.
Ps. lxvii, 7.
Marc. ix, 49.
Rom. xv, 6.
Philipp. ii, 1, 2.
I Cor. iii, 3.
Jacob. iii, 14-16. bolica: ubi enim zelus et contentio, ibi inconstantia et omne opus pravum. Nescio quid horribilius dici potest. Timeat ergo, verecundetur et se emendet religiosus discordiæ, dissensioni, contentioni, partialitati deserviens: præsertim quia ut sancti Patres fatentur, quemadmodum pacifici sunt filii Dei, ita discordes et turbatores filii sunt diaboli.11 Propterea scribit Gregorius: Discordes tamdiu nullum boni operis sacrificium Deo immolant, quamdiu a proximorum caritate discordant. Hinc sacerdotibus qui Sacramentum caritatis, unitatis ac pacis jugiter consecrant, tractant ac offerunt Deo Patri, omnis discordia est summe vitanda, omnisque concordia desiderantissime amplectenda. Juvemus ergo nos mutuo contra hostes nostræ salutis, quoniam ipsi male concordes sunt ut nos impugnent, perturbent, spiritualiter perimant, ad æternalia quoque trahant tormenta.
Insuper istud nobis pernecessarium est, quia ut in evangelio hodierno tangit Salvator, adversarius noster diabolus vocatur et est fortis armatus:12 imo ut in Job habetur, Non est potestas super terram quæ comparetur ei.13 Qui armatus est multiformi astutia, calliditate nequissima, experientia diuturna, naturali industria, potestate ingenti, scientia naturali: quia ut divinus Dionysius contestatur, naturalia in ipso integra permanserunt.14 Armatus est etiam acie nequitiarum ac laqueorum, ac malignorum spirituum sibi subservientium. Hinc, secundum Hieronymum, non debemus esse securi, quoniam hostis noster, victoris quoque, videlicet Christi, voce fortis vocatur: imo si torpore et ignavia relaxamur, stolidissimi sumus. Ideo indesinenter custoditi, timorati atque ad spiritualia prælia simus parati, in Deo solo sperantes, ejus adjutorio jugiter innitentes, et illud fideliter invocantes; et tunc indubitanter desuper protegemur, cunctisque hostibus erimus fortiores in eo qui nos confortat adjutore omnipotente, secundum illud:15 Qui habitat in adjutorio Altissimi, in protectione Dei cœli commorabitur.16
Præterea, quia in evangelio isto ait Salvator, Qui non est mecum, adversum me est, et qui non colligit mecum, dispergit;17 conemur Christi mandatis et consiliis consentire, ejus voluntati nos conformare, et cum ipso colligere, id est proximos ad Deum convertere, exemplariter conversando, orando, et tempore opportuno verba exhortationis, fraternæ correptionis, fervidæ sermocinationis loquendo. Qui autem alios scandalizant, et sibi male alliciunt, ac tentationibus suis involvunt, qui detrahunt, susurrant, pravisque practicis occupantur, nequaquam cum Domino colligunt, sed cum principe tenebrarum, æmulo animarum, dispergere comprobantur. Quod longe a nobis sit in æternum et ultra.
Amplius diligentissime caveamus semper a recidivo, eo quod vulnera renovata sint graviora. Unde in evangelio isto docet nos Filius Dei, quemadmodum diabolus ab homine pœnitente egressus, ad eumdem revertitur, rursus eum tentando: contra quem si prævaluerit, introducit secum spiritus septem se nequiores;18 et fiunt novissima hominis illius pejora prioribus.
Postremo, quoniam Christo testante, beati sunt qui audiunt verbum Dei et custodiunt illud, nos qui verbum Dei die ac nocte copiose audimus, avide illud accipiamus:19 et tanto avidius quanto frequentius. Nec ex assiduitate et usu audiendi nobis vilescat, insipidum fiat, infructuosum reddatur; sed tanquam pretiosissimum carissimumque thesaurum id nostris in cordibus conservemus, recordemur, et secundum illud conversari conemur, sicut Propheta loquitur Deo:20 In corde meo abscondi eloquia tua, ut non peccem tibi; itemque, Quam dulcia faucibus meis eloquia tua!21 super mel ori meo. Ipsi omnipotenti ac supergloriosissimo Deo omnis honor et gloria per sæcula infinita. Amen.
Footnotes
-
Luc. xi, 28. ↩
-
Ibid. 14. ↩
-
Matth. xii, 22. ↩
-
Joann. viii, 37. ↩
-
Prov. xviii, 3. ↩
-
Sap. ii, 21. ↩
-
Prov. xxvii, 4. ↩
-
Eccli. iii, 19. ↩
-
I Cor. xiv, 40. ↩
-
Ephes. iv, 31. ↩
-
Matth. v, 9. ↩
-
Luc. XI, 21. ↩
-
Job XLI, 24. ↩
-
De Divin. nom. c. IV. ↩
-
Philipp. IV, 13. ↩
-
Ps. XC, 1. ↩
-
Luc. XI, 23. ↩
-
Ibid. 26. ↩
-
Ibid. 28. ↩
-
Ps. CXVIII, 11. ↩
-
Ibid. 103. ↩
Chapter 149 of 211