Skip to the text

Sermo 4

DE ALIA EXPOSITIONE PANUM ET PISCIUM.

CIBABIS nos, Domine, pane lacrimarum, et potum dabis nobis in lacrimis in mensura. Ps. LXXIX, 6.

In his verbis homo pœnitens tangit panem et potum pœnitentialem, quibus reficitur anima quæ ante per peccatum fuerat mortua. Denique, præter quinque panes spirituales de quibus in præcedenti sermone facta est mentio, sunt adhuc quinque panes spirituales quibus salubriter alitur anima christiana. Primus, est panis pœnitentialis, id est contritio de peccatis, seu spes indulgentiæ, vel deploratio vitiorum: quo utique pane optime enutritur anima quæ peccando fuerat mortua. Ideo pœnitens ait: Laboravi in gemitu meo, lavabo per singulas noctes lectum meum, lacrimis meis stratum meum rigabo.1 Hujus panis oblivio est animæ arefactio, prout rursus in persona pœnitentis ait Scriptura: Percussus sum ut fœnum, et aruit cor meum, quia oblitus sum comedere panem meum.2 Quotidie igitur panem hunc manducemus, peccata nostra detestando, deflendo, atque pro eis satisfaciendo per orationes, jejunia, eleemosynas, atque similia satisfactoria opera. Rogemus etiam Deum ut præstet nobis lacrimas in mensura, ut quanto peccata nostra fuerunt plura ac graviora, tanto nostra contritio major sit, et lacrimatio copiosior atque amarior; sicque quantum in vitiis delectati sumus, tantum in dolore et operibus pœnitentiæ nos fideliter affligamus, quemadmodum in

Apocalypsi Dominus loquitur: Quantum glorificavit se et in deliciis fuit, tantum date illi tormentum et luctum.3 Hæc quippe est saluberrima ultio, qua peccator propria peccata in se ipso sponte et ex caritate ac zelo justitiæ, juxta arbitrium confessoris aut secundum judicium rectæ ac providæ rationis ulciscitur, quum dicat Apostolus: Si nos ipsos dijudicaremus, non utique judicaremur.4 Tales autem vindictæ propriæ iniquitatis, sunt corporis castigationes et opera satisfactionis, quæ die et nocte fieri possunt, sicut portare cilicium, non uti camisia linea, dormire super asseres vel stramina, et multa similia.

Denique panis lacrimarum est multiplex, secundum quod diversæ sunt species lacrimarum. Prima etenim species fletus, est deploratio propriæ culpæ. Secunda, deploratio culpæ proximorum: sicut Christus deflevit peccata Jerusalem, imo totius mundi;5 Daniel quoque et Jeremias deplanxerunt peccata Israelitici populi.67 Tertia species lacrimarum, est fletus qui oritur ex desiderio futuræ felicitatis. Talis est fletus perfectorum virorum, qui cum Apostolo dicere possunt: Infelix ego homo!8 quis me liberabit de corpore mortis hujus? Itemque, Cupio dissolvi et esse cum Christo.9 Et hoc affectu dixit Propheta: Fuerunt mihi lacrimæ meæ panes die ac nocte, dum dicitur mihi quotidie, Ubi est Deus tuus?10 Quarta species, est lacrimari ex meditatione et compassione passionis Christi, cujus passio quotidie cordialiter est pensanda, non sine compassione interna. Quinta species, est lacrimari ex compassione tribulationum eorum qui in hac vita diversimode affliguntur, tentantur et contristantur, quemadmodum sanctus Job ait: Flebam quondam super eo qui afflictus erat, et compatiebatur anima mea pauperi.11 Ideo docet Apostolus, flere cum flentibus.12 Sexta species, est lacrimari ex quadam gratiosa atque dulcissima complacentia Domini Dei, dum scilicet homo contemplativus Deum sinceriter contemplatur, et ex incomparabili complacentia qua Deus, essentialiter bonus, pulcher ac felix, complacet ei, suaves per oculos lacrimas stillat. Hæ sunt lacrimæ ceteris digniores ac dulciores, ex spiritualis lætitiæ abundantia profluentes. Sic et beatissimus Petrus apostolus, quoties memor fuit dulcissimæ conversationis Christi secum ac cum ceteris Apostolis in hoc mundo, resolvebatur in lacrimas.

Secundus panis, est desiderium proficiendi in virtutibus. De quo loquitur Christus: Beati qui esuriunt et sitiunt justitiam, quoniam ipsi saturabuntur.13 Quo enim ardentius cupiunt repleri justitia et virtute, eo etiam in præsenti plus saturantur spiritualibus donis, præsertim quum ipsa proficiendi affectio sit magnus profectus et signum diligentiæ ac fervoris. Pigris namque et tepidis videtur quod aliquid sunt et satis habeant. Sed quoniam in via Dei non proficere est deficere, indesinenter optemus atque conemur proficere in humilitate, patientia, mansuetudine, pietate et caritate, universaque inquinamenta corporis et animæ devitemus.

Tertius panis, est quæcumque operatio virtuosa, seu divinorum observantia præceptorum. De quo pane ait Salvator in Joanne: Meus cibus est, ut faciam voluntatem Patris mei, ut perficiam opera ejus.14 Itaque, si volumus animas nostras omni hora reficere, confortare et impinguare, non cessemus operibus bonis insistere; nec aliquod tempus otiose aut infructuose expendamus, sed virtuose jugiter occupemur.

Quartus panis, est devota oratio: quæ tres habet effectus. Primus est, exaudiri a Deo, et quod petitur impetrare, videlicet dona gratiæ in præsenti. Secundus effectus est, promereri felicitatem æternam. Tertius est, dulcis quædam refectio mentis, quam sentit devote orans, dum orat: qui enim devote attenteque orat, quamdam internam sentit dulcedinem in orando. Atque ad sortiendum ac sentiendum hunc tertium orationis effectum, exigitur actualis attentio in orando: idcirco qui appetit hunc effectum, recollecto et intento corde exoret, omni evagatione rejecta. Nam et taliter orans magis a Domino exauditur, quemadmodum in Ecclesiastico legitur: Qui orat Dominum in oblectatione, exaudietur;15 atque in Psalmo, Delectare in Domino, et dabit tibi petitiones cordis tui.16

Quintus panis, est laudatio Dei, ut scilicet, juxta Apostolum, Deo in omnibus gratias referamus, et eum in se ipso atque in operibus ac judiciis suis collaudemus, sicut ait Propheta:1718 Benedicam Dominum in omni tempore; semper laus ejus in ore meo. Et rursus: Lauda, anima mea, Dominum, laudabo Dominum in vita mea;19 psallam Deo meo quamdiu fuero.

Præterea, iis quinque panibus jungendi sunt duo pisces. Primus, est recta intentio, ut omnia fiant ad gloriam Dei et propter æternam salutem, non pro commodo temporali aut laude humana. Secundus, est delectatio operationi bonæ annexa: quæ tanto fit major, quanto diligentius atque frequentius facit quis opera bona, quia per frequentationem consuetudinalem ac diligentem aufertur inclinatio ad mala virtuti contraria, et habitus ipse virtutis quasi in naturam convertitur, valdeque delectabiliter operatur. Unde in Proverbiis scriptum est:20 Gaudium est justo facere justitiam. Sic et homini misericordi gaudium est facere opera misericordiæ; et devoto gaudium est orationibus et meditationibus bonis ac Dei laudibus occupari et immorari.

Legitur de quodam magno milite qui in Colonia habitavit, quod videbatur mirabiliter virtuosus, in tantum quod consanguinei et amici ejus, eo defuncto, parum aut nihil oraverunt pro anima ejus, nec suffragia quæ pro defunctis fieri solent, pro ipso fecerunt aut fieri procuraverunt, ut Missas et eleemosynas: putabant enim certissime quod ab ore volasset in regnum cœlorum. Et tamen anima illa per multa centenaria annorum fuit in gravissimis purgatorii pœnis: et hoc ideo, quoniam miles ille, quamvis bonis operibus videbatur incessabiliter occupatus, tamen non egit ea satis pura intentione et solum ad honorem et gloriam Creatoris, sed etiam aliqualiter propter hominum laudes, in quibus plus quam licuit delectabatur, prout omnia ista postea fuerunt revelata. Ex quibus ostenditur quam vanum et fatuum sit propter humanos favores, applausus seu laudes, facere bona. Unde Christus in Evangelio contra vitia hypocritarum ita agentium specialiter loquitur, asserens quod receperunt suam mercedem.21

Omnia igitur recto fine ac pura intentione agamus, et mente in Deo jucunda, sicut ait Propheta: Servite Domino in lætitia.22 Et Josue ait: Timete Dominum, et servite ei corde perfecto atque verissimo.23

Footnotes

  1. Ps. VI, 7. ↩

  2. Ps. CI, 5. ↩

  3. Apoc. xviii, 7. ↩

  4. 1 Cor. xi, 31. ↩

  5. Luc. xix, 41. ↩

  6. Dan. ix, 3 et seq.; ↩

  7. Thren. ↩

  8. Rom. vii, 24. ↩

  9. Philipp. i, 23. ↩

  10. Ps. xli, 4. ↩

  11. Job xxx, 25. ↩

  12. Rom. xii, 15. ↩

  13. Matth. v, 6. ↩

  14. Joann. iv, 34. ↩

  15. Eccli. xxxv, 20. ↩

  16. Ps. xxxvi, 4. ↩

  17. Ps. xxxiii, 2. ↩

  18. Ephes. v, 20. ↩

  19. Ps. cXLV, 2. ↩

  20. Prov. xxi, 15. ↩

  21. Matth. vi, 2, 5, 16. ↩

  22. Ps. xcix, 2. ↩

  23. Josue xxiv, 14. ↩

Chapter 155 of 211