Skip to the text

Sermo 1

PER JERUSALEM ALLEGORICE DESIGNARI ECCLESIAM MILITANTEM; ET QUID VERÆ VIRTUTES OPERENTUR IN ANIMA.

ILLA quæ sursum est Jerusalem, libera est. Galat. IV, 26.

Per Jerusalem litteraliter significatur civitas illa terrena metropolis in Judæa: quæ non exstitit libera, sed observantiis legalibus subdita, imo et variis atque gravissimis subjecta peccatis, sicut in Ezechiele et Jeremia describitur.12 Cui et Christus in Evangelio loquitur: Jerusalem, Jerusalem, quæ occidis Prophetas, et lapidas eos qui ad te missi sunt.3 Porro per Jerusalem allegorice designatur Ecclesia militans: quæ spirituali libertate ornata est, quia ad Mosaicæ observantiam legis non obligatur, et per Christum a jugo diaboli ac servitute peccati erepta est. Verumtamen Ecclesia militans in vita præsenti perfectam libertatem non habet. In primis enim exteriorem ac corporalem servitutem patitur in sæculo isto, siquidem principibus et potestatibus sæcularibus christianus populus obedire tenetur, sicut ait Salvator: Reddite quæ sunt Cæsaris, Cæsari;4 et quæ sunt Dei, Deo. Apostolus quoque: Omnis (inquit) anima potestatibus sublimioribus subdita sit.5 Secundo, Ecclesia militans in præsenti tentationibus innumerabilibus malignorum spirituum est exposita, et electi ac virtuosi tam ab invisibilibus quam a visibilibus hostibus tribulantur, prout scriptum est: Multæ tribulationes justorum;6 et item, Tentatio est vita hominis super terram.7 Tertio, Ecclesia militans in membris et suppositis seu filiis suis quotidie diversis peccatis subjicitur, ita quod multi vitiis tentationibusque succumbunt, in tantum quod Ecclesia jam undique per omnes gradus et status seu ordines suos lamentabiliter lapsa ac deformata conspicitur. Idcirco libertas Ecclesiæ militantis in vita præsenti non est perfecta, quia tot malis pœnæ ac culpæ subjicitur.

Præterea per Jerusalem tropologice designatur anima contemplativa, in qua pacis est visio, id est cœlestis felicitatis ac pacis divinæ contemplatio: quæ etiam dicitur libera, sicut Ecclesia militans, quamdiu permanet in caritate et gratia. Porro per Jerusalem anagogice designatur triumphans Ecclesia: quæ habitatione, felicitate et gloria «sursum est», atque perfecta pollet gaudetque libertate, quoniam peccare non potest, nec tribulationibus tentationibusve subjecta est, sed Deo creatori liberrime atque promptissime subditur.

Insuper, juxta doctrinam Apostoli, hi qui secundum carnem nati sunt, utpote increduli et perversi, eos qui secundum spiritum nati sunt, hoc est electos et virtuosos, jam multipliciter persequuntur verbis et factis. Si ergo, o Christiane, vis esse de numero electorum, non renuas sustinere persecutiones malorum. Teste namque Gregorio, Abel esse renuit quem Cain malitia non exercet. Impii etenim et perversi sunt flagellum et virga Dei, per quos in vita præsenti corrigit et emundat suos electos. Tota quoque Ecclesia est unum mysticum corpus, in quo homines vitiosi sunt quasi humores mali: unde sicut in corpore naturali sunt humores superflui naturam gravantes et membra vexantes, ita in Ecclesia sunt iniqui qui bonos tribulant et molestant. Sed propter hoc boni nequaquam debent locum suum ac caput, id est Ecclesiam ac Christum, relinquere, sed in vera caritate et patientia immobiliter perseverare, et contentari ac gratias agere de providentia Dei circa se.

Postremo, juxta apostolicum documentum, simus filii veræ spiritualisque libertatis, ne vitiorum vinculis constringamur, secundum quod in Proverbiis habetur: Iniquitates suæ capient impium, et funibus peccatorum suorum constringetur.8 Qui enim in mortali est culpa, ita propria iniquitate constringitur, quod sub dæmonis jugo atque obsequio detinetur; neque se ipsum ad opera virtuosa extendere valet, quamdiu hujusmodi est.

Ecce quanta mala facit homini mortale peccatum, et quanta bona facit homini virtus infusa. Peccatum namque mortale separat hominem a Deo et a Christo, atque incorporat eum diabolo: sicque facit peccatorem Deo odibilem, turpem ac vilem, spiritualiter mortuum et propriis iniquitatibus compeditum. Virtus autem infusa, seu caritas vel gratia, contrarios habet effectus. Primo enim peccatum tollit ab anima: per quod liberat eam a morte spirituali. Secundo conjungit et conformat animam Deo. Quum enim Deus sit caritas et sapientia, certum est quod per caritatem et sapientiam anima Deo uniatur et conformetur. Similiter, quum Deus sit sanctitas ac summa perfectio, per sanctitatem ac perfectionem anima ei unitur ac assimilatur. Rursus, quum Deo proprium sit misereri ac parcere, per misericordiam ac pietatem Deo valde assimilatur anima. Tertio facit hominem Deo amabilem, secundum illud Psalmi : Dominus diligit justos. Unde in Osee ait :9 Diligam eos spontanee. Imo de talibus ait in Proverbiis :10 Deliciæ meæ esse cum filiis hominum. In libro Sapientiæ quoque legitur :11 Neminem diligit Deus nisi qui cum sapientia inhabitat.12 Quarto virtus facit animam Christi sponsam, quemadmodum ait per Osee : Sponsabo te mihi in justitia et misericordia, et sponsabo te mihi in fide.13 Potissimum tamen fit desponsatio ista per caritatem : qua si careat anima, diaboli est adultera. Quinto virtus facit hominem futuræ felicitatis heredem, spiritualiter divitem et sublimem. Sexto facit hominem Dei filium adoptivum. Et breviter, virtus est animæ decor, vestimentum, armatura, refectio, salus.

Quum ergo tot mala faciat homini culpa, atque tot bona virtus, cum omni semper diligentia fugiamus universa peccata, et affectu ardenti amplectamur virtutes et occupemur earum operibus, ne infelicissimo subdamur jugo diaboli obsequioque peccati. Ad hoc quippe multa habemus auxilia præparata. Unde legitur quarto Regum, quod dum rex Syriæ misisset exercitum ad obsidendum civitatem in qua fuit beatissimus Eliseus propheta, minister Elisei de mane consurgens, et civitatem propter Eliseum capiendam intelligens, cœpit contristari, lamentari et exclamare.14 Dixitque ei Eliseus : Noli timere; plures enim nobiscum sunt quam cum illis. Quumque minister ille maneret perterritus, Eliseus oravit : Domine Deus, aperi oculos pueri hujus. Et protinus puer seu minister ille Elisei vidit in aere innumerabilem exercitum angelorum ad succurrendum Eliseo paratum. Si ergo angeli sancti tam parati fuerunt subvenire Eliseo contra visibiles hostes, multo utique paratiores sunt auxiliari bonis et piis hominibus contra invisibiles inimicos. Ideo Dei ac angelorum imploremus semper auxilium; et quod propriis viribus non valemus, illorum subventione poterimus.

Footnotes

  1. Ezech. XXIII; ↩

  2. Thren. I. ↩

  3. Matth. XXIII, 37. ↩

  4. Matth. xxii, 21. ↩

  5. Rom. xiii, 1. ↩

  6. Ps. xxxiii, 20. ↩

  7. Job vii, 1. ↩

  8. Prov. v, 22. ↩

  9. Ps. cxlv, 8. ↩

  10. Osee xiv, 5. ↩

  11. Prov. viii, 31. ↩

  12. Sap. vii, 28. ↩

  13. Osee ii, 19, 20. ↩

  14. IV Reg. vi, 14 et seq. ↩

Chapter 151 of 211