Sermo 3
DE SIGNIFICATIONE QUINQUE PANUM DUORUMQUE PISCIUM.
COMEDITE, amici, et bibite; et inebriamini, carissimi. Cant. V, 1.
In his verbis sponsus cœlestis unigenitus Filius Dei, Dominus noster Jesus, ad tria invitat nos : primo, ad spiritualem refectionem, quum ait, Comedite; secundo, ad spiritualem potationem, quum dicit, Et bibite; tertio, ad internam inebriationem, quum subdit, Et inebriamini, carissimi. Quemadmodum enim corpus nostrum debilitaretur atque deficeret, nisi tempore opportuno corporali cibo ac potu sustentaretur, sic anima nostra spiritualiter debilitatur ac moritur, si non spirituali alimonia reficiatur. Itaque, sicut Salvator turbam illam de qua in evangelio hodierno fit sermo, ex quinque panibus duobusque piscibus satiavit, sic animas suorum fidelium quotidie quinque spiritualibus panibus duobusque piscibus reficit, roborat, impinguat atque inebriat.
Primus panis, est ipsa superbeatissima Deitas, seu contemplatio et dilectio ejus. Summa etenim Trinitas, quæ est una simplicissima Deitas, est omnium Beatorum in patria robur et cibus ac felix refectio; et sicut comprehensores alit per sui ipsius beatificam visionem ac plenam fruitionem, sic reficit viatores per fidei contemplationem, per caritatis affectionem atque futuræ beatitudinis piissimam prælibationem.
De hoc pane dicit Apostolus: Nos autem revelata facie gloriam Domini contemplantes, in eamdem imaginem transformamur.1 Quoties ergo, o Christiane, sentis animam tuam spiritualiter debilitari et refectione indigere interna, Deum cogita, misericordiam ejus attende, immensam bonitatem, perfectionem et gloriam ejus considera, ut dicas cum Propheta, Ad te, Domine, levavi animam meam;2 atque in horum contemplatione inflammetur cor tuum amore incomparabiliter boni et superamabilissimi
Dei, quemadmodum scriptum est: Concaluit cor meum intra me, et in meditatione mea exardescet ignis.3 Verumtamen ita in promptu habere elevationem mentis ad Deum per contemplationem et dilectionem sinceram, panis est perfectorum, dicente Apostolo: Perfectorum est solidus cibus, qui pro consuetudine exercitatos habent sensus.4 Mens quippe nondum purgata, ad contemplationem non exstat disposita. Nihilo minus secundum aliquem gradum debet quilibet in caritate existens gratiam contemplationis habere, quoniam omnis talis donum sapientiæ secundum aliquem habet gradum, per quod ad aliqualem Dei contemplationem idoneus invenitur.
Secundus, est panis sacramentalis, utpote corpus Salvatoris: de quo ait Apostolus, Panis quem sumimus, nonne communicatio corporis Domini est?5 Hic cibus est Christianorum viaticum, id est saluberrimum alimentum quo in anima confortantur ad ambulandum ac pertingendum per viam hujus exsilii ad patriam Beatorum. De quo ipsemet loquitur Christus: Caro mea vere est cibus; et, Hic est panis de cœlo descendens.6 Quemadmodum enim Christus suæ divinitatis beatifica fruitione reficit in cœlo Beatos, ita corporis sacramentali perceptione reficit in terra viatores fideles.7 Hunc cibum debet quilibet Christianus quotidie ad minus spiritualiter accipere, hoc est, per fidem et sanctæ caritatis desiderium se illi unire, et illum mente amplecti, juxta quod loquitur Augustinus: Crede, et manducasti. Sed qui in mortali est culpa, hoc pane prorsus indignus est. Quem utique panem dignissimum fideles communiter tanto ferventius cupiunt, quanto devotiores sanctioresque fuerint.
Tertius panis, est sacra utriusque Testamenti scriptura: de quo in Ecclesiastico scriptum est, Cibabit illum pane vitæ et intellectus.8 Hic panis mirabiliter dulcis est, atque in tantum hominem studiosum delectat, ut faciat eum frequenter corporalia alimenta omnesque carnales delicias fastidire ac aspernari. Quamobrem dicit Hieronymus: Ama studia Scripturarum, et carnis vitia non amabis. Apostolus quoque inquit: Quæcumque scripta sunt, ad nostram doctrinam scripta sunt, ut per patientiam et consolationem Scripturarum, spem habeamus.9 Hinc primo Machabæorum Jonathas loquitur: Nos nullo horum indigemus, habentes solatio sanctos libros qui in manibus nostris sunt.10 Et ista, proh dolor! causa est quod multi ex clero exteriora atque carnalia quærunt solatia, quoniam in Scripturis sanctis se non occupant neque exercent. Unde et Hugo de S. Victore testatur : Nihil in hac vita dulcius sentitur, nihil avidius sumitur, nihil sic mentem ab amore mundi separat, nihil sic animum contra tentationes roborat, nihil sic hominem juvat ac excitat ad omne opus bonum ac virtuosum laborem, ut studium sacræ Scripturæ. Chrysostomus etiam multum notabiliter ait : In Scripturis ignorans invenit quod addiscat ; quid timeat, contumax ; laborans, præmia ; pusillanimis, mediocris justitiæ cibos : qui etsi animum non impinguant, mori tamen hunc non permittunt. Qui autem magnanimus est, invenit ibi spirituales escas, quæ perducunt eum prope ad angelorum naturam ; qui vero vulneratus est a diabolo, invenit ibi cibos medicinales.
Quartus panis, est gratia gratum faciens, cum spiritualibus bonis sibi annexis, quæ sunt tres virtutes theologicæ, septem dona Spiritus Sancti, ac ceteræ virtutes infusæ, et fructus Spiritus : quibus anima spiritualiter impinguatur, armatur, fecundatur, invincibilisque efficitur. Hinc, secundum Apostolum : Optimum est gratia stabiliri cor.11 Hic etenim panis gratiæ in anima nostra spiritualem vitam initiat, deiformem similitudinem præstat, atque ad omne opus bonum disponit. Idcirco pro gratiæ incremento Deum jugiter invocemus, quia quo illa magis in mente perficitur, eo ad omnes operationes meritorias efficimur dispositiores.
Quintus panis, est futuræ felicitatis promissio, quæ facit nos agiles ac ferventes et animo infatigabiles in Dei obsequio, scientes quod labor noster non sit inanis in Domino, sed quod merces erit operi nostro, sicut promittit Salvator dicendo :121314 Pœnitentiam agite, appropinquabit enim regnum cœlorum ; et rursus, Ibunt justi in vitam æternam ;15 itemque, Fulgebunt justi sicut sol in regno cœlorum.16 Omnia namque hæc sunt certissimæ promissiones æternæ beatitudinis, Dei cultoribus præparatæ. Quam et Joannes apostolus promittit, in prima sua loquens Canonica : Carissimi, nunc filii Dei sumus, et nondum apparuit quid erimus ; scimus quoniam quum apparuerit, similes Deo erimus, quia videbimus eum sicuti est.17 Quicumque manducat hunc panem, id est, futura atque cœlestia æternaque præmia mente pervigili ac profunda considerat, non succumbit laboribus ; non deficit in adversis, non seducitur prosperis, nec quærit sed despicit humanas laudes ; non pigrescit imo viam mandatorum non solum perambulat, sed percurrit ac pervolat.18
Præterea, iis quinque panibus adduntur a Deo duo pisces. Primus, est gustus internus seu experientia divinæ dulcedinis (de qua ait rex David :19 Quam magna multitudo dulcedinis tuæ, Domine !), qua gustata, desipit omnis caro. Ideo ad hanc hortatur Propheta :20 Gustate (inquiens) et videte quoniam suavis est Dominus. Hujus autem divinæ suavitatis saporem merentur, qui pro Deo et justitia pati non renuunt, qui pro suis et proximorum peccatis cordialissime dolent, qui in omni tentatione ac adversitate patientiam servant, et Christo pro se passo compatiuntur. Propter quod ait Psalmista Deo : Secundum multitudinem dolorum meorum in corde meo, consolationes tuæ lætificaverunt animam meam ; atque Apostolus, Sicut abundant passiones Christi in nobis, ita per Christum abundat consolatio nostra. Hac vero consolatione indignos se faciunt, qui carnales consolationes acceptant, et qui in vitiis perseverant. Ideo dixit Propheta : Renuit consolari anima mea ;21 videlicet in exterioribus ac inanibus rebus. In Job quoque dicitur : Numquid grande est ut consoletur te Deus ? sed verba tua prava hoc prohibent.22
Secundus piscis, est absorptio mentis in Deo : qua aliqui devoti et sancti interdum tam ardenter ac intime Deo uniuntur, et per contemplationem sic rapiuntur in ipsum, quod a se ipsis deficiunt et ab omnibus creatis alienantur, atque in Deo
Ps. xcm, 19.
II Cor. I, 5. creatore immenso feliciter absorbentur, obdormiuntque in ipso, ita quod neque se ipsos, nec proprios actus, nec quidquam creatum advertunt, sicut ait Propheta:23 Defecit caro mea et cor meum, Deus cordis mei et pars mea Deus in æternum; et Jeremias, Factus est (inquit) sermo Domini in corde meo quasi ignis exæstuans, et defeci, ferre non sustinens.24
Ut ergo iis spiritualibus panibus ac piscibus mereamur in hac vita refici et firmari a Spiritu Sancto, ab omni vanitate et iniquitate diligentissime abstineamus, a jocis, ludis, risibus et cachinnis, et vanis loquacitatibus caveamus, in cordis custodia, compunctione interna et salutari pœnitentia perseveremus.
Legitur in quinto libro Vitaspatrum, quod quidam Frater ivit ad cellam abbatis Arsenii, et adspiciens per fenestram, vidit senem totum quasi ignem. Similiter, quum devotissimus frater Zacharias ivisset ad abbatem suum Silvanum, invenit eum in excessu mentis, et erant manus ejus extensæ in cœlum; et quum eum ita vidisset, clausit ostium et exivit. Rursusque intrans circa horam sextam et nonam, invenit eum eodem modo in Deo raptum. Circa decimam vero horam rediens, invenit eum ad se reversum ac quiescentem, dixitque ei: Quid habuisti hodie, Pater? Qui dixit: Infirmatus sum hodie, fili. Zacharias vero cadens ad pedes ejus, dixit: Non te dimittam nisi mihi indicaveris quid vidisti. Respondit ei senex: Ego in cœlum raptus sum et vidi gloriam Dei, et ibi steti usque modo; et nunc dimissus sum. Ecce quam gratiose visitat Deus suos fidelissimos servos etiam in præsenti.
Ideo sanctorum Patrum sequamur vestigia, contemnendo transitoria atque carnalia, et Deum ac spiritualia dona ipsius totis præcordiis cupientes. Ad gloriam Omnipotentis.
Footnotes
-
II Cor. iii, 18. ↩
-
Ps. xxiv, 1. ↩
-
Ps. xxxviii, 4. ↩
-
Hebr. v, 14. ↩
-
1 Cor. x, 16. ↩
-
Joann. vi, 56. ↩
-
Ibid. 50. ↩
-
Eccli. xv, 3. ↩
-
Rom. xv, 4. ↩
-
1 Mach. xii, 9. ↩
-
Hebr. xiii, 9. ↩
-
Matth. iv, 17. ↩
-
Jer. xxxi, 16. ↩
-
I Cor. xv, 58. ↩
-
Matth. xxv, 46. ↩
-
I Cor. xiii, 43. ↩
-
I Joann. III, 2. ↩
-
Ps. cxviii, 32. ↩
-
Ps. xxx, 20. ↩
-
Ps. xxxiii, 9. ↩
-
Ps. lxxvi, 3. ↩
-
Job xv, 11. ↩
-
Ps. LXXII, 26. ↩
-
Jer. XX, 9. ↩
Chapter 154 of 211