Skip to the text

Sermo 7

DE SPIRITUALI SIGNIFICATIONE QUINQUE PANUM DUORUMQUE PISCIUM, QUOS BONI RELIGIOSI ASSIDUE IN ANIMÆ REFECTIONEM ACCIPERE DEBENT.

ACCEPIT Jesus panes; et quum gratias egisset, distribuit discumbentibus.1 In evangelio hodierno.

Dominus et Salvator noster, secundum quod homo, in ipso incarnationis suæ exordio accepit a tota superbeatissima Trinitate omnium divinorum charismatum affluentiam summam, in tantum quod tota animæ suæ capacitas fuit in illo momento repleta omni gratia ac virtute, omni dono, fructu et beatitudine; et de eis indesinenter gratias egit Deo, et tempore opportuno distribuit ea hominibus, id est, fidelibus suis ea communicavit, et tanquam caput in membra sua influxit, juxta illud Joannis: De plenitudine ejus nos omnes accepimus.2 Nam et princeps Apostolorum hortatur: Unusquisque sicut accepit gratiam, in alterutrum illam administrantes.3 Itaque quinque panes spirituales, per quinque panes materiales quibus pavit turbam, mystice designatos, quos a Deo Trinitate accepit, electis communicavit, distribuitque hominibus; et eos per Apostolorum prædicationem atque miracula ad illorum perduxit panum spiritualium esum et gustum.

Denique, quoniam rationalis animæ desiderium quietare et contentare nil valet, nisi bonitas sui creatoris immensa objectaliter, ejusque beatifica visio fruitiva formaliter (propter quod dixit Propheta: Ps. XVI, 15. Satiabor quum apparuerit gloria tua; et, Ps. XV, 11. Replebis me lætitia cum vultu tuo); hinc primus delicatissimus ac nobilissimus omnium Beatorum in patria ac devotorum in via panis, est Deitas ipsa, Trinitas superbenedicta et adoranda, quæ sua clara ac gloriosa præsentia suavissime reficit et quietat cives cœlestes, sua quoque ænigmatica ac gratiosa præsentia reficit et confortat viatores terrestres. Hunc panem supersubstantialem, dulcissimum, inconsumptibilem et invariabilem, plenissimo mentis ore Beati cum ineffabili aviditate accipiunt, edunt, gustant indesinenter absque fastidio, cum gaudio pleno, usque ad satietatem seu contentationem plenariam, et ipso æternaliter ac securissime perfruuntur ad libitum. Unde in Evangelio legitur: Beatus qui manducabit panem in regno Dei. Et in Joanne ait Salvator Judæis:4 Non Moyses dedit vobis panem de cœlo, sed Pater meus dat vobis panem verum;5 panis enim Dei est qui descendit de cœlo, videlicet Filius Dei Patris.6 Propter quod subdit ibidem: Ego sum panis vitæ.7 Quæ verba de Christo secundum utramque suam exponuntur naturam.

O quam vere immensa est bonitas Dei, dilectio Dei, dignatio Dei ad suos electos! O quam beata sunt vasa misericordiæ ejus; quam beatissimi sunt qui ipso jam feliciter perfruuntur; quam dulce est frui ac refici pane illo, qui essentialiter et infinibiliter dulcis est, imo qui est dulcedo superessentialis, separata ac penitus infinita! De qua refectione Christus in Cœna novissima suis promisit Apostolis, et in eorum persona cunctis fidelibus:8 Ego dispono vobis sicut disposuit mihi Pater regnum, ut edatis et bibatis super mensam meam in regno. Ad hanc felicissimam refectionem, ad tam infinitæ dignitatis atque increatæ dulcedinis panem, ad tam præstantissimum et æternum convivium (de quo in Apocalypsi vox divina intonuit : Beati qui ad cœnam nuptiarum Agni vocati sunt) ferventissime adspiremus, celerrime properemus;9 ad ipsum indesinenter ac diligentissime nos paremus, os animæ, id est intellectum, prorsus purgando ab omni cogitatione immunda, ab omni errore et ignorantia quæ sit culpa, voluntatem quoque ab omni inordinato affectu : sicque in sanctitate et justitia Domino ministrantes, illius sacratissimæ refectionis jucundissimum mereamur assidue incrementum. Desiderio panis illius, nunc libentissime castigemus corpora nostra jejunio, abstinentia, vigiliis, disciplinis, ac ceteris exercitiis virtuosis.

Denique panis iste etiam in præsenti devotos reficit viatores;10 et tanquam adipe et pinguedine quosdam replet, quemadmodum unus illorum dixit, animam suam ad gratiarum actionem super hoc hortans, loquendo ad eam de illo :11 Qui replet in bonis desiderium tuum. Sed et nonnullos panis iste supercœlestis tanto afficit suæ suavitatis sapore, tanta lætificat suæ dulcedinis participatione, quod omnem corporeum fastidiunt cibum, et post aliquot dies vix afficiuntur ad illum, imo ad mensam quasi ad carcerem pergunt. Tales fuerunt beatissimi viri abbas Pastor et S. Bernardus, mirabilis quoque ac devotissima virgo Catharina de Senis, quæ quotidie rapiebatur mirabiliter valde ad Deum. Talis fuit et S. Isidorus presbyter, qui in mensa frequenter rapiebatur, et manducando lacrimabatur, dicens : Quia erubesco corporalem cibum instar irrationabilium animalium sumens, quum rationalis a Deo creatus sum, qui deberem paradisi frui deliciis. Talis et sublimiter fuit vas electionis eremi, sanctissimus Sisois abbas, cui multoties suus dixit discipulus : Surge, Abba, et comedamus. Respondit senex : Et non comedimus adhuc, fili ? Qui ait : Non, Pater. Tunc sanctus ille respondit : Si nondum manducavimus, surge, et manducemus.

Imo breviter perstringendo, tales fuerunt communiter sancti anachoretæ. Recitat namque Cassianus ex ore sancti Joannis, qui post eremi habitationem mansit in congregatione cœnobii, et causa urgente retulit de se ipso : Memini me frequenter in hujusmodi raptum excessus, ut obliviscerer me corporeæ sarcina fragilitatis indutum, mentemque meam omnes exteriores sensus subito reliquisse, atque a cunctis materialibus rebus omnimode exsulasse; et ita divinis meditationibus ac spiritualibus theoriis animus replebatur, ut sæpe ad vesperum cibum me percepisse nescirem, et die sequenti de hesterna comestione penitus dubitarem. Quam ob causam septem dierum cibus, hoc est septem paria paximaciorum, sequestratim in sporta sabbato reponuntur, ut refectio prætermissa non lateat. O quam sancti, spirituales ac divinissimi fuerunt viri illi tam præelecti ! Quam certum et supercertissimum veritatis fidei christianæ argumentum sumi potest ex illis ! Quorum Patrum consideratione, merito verecundari et in infinitum nos humiliare debemus, qui adhuc tam carnales, tam pusilli et passionabiles invenimur, et per hoc nomine monachi demonstramur indigni.

Secundus panis quo in isto exsilio spiritualiter a Deo reficimur, est contemplatio divinorum, quæ intellectum vehementer refovet, roborat et delectat, sicque abominari ac relinqui facit carnalia ac terrena.12 De qua ait Apostolus : Nos autem revelata facie gloriam Domini speculantes. Hæc contemplatio rapit omnem animam desiderio contemplandi tanto ardentiorem quanto mundiorem, et tanto mundiorem quanto ad spiritualia magis erectam, et tanto ad spiritualia magis erectam quanto a carnalibus desideriis affectibusque terrenis plus mortuam. Ideo recte dixit Chrysostomus: Nemo eorum qui delectantur præsentibus et caducis potest cœlestia ac spiritualia contemplari; qui vero ista contempserit, et velut umbram ac pulverem duxerit, velocius ad illa perveniet.

Tertius panis, est Eucharistiæ sacramentum, quo omni hora spiritualiter refici possumus ac debemus, juxta illud: Crede, et manducasti. Ideo Dei Verbo propter nos incarnato uniamus cor nostrum omni hora, et ipsum spiritualiter amplectamur, accipiamus; et sancto desiderio sacramentum tantum sumamus, cuncta quæ Christus pro nobis assumpsit, fecit ac pertulit, affectuosissime recolentes.

Quartus, panis est lacrimarum, fletus salubris, ex contritione, aut futuræ felicitatis appetitione, seu complacentia Dei, aut dominicæ passionis compassione, aut alia pia causa proveniens. Unde ait Propheta: Fuerunt mihi lacrimæ meæ panes die ac nocte;13 et, Cibabis nos pane lacrimarum.14

Quintus, panis est bonæ operationis: de quo ait Salvator, Meus cibus est, ut faciam voluntatem ejus qui misit me.15 Quo cibo incessanter animas nostras reficiamus, ut nunquam otio torpeamus, sed fructuose jugiter occupemur.

Porro, per duos pisces qui panibus dulcem præstiterunt saporem, fervor dilectionis et consolatio spiritualis congrue designantur, quia hæc duo omnem pro Deo laborem, omnem actum et occupationem reddunt levem, desiderabilem, alacrem et suavem. Quid namque fervide Deum amanti poterit esse difficile, quum et viri sancti ac fervidi ipsa atrocissima pro fide martyria cum gaudio accesserunt, hilariter pertulerunt? Quemadmodum sacratissimus Andreas apostolus, cruce sibi parata eminus visa, se ipsum præ gaudio vix capere potuit; et beatissima Agatha ad carcerem quasi ad epulas ivit.

De hac vero materia dici possent plura salubria, quia et alii multi sunt panes spirituales, et spiritualia pocula ac condimenta interna; sed brevitati studere oportet.

His ergo prænominatis panibus ac piscibus spiritualibus reficiamur quotidie, ac intime impinguemur. Carnalia oblectamenta et vana solatia aspernemur; verba illicita, potissimum pungitiva, detractoria, turbativa, et quæ cachinnos, dissolutiones distractionesque provocant, detestemur. Ædificatorii sint nostri sermones, honesti mores, exemplaresque actus, præsertim etiam coram extraneis. Nec impertinentia inquiramus, neque libenter inutilia audiamus: imo si aurem avertere corporalem non possumus, mentem Deo jungamus, secrete orando aut meditando. Ad laudem et gloriam Dei omnipotentis.

Footnotes

  1. Joann. vi, 11. ↩

  2. Ibid. 1, 16. ↩

  3. 1 Petr. iv, 10. ↩

  4. Luc. XIV, 15. ↩

  5. Joann. vi, 32. ↩

  6. Ibid. 33. ↩

  7. Ibid. 48. ↩

  8. Luc. XXV, 29, 30. ↩

  9. Apoc. xix, 9. ↩

  10. Ps. lxii, 6. ↩

  11. Ps. cii, 5. ↩

  12. II Cor. iii, 18. ↩

  13. Ps. xli, 4. ↩

  14. Ps. lxxix, 6. ↩

  15. Joann. iv, 34. ↩

Chapter 158 of 211