Sermo 6
DE CIBIS SPIRITUALIBUS ANIMÆ QUIBUS REFICI QUÆRERE DEBENT RELIGIOSI.
FACITE homines discumbere. In evangelio hodierno.1
Deus omnipotens, dives et liberalis, qui aperit manum suam et implet omne animal benedictione2, sciens animam hominis non minus indigere spiritualibus alimentis, quam corpus ejus materialibus cibis, dicit ac præcipit angelis sanctis, atque vicariis suis ovium suarum pastoribus: Facite homines vobis commissos discumbere, et spiritualiter eos reficite. Multiplicem quippe cibum ac potum spiritualem ovibus suis providit: et aliquos eis per se ipsum immediate largitur, aliquos vero per suos ministros, angelos ac prælatos. Deus etenim immediate per se ipsum gratiam, fidem, spem, caritatem, septem dona Spiritus Sancti, ceterasque virtutes infusas distribuit plebi suæ, quam et per se ipsum immediate actualiter movet et excitat ad bene agendum; nihilo minus unus homo per alium hominem et per angelum disponitur ad suscipiendum charismata ista a Deo. Porro alia spiritualia alimenta, videlicet ecclesiastica sacramenta, divina eloquia, correptiones et disciplinas, præstat Dominus ovibus suis per suos vicarios, quibus quotidie loquitur per Scripturas et per allocutionem seu inspirationem internam: Facite homines discumbere.
Quemadmodum autem corpus indiget alimento, quo recuperetur deperditum, homo corroboretur, in esse servetur, atque ad debitam perveniat quantitatem; sic anima spiritualibus alimoniis incessabiliter eget, quibus præteritorum dierum negligentiæ reparentur, et anima contra vitia confortetur, in esse gratiæ teneatur, atque ad profectum suæ vocationi congruentem perducatur. Verumtamen in his animæ et corporis refectionibus grandis differentia invenitur. Primo, quoniam corpus cibo celeriter ita repletur, quod plus capere nequit; et si amplius sumpserit, magis debilitatur, infirmatur ac læditur, et evomit sumptum. Anima vero, quo spiritualibus alimoniis magis reficitur, eo capacior fit earum, ac magis corroboratur. Secundo, quoniam corpus cito ad tantam pervenit quantitatem, quod quantumcumque nutriatur, non valet plus crescere. Anima vero, durante hac vita indesinenter crescere potest, spiritualiterque augeri ac perfici. Tertio, quoniam cibus corporeus, quantumlibet delicatus ac dulcis, cito in nauseam vertitur, si immoderatius accipiatur. Spiritualis vero alimonia, quo abundantius sumitur, eo plus delectat, directe loquendo. Quarto, quia corporale alimentum in substantiam accipientis convertitur. Spirituale vero alimentum, potissimum Eucharistiæ sacramentum, manducantem convertit in se; similiter caritas ac reliquæ virtutes hominem quasi in se transformant, ita ut homo virtuosus in caritatis, pietatis ac bonitatis affectum mutari dicatur.
Denique, quidquid animam spiritualiter roborat, reparat, conservat, proficere facit ac perficit, cibus seu potus ejus rite vocatur. Et sicut se habet fames in corpore, sic desiderium in anima. Imo desiderium fames animæ appellatur, Christo loquente: Beati qui esuriunt et sitiunt justitiam.34 In quibus verbis, per sitim atque esuriem desiderium mentis exprimitur. Quum igitur anima insatiabile et interminabile quodammodo desiderium habeat, quod nullo valet creato bono repleri, neque in vita hac contentari, imo nec summo infinitoque bono, quod Deus est, satiari, nisi eo per speciem viso ac fruitive adepto feliciterque possesso; indiget assidue aliqua cibi boni refectione et gustu foveri ac refici, roborari ac conservari, quatenus tandem ad plenam, beatificam, contentativam et satiativam ipsius adeptionem ac possessionem pertingat. Nec in aliis bonis unquam poterit anima satiari, aut desiderium ejus impleri, quia quocumque creato adepto, potest aliquid majus concipere et optare. Ideo Augustinus disseruit: Domine, creasti nos propter te; et inquietum est cor nostrum, quousque perveniat ad te, et videat atque possideat te.5 Et Bernardus: Ad imaginem (inquit) Dei facta est anima rationalis; ceteris omnibus occupari potest, repleri non potest omnino. Capacem Dei quidquid Deo minus est non implebit. Hinc naturali desiderio probatur unusquisque summum appetere bonum, nullam, id est non plenam, nisi eo adepto, requiem habiturus. Et rursus: Quis est qui cupit desiderium suum repleri? Incipiat esurire ac sitire justitiam; studeat saltem aliquantum gustum justitiæ experiri, ut amplius inflammetur ad eam, et incrementum ipsius quotidie mereatur. Porro justitia nostra est, ut ea quæ Ordinis nostri sunt, strenue observemus, et vocatione hac digne coram Altissimo ambulemus;6 sicque minora, imo et minima servemus cum diligentia nobis possibili, sicut majora et maxima, quum dicat Scriptura: Qui timet Deum, nihil negligit;7 itemque, Qui negligit modica, paulatim decidit.8
Insuper, ut sanctus ait Bernardus, qui in congregatione seu claustro est constitutus, laudabiliter conversatur, si ordinabiliter, socialiter et humiliter vivat: ordinabiliter sibi, socialiter proximis, humiliter Deo. Sed et dicere possumus, quod in congregatione vivendum sit ordinabiliter, socialiter, humiliter, et devote: ordinabiliter quidem (ut dictum est) sibi, socialiter proximis, humiliter præsidenti, devote Domino Deo. Religiosus ergo ordinabiliter vivat, ut in omni vita sua sollicitus sit observare vias suas, seu bene habere se coram Deo et fratribus, ut caveat sibi ipsi a peccato, et illis a scandalo. Hoc est quod ait Apostolus: Providentes bona non solum coram Deo, sed etiam coram hominibus.9 Socialiter quoque vivat, ut studeat amare et amari, et pium atque affabilem se exhibere, supportare non solum patienter sed et libenter infirmitates fratrum suorum, tam morum quam corporum. Unde et Seneca ait: Ita in communitate te geras in medio, ut nemo te habeat quasi agrestem, durum ac asperum, neque despiciat ut puerilem et levem. Ex quo elicitur, quod vivens in medio fratrum non debet esse nimis abtractus ac rigidus. Humiliter quoque se habeat suo prælato, ei obediendo ac cordialem reverentiam impendendo; devote Deo, ut ei omne bonum adscribat, nec de prætactis virtutibus inaniter extollatur, sed spiritum vanitatis qui hujusmodi nasci solet, omnino studeat exsufflare, et quantumlibet sentiat eum, consensum prorsus negare. ac asperum, neque despiciat ut puerilem et levem. Ex quo elicitur, quod vivens in medio fratrum non debet esse nimis abtractus ac rigidus. Humiliter quoque se habeat suo prælato, ei obediendo ac cordialem reverentiam impendendo; devote Deo, ut ei omne bonum adscribat, nec de prætactis virtutibus inaniter extollatur, sed spiritum vanitatis qui hujusmodi nasci solet, omnino studeat exsufflare, et quantumlibet sentiat eum, consensum prorsus negare. Postremo, secundum Bernardum, etiam in sustinendo malum oportet triplicem providentiam adhibere, eo quod malum sit triplex. Est enim malum unum quod homo patitur a se ipso, aliud quod a proximo, tertium quod a Deo; et addere possumus quartum, puta, quod patimur a diabolo. Primum malum pœnale quod homo patitur a se ipso, quod tamen est bonum virtutis, est austeritas pœnitentiæ; secundum est vexatio humanæ malitiæ; tertium, flagellum correctionis divinæ; quartum, impugnatio tentationis diabolicæ. In malo prætacto quod homo patitur a se ipso, debet Deo voluntarie sacrificare, id est opera ardua pœnitentiæ sponte ac prompte peragere ac sufferre;10 in eo quod a proximo patitur, debet patiens esse; in eo quod fert a Deo, debet sine murmure et cum gratiarum actione sustinere; in eo quod a diabolo, debet indefesse resistere.
Ecce si ista egerimus, boni religiosi verissime erimus. Ideo Dominum Jesum Christum affectuosissime invocemus, ut cum turba dignetur nos ita reficere, taliter educare, potare, et Spiritus Sancti fervore inebriare, quatenus juxta præinducta, vere monastice conversemur, proficiamus ac perficiamur. Ad laudem et gloriam summæ, adorandæ ac supergloriosissimæ Trinitatis. Amen.
Footnotes
Chapter 157 of 211