Sermo 5
Ad religiosos
DE MILITANTI ECCLESIA, AC GRATIA ET PRIVILEGIIS EJUS.
ILLA quæ sursum est Jerusalem, libera est, quæ est mater nostra.1 In hodierna epistola.
Legitur quod Alexandro nato, pater ejus putativus Philippus rex Macedonum Aristoteli scripsit: Natus est mihi filius, et plus diis regratior quia natus est tuis diebus, quam quia natus est; nam spero eum tuis imbuendum doctrinis. Quanto magis nos Christiani, vero et omnipotenti Deo non tam regratiari debemus quod nati sumus, quam tempore Christi, hoc est tempore gratiæ ac evangelicæ legis, nati sumus, in quo cœlestibus, supernaturalibus ac saluberrimis quotidie edocemur doctrinis, præceptis, consiliis Salvatoris? Et istud ad nos religiosos potissimum pertinet, quos Creator piissimus sibi sequestravit in plebem peculiarem, in portionem electam, in plebem perfectam, cui in Evangelio protestatur: Nolite timere, pusillus grex, quia complacuit Patri dare vobis regnum.2 Et denuo loquens ad Patrem:3 Tui (inquit) erant, et mihi eos dedisti; de mundo non sunt, sicut et ego non sum de mundo. Verum, quo majora exstant beneficia Dei, eo damnabilior est ingratitudo ac negligentia nostra, si ingrati desidesque fuerimus. Idcirco, quo excellentiora gratiarum charismata nobis collata sunt, eo ferventiores gratioresque Deo et magis timorati esse curemus.
Denique quædam beneficia tangit in epistola ista Apostolus, quæ per Christum Ecclesiæ sunt collata. Primo, quod Ecclesia militans seu novum Testamentum et evangelica lex comparatur liberæ seu dominæ, et significata est per Isaac; Synagoga vero et vetus Testamentum comparatur ancillæ, et significata fuit per Ismaelem. Dicitur autem Ecclesia libera: non quod Deo et ejus vicario obedire non debeat ac servire servitute caritatis spontanea, sed quia a Christo est liberata a servitute peccati, a jugo diaboli, atque ab observantiis veteris Testamenti, quod fuit jugum gravissimum, sed duræ Judæorum cervici ad idololatriam proclivi recte injunctum. De quo in Actibus ait beatissimus Apostolorum princeps: Quid tentatis onus imponere cervicibus discipulorum, quod neque nos neque patres nostri portare potuimus? Sed per gratiam Domini nostri Jesu Christi credimus salvari4, hoc est per fidem, spem, caritatem, per meritum Christi et per sacramenta ipsius. Synagoga vero vocata est ancilla, quia timore servili et temporalium pœnarum formidine Deo servivit. Nec vetus Testamentum gratiam continebat aut conferebat, quoniam sacramenta ejus fuerunt imperfecta, gratiam non continentia neque præstantia quemadmodum sacramenta evangelicæ legis, quæ ob hoc gratiam continere dicitur ac præstare. Verumtamen quidam in veteri Testamento Deo servierunt ex caritate. Dicitur quoque vetus Testamentum ancilla, similiter Synagoga, quia præambulum fuit, typus seu figura, dispositio ad evangelicam legem ac militantem Ecclesiam. Fuit etiam Synagoga servituti legalium observantiarum durissime prorsus subjecta.
Ut ergo simus veraciter Ecclesiæ filii, studeamus a vilissimo vitiorum jugo, a passionum nostrarum dominio, ab omni tyrannide propriæ animositatis, ab impetu iræ, impatientiæ et propriæ affectionis esse immunes, ne passionum immoderantia bestialis rationi prævaleat voluntatique dominetur, ne ira super nos equitet, ne concupiscentia trahat, ne impatientia corda nostra exagitet. Sed instar evangelici centurionis dicamus huic passioni, Vade, et vadat;5 et alteri, utpote moderato motui naturali, Veni ut servias rationi, et veniat; et servo nostro, scilicet corpori, Fac hoc, et faciat. Sicque Deus dirigat gressus nostros secundum eloquium suum, ut non dominetur nostri omnis injustitia.6
Secundo ait Apostolus de Ecclesia, quod ipsa nomine Jerusalem designata « est sursum » : quia per contemplationem ac ferventem amorem, ad Deum levatur, et vitam cœlestem ducit in terris, quemadmodum ait Apostolus, Nostra conversatio in cœlis est;7 habet quoque promissa cœlestia, et prædicat ea, dicendo: Quæ sursum sunt quærite, ubi Christus est in dextera Dei Patris;8 quæ sursum sunt sapite, non quæ super terram. Synagoga vero expresse non habuit nisi promissa terrena. Unde sæpissime Moyses dixit: Dominum Deum tuum timebis, et hoc vel illud facies, ut bene sit tibi, et longo vivas tempore super terram quam, Jordane transmisso, Dominus Deus tuus daturus est tibi.9 Sub illis tamen promissis terrenis subintelliguntur promissa cœlestia, quum certum sit bona terrena non posse esse sufficiens et condignum virtutis præmium.
Itaque, si cupimus veraciter esse filii Jerusalem seu militantis Ecclesiæ, discamus cœlestia contemplari, cœliformiter conversari, angelicam in terris ducere vitam, atque futuram jam beatitudinem inchoare. Quid namque est vita, beatitudo et gloria civium supernorum, nisi summam et incommutabilem veritatem incessanter clare in se ipsa per speciem contemplari; primam, increatam et incircumscriptibilem bonitatem ardentissime indesinenter diligere; Deum in se et intra se complecti, constringere, deosculari, in ipsum rapi ac feliciter absorberi, et deliciosissime obdormire seu conquiescere, ipso æternaliter frui, ejus interminabilem majestatem et incomparabilem excellentiam dulciter admirari, admirando gustare, gustando possidere, sicque securitate gaudere æterna, nec a Dei laudibus unquam cessare? Si ergo assidue conemur nos actualiter Deo conjungere, ejus laudibus omni hora insistere, orationibusque vacare, ad summæ et increatæ pulchritudinis contemplationem nos dare, superpurissimam Deitatem ardenter amare, incomparabilem Creatoris excellentiam sinceriter admirari, et semper boni aliquid operari, corporalia quoque quibus indigemus opera referre ad spiritualia, atque ad Dei gloriam et honorem agere universa, imo et in exterioribus seu corporalibus occupationibus mentem ad Deum frequenter erigere, meditando, orando, psallendo; tunc utique cœlestem agimus vitam, et futuram nunc beatitudinem inchoamus, ita quod sicut cella et cœlum conformitatem habent in nomine, sic conversatio cellæ cum vita civium cœli similitudinem habeat re. Ad hæc itaque omnia demus nos; assuescamus nos jugiter occupare in bonis, nullum temporis momentum infructuose pertranseamus; manducando, bibendo, exuendo, induendo, sedendo, stando, surgendo, ambulando, quiescendo, loquatur cor nostrum cum Deo, ita ut in somno quoque a psalmodiis, meditationibus, precibus non usquequaque cessemus. Et sic omnia vana fient nobis molesta; non cum hominibus fabulando, ridendo, hinc inde videndo, sed præfatis sanctis actibus insistendo erit consolatio nostra.
B Tertio ait Apostolus de Ecclesia, quod ipsa multitudine fidelium personarum superet Synagogam. Ecclesia namque ex omnibus mundi gentibus est collecta, et toto terrarum orbe diffusa, quemadmodum in Daniele prædictum est: Omnes populi, tribus et linguæ servient ei;10 atque in Psalmo, Reminiscentur, et convertentur ad Dominum universi fines terræ.11 Synagoga vero ex uno Israelitico populo constans, in regno Judææ fuit arctata, juxta illud: Notus in Judæa Deus.12
C Quarto dicit, quod electorum Ecclesia a carnalibus et iniquis varias suffert persecutiones. Idcirco qui de numero esse appetit electorum, non renuat æquanimiter pati molestias injustorum, imo etiam fraternas correptiones, paternas correctiones, multiplices et caritativas exercitationes. Qui enim non exercetur, qui non tentatur, qui adversi nil patitur, non cognoscit se ipsum, non experitur qualis sit intus, nec discit frangere semetipsum; et dum putat aliquid se esse, statim invenit ac sentit se ira, impatientia ac ceteris passionibus plenum.
D Desideremus ergo sic exerceri, et conemur funditus reformari, atque a venialibus quotidie magis magisque abstinere, sed et actibus virtuosis alacrius, stabilius, exuberantius inhærere. Ad laudem et gloriam Dei altissimi.
Footnotes
Chapter 156 of 211