Skip to the text

Enarratio in epistolam

SCRIPTUM EST, QUONIAM ABRAHAM DUOS FILIOS HABUIT, ETC. Galat. IV, 22-31.

ECCLESIA, in dominica ista, quæ medium appellatur jejunii, filios suos spiritualiter consolari roborareque volens, ne in pœnitentiæ ac abstinentiæ actibus atque laboribus fatigati deficiant, cantu spirituali jucunditate pleno in ecclesiastico utitur Officio. Idcirco et ista epistola hodie congrue legitur, quia in ea Ecclesiæ eminentia declaratur, et ad veram atque internam libertatem invitamur, ut scilicet a jugo diaboli et servitute peccati abstracti, Deo sinceriter simus subjecti. Specialiter vero intendit Apostolus in ista probare epistola, quod fideles tempore evangelicæ legis non obligantur ad observantiam legis Mosaicæ quantum ad cærimonialia et judicialia ejus præcepta : cujus oppositum multi dixerunt hæretici. Ait ergo Apostolus :

Scriptum est in diversis capitulis libri Genesis, quoniam Abraham duos filios habuit : unum, scilicet Ismaelem, de ancilla, id est de Agar Ægyptia : quæ ante fuit ancilla Abrahæ et conjugis suæ Saræ; sed Sara videns se sterilem esse, persuasit Abrahæ ut ingrederetur ad Agar. Verumtamen accepit eam in conjugem antequam eam cognovit, alias adulterium incurrisset. Simili modo in Genesi quatuor filii Jacob vocantur filii ancillarum, videlicet Zelphæ et Balæ : quæ tamen fuerunt uxores Jacob.

Et unum, scilicet Isaac patriarcham, habuit de libera, utpote Sara : quæ nunquam fuit ancilla Abrahæ, quamvis eum appellaverit dominum, eo modo quo uxores viros suos communiter dominos vocant, quoniam quantum ad aliqua, vir est caput conjugis, et superior ea. Interea agnoscendum, quod sicut in Genesi habetur, post obitum Saræ Abraham aliam duxit uxorem, habuitque ex ea multos filios. Apostolus tamen de istis duobus filiis solum efficit mentionem, quoniam ceteris principaliores ac famosiores fuerunt, et magis ad propositum faciunt, quia per eos figuratum est quod Apostolus nunc probare intendit. Sed qui de ancilla fuit, videlicet Ismael, secundum carnem natus est, id est secundum naturalem propagationem, absque miraculo. Quamvis etenim Abraham fuerat senex, poterat tamen de juvencula naturaliter generare. Qui autem de libera fuit, scilicet Isaac, per repromissionem, id est, ex prævia ac repetita Dei promissione, miraculosaque operatione virtutis divinæ, natus est. Sara quippe duplex habuit impedimentum fecunditatis: unum, quia ex naturali sua dispositione fuit sterilis; aliud ratione ætatis, nam vetula fuit, utpote nonagenaria, et desierant ei fieri muliebria.

Quæ sunt per allegoriam dicta, id est, ista de duobus his filiis introducta mysticam habent significationem, quia ex sensu litterali datur intelligi quid debeat credi. Allegoria etenim docet quid sit credendum; tropologia, quid agendum; anagogia, quid in patria sit sperandum. Hæc enim

Gen. xviii, 12.

Ephes. v, 23.

Gen. xxv, 1, 2.

Ibid. xv, 4; xvii, 19.

Ibid. xi, 30; xvii, 17; xviii, 11.

Gen. xvi, 1 et seq.

Ibid. xxx, 3 et seq; xxxii, 22.

Ibid. xxi, 2, 3. sunt duo Testamenta, hoc est, ea quæ de ancilla ista ac libera earumque filiis dicta sunt, significant vetus ac novum Testamentum. Unum quidem, videlicet vetus Testamentum, in monte Sina datum a Deo per Moysen, ut patet in Exodo. Sina autem et Sinai idem significant. In servitutem generans : id est, vetus Testamentum Judæos servituti legalium fuit subjiciens : quæ servitus fuit importabile onus, sed duræ Judæorum cervici convenienter impositum.1 Fuit quoque Testamentum hoc « in servitutem generans », quia timore temporalium pœnarum et propter temporalia promissa fecit Judæos Deo servire. Quæ est Agar, hoc est, quæ servitus est per Agar ancillam figuraliter designata : servi etenim et ancillæ serviunt ex timore. Sina enim mons est in Arabia minori situatus ; qui mons conjunctus est, non loco, sed allegorica significatione, ei quæ nunc est Jerusalem, id est terrenæ Synagogæ, quæ in Jerusalem tempore Apostoli fuit. Quam Synagogam ejusque servitutem mons Sinai designavit ; et servitus illa legalis in Jerusalem viguit. Et servit cum filiis suis, hoc est, Synagoga cum membris et suppositis suis servit Deo servili timore : non quod in veteri Testamento non fuerint aliqui qui Deo ex caritate et filiali timore servierunt, sed quoniam tales comparatione aliorum admodum pauci fuerunt, et quoniam lex ipsa Mosaica sæpissime pœnas transgressoribus minabatur.

Exod. xix et seq.

Illa autem quæ sursum est Jerusalem, id est Ecclesia militans, ex gentibus potissimum congregata : quæ dicitur « sursum », quia per contemplationem, caritatem et spem, ad Deum erigitur, et nunc per inchoationem angelicæ conversationis in cœlestibus demoratur, juxta illud Apostoli, Nostra conversatio in cœlis est ;2 prædicat quoque et promittit bona cœlestia, secundum quod ait Apostolus, Quæ sursum sunt quærite, non quæ super terram ;3 libera est a servitute legali, quia ad observantiam legis veteris non tenetur ; libera quoque est a servitute diaboli et peccati, et a timore servili, quia per caritatem libere ac sponte servit Deo. Quæ Ecclesia est mater nostra, quia in Baptismo regeneravit nos Christo. Ecclesia etiam est mater credentium, quoniam instruit, regit et maternaliter fovet eos.

Denique, quod Ecclesia mater sit nostra, probat oraculo Isaiæ. Scriptum est enim apud Isaiam :4 Lætare, sterilis, cordialiter in Deo, quæ non paris, id est, tu, gentilitas seu plebs gentilis, quæ tempore veteris Testamenti fueras a bonis et spiritualibus operibus infecunda atque idololatriæ dedita. Nam etsi quidam gentilium boni et electi fuerunt, ut Job, paucissimi tamen fuerunt. Erumpe et clama, hoc est, ex interiori affectu et gaudio in exteriorem Dei laudem et gratiarum actionem ac exsultationem exsurge.5 Ex abundantia enim cordis os loquitur.6 Propter quod ait Psalmista : Cor meum et caro mea exsultaverunt in Deum vivum.7 Quia multi filii desertæ, id est, copiosi sunt filii Ecclesiæ ex gentilitate collectæ, quæ olim fuit a

Deo relicta, magis quam ejus quæ habet virum, id est quam Synagogæ, quæ tempore cursus veteris Testamenti habuit sponsum cœlestem, videlicet Deum, cui in legis susceptione fuerat desponsata. Unde et in Jeremia scriptum est :8 Non fuit Israel viduatus a Deo suo. Certum est autem Ecclesiam numero meritoque fidelium excedere Synagogam. Nos autem Christifideles electi, fratres, secundum Isaac, hoc est juxta typum et similitudinem Isaac, promissionis, id est cœlestis benedictionis et spiritualis regenerationis, filii sumus, quia ex aqua et Spiritu renascimur, gratiamque cœlestis beatitudinis obtinemus.9 Sic ergo per Isaac designatur Ecclesia Christi.

Sed quomodo tunc, id est sicut tempore Abrahæ, is qui secundum carnem natus10 fuerat, id est Ismael, naturali virtute ac ordine genitus, persequebatur eum qui secundum spiritum, id est per repromissionem et supernaturalem virtutem, fuerat natus, videlicet ipsum Isaac. Ut enim in Genesi habetur, Ismael lusit cum Isaac.11

Quem ludum exponunt Hebræi, quod conabatur sanctum Isaac inducere ad adorationem imaginum lutearum quas ipsemet Ismael fecit. Alii dicunt, quod sub specie ludi sæpenumero læsit Isaac puerum, quia senior et fortior eo fuit, eratque ferox puer, sicut de ipso angelus prænuntiavit: Erit (inquiens) ferus homo.12 Ita et nunc: quia tempore Pauli apostoli, infideles Judæi, et pseudoapostoli, ac tyranni atque hæretici, secundum carnem ex sanguinibus nati, persequebantur Christianos ex Deo natos, in quibus permanet semen Dei, id est verbum ac gratia Christi.1314 Nam omnes qui volunt pie vivere in Christo, persecutionem patiuntur.

Porro contra hanc persecutionem justorum subjungit Apostolus idoneam consolationem. Sed quid dicit scriptura Geneseos? Et respondet: Ejice ancillam et filium ejus: non enim heres erit filius ancillæ cum filio liberæ. Ista fuerunt verba Saræ ad Abraham. Siquidem viso ludo malitioso Ismaelis cum filio suo Isaac, dixit marito: Ejice, id est, de domo expelle, ancillam hanc Agar, et filium ejus Ismaelem:15 non enim heres erit Ismael cum Isaac. Hoc ad litteram sic factum est. Per quod spiritualiter figurabatur, quod Synagoga incredula et legalis observantia essent tempore evangelicæ legis ab Ecclesia ejiciendæ seu relinquendæ.

Itaque, fratres, non sumus ancillæ, id est Synagogæ, seu legalis observantiæ, filii, sed liberæ, hoc est militantis Ecclesiæ libertatisque christianæ: qua libertate, id est per cujus libertatis communicationem seu collationem, Christus nos liberavit formaliter, sicut per gratiam salvat: liberavit nos, inquam, ab onere legis, a jugo iniquitatis, a dominio dæmonis. Ideo ipse ait: Si Filius vos liberaverit, vere liberi eritis.16 Unde, secundum Glossam, hæc libertas est peccatorum remissio, et fidei per dilectionem operantis justificatio. Vel sic: « sumus filii liberæ », id est Ecclesiæ, libertate dilectionis, ut sponte et caritative atque hilariter, non serviliter, formidolose, coacte, Deo et Ecclesiæ obtemperemus: « qua », id est quali, « libertate » in Christi anima exsistente, « Christus nos liberavit » efficienter sua beatissima passione. Christus namque mera caritate, ac spontanea libertate ad caritatem pertinente, pro nobis est passus, juxta illud Isaiæ:17 Oblatus est quia voluit. Propter quod instante passione ad Petrum dixit: An puta quia non possum rogare Patrem meum, et exhibebit mihi modo plus quam duodecim legiones angelorum?18

Footnotes

  1. Act. xv, 10. ↩

  2. Philipp. III, 20. ↩

  3. Coloss. III, 1, 2. ↩

  4. Is. liv, 1. ↩

  5. *[quæ non parturis,] ↩

  6. Matth. xii, 34. ↩

  7. Ps. lxxxiii, 3. ↩

  8. Jer. li, 5. ↩

  9. Joann. iii, 5. ↩

  10. Job i, 1. ↩

  11. Gen. xxi, 9. ↩

  12. Gen. XVI, 12. ↩

  13. II Tim. III, 12. ↩

  14. Joann. I, 13. ↩

  15. Gen. XXI, 10. ↩

  16. Joann. VIII, 36. ↩

  17. Is. LIII, 7. ↩

  18. Matth. XXVI, 53. ↩

Chapter 150 of 211