Sermo 2
QUARE ET QUALITER SIT SPIRITUALITER GLORIANDUM.
LÆTARE, Jerusalem, et gaudete gaudio magno, omnes qui lugebatis super eam. Is. LXVI, 10, juxta LXX.
In his duo tanguntur ac admonentur. Primo, ut Ecclesia militans spiritualiter glorietur, quum dicitur: Lætare, Jerusalem. Per Jerusalem namque (ut habitum est) allegorice designatur Ecclesia militans. Secundo, ut omnes qui ruinis ac deformationibus Ecclesiæ compatiuntur, exsultent pie et intime, propter diversa beneficia Dei Ecclesiæ exhibita aut promissa.
Ecclesia ergo, id est populus christianus, quamvis in hoc sæculo variis tribulationibus affligatur, tentationibus exerceatur, atque pro suis peccatis pœnitere, gemere ac satisfacere habeat, nihilo minus in tot malis, in tot pœnis ac laboribus, respirare debet ac gaudere in Domino. Primo, propter infinitam beatitudinem, opulentiam et excellentiam Domini Dei, regis ac sponsi sui. Quem sicut toto corde super omnia diligere obligatur, non solum ut regem ac sponsum, verum etiam ut Deum creatorem ac patrem, indesinentemque conservatorem ac provisorem, ac omnis boni datorem;1 ita de summa, incomparabili et immensa ejus perfectione, felicitate et excellentia cordialissime debet gaudere, et maxime consolari. Videmus namque in mundo hoc, quod boni et fideles subditi, de prosperitate et victoria principum suorum præcipue gloriantur: quemadmodum tertio Regum legitur, quod Salomon rex constructo et dedicato templo in Jerusalem, cum senioribus atque majoribus populi Israelitici fecit magnam solennitatem per quatuordecim dies; quibus expletis, populus Israel læto ac alacri corde redierunt in propria, gloriantes super omnibus bonis quæ fecerat Deus servo suo David et filio ejus Salomoni regi, ac populo suo Israel.2 Considera ergo, o Christiane, quod Dominus Deus, tuus creator et rex tuus, sponsus Ecclesiæ, sit universorum conditor, omnipotens rex qui cœlum et terram gubernat, cujus sapientiæ non est finis, cujus divitiæ sunt immensæ, cujus beatitudo et gloria est penitus infinita. In hoc et de hoc intime gaude. Et utique inde gaudet, qui Deum creatorem suum, super omnia et plus quam se ipsum sinceriter diligit.
Secundo, gaudere debet Ecclesia quod ipsa præ ceteris populis est ad Dei cultum assumpta, ad veram fidem vocata, et unigenito æterni Patris Filio desponsata, ceteris gentibus, puta Judæis, Sarracenis, Tartaris, ac aliis multis, in sua infidelitate relictis. Insuper, tempore veteris Testamenti, sanctus Moyses beatificans Israeliticum populum, dixit : Quis similis tui, popule, qui salvaris in Domino ?3 Et iterum : Quæ est alia gens sic inclyta ut habeat universam legem4, et præcepta ac cærimonias, scilicet, ut populus Israel a Deo accepit per Moysen ?5 Quanto magis beatificandus est populus christianus, qui licet eumdem habeat Deum quem habuit tunc Israeliticus populus, tamen vera salus quæ illi populo promittebatur, christiano populo quotidie exhibetur ? Et populus ille legem a Deo accepit per hominem purum et Dei ministrum, videlicet Moysen ;6 populus autem christianus legem accepit a Deo Patre per unigenitum Filium ejus Jesum Christum, Deum ac hominem, Patri æterno æqualem. Ipsa quoque lex Christianorum a Christo collata, multo perfectior ac compendiosior exstat lege Mosaica.
Deinceps legitur, quod Philippus rex Macedonum, nato Alexandro, scripsit Aristoteli, dicens : Natus est mihi filius, et plus regratior diis quia natus est temporibus tuis, quam quod natus est ; nam spero eum a te erudiendum. Quanto magis Christiani plus regratiari debent Deo quod nati sunt tempore evangelicæ legis, quod est tempus Christi ac gratiæ, quam quod nati sunt, eo quod tempore isto erudiantur lege et fide Christi ab ejus vicariis ? Jamque per Christi passionem ac meritum aperta est janua regni cœlorum, et possunt fideles, si Deo pure servierint, ab hac vita absque dilatione evolare in regnum cœleste, a quo patres antiqui tempore legis naturalis ac scriptæ per tam longa differebantur tempora. Hinc beatissimus princeps Apostolorum in prima sua epistola, beatificans et exaltans populum christianum, inquit : Vos genus electum, regale sacerdotium, populus acquisitionis.7 Olim sanctus propheta et rex David dixit, loquens de Deo :8 Qui annuntiat verbum suum Jacob, justitias et judicia sua Israel ; non fecit taliter omni nationi. Multo magis jam dicere possumus cum gratiarum actione et gaudio, quod Deus annuntiat verbum suum populo christiano, justitias suas et judicia sua Ecclesiæ, nec fecit taliter omni nationi. Deinde Baruch notarius Jeremiæ prophetæ, loquens in persona Judæorum, inquit :9 Beati sumus nos, quoniam quæ Deo sunt placita, manifesta sunt nobis. Multo magis dici hoc potest de populo christiano evangelica lege edocto. Unde in Actibus Apostolorum Paulus testatur : Non subterfugi quominus annuntiarem vobis omne consilium Dei.10
Tertio, gaudere debet Ecclesia de omni gratia sibi a Deo in hoc mundo collata : quod scilicet Deus omnipotens et æternus dat ei jam gratiam resistendi diabolo, gratiam pœnitendi ac satisfaciendi pro omni peccato, gratiam promerendi regnum cœleste ; et quod tam gratiosissime eam sæpissime visitavit ac visitat mittendo ei viros sanctos, per quorum sapientiam, sanctitatem atque miracula multipliciter illustravit ac roboravit in fide populum christianum ; item, quod Christus nunquam in toto relinquit Ecclesiam suam, quantumcumque eam tribulari, tentari ac deformari permittat, sed sicut promisit, usque ad consummationem sæculi gratiose manet cum ea, et per adversitates vitæ præsentis paternaliter ac misericorditer eam castigat, purgat ac salvat.11
Quarto, gaudere debet Ecclesia spe felicitatis futuræ, et gratias agere Deo quod pro brevi ac modico obsequio quod ipsa ei potest impendere in præsenti, dignatur ei æternam felicitatem promittere et conferre, quemadmodum Paulus ait apostolus : Id quod in præsenti est momentaneum et leve tribulationis nostræ, æternum gloriæ pondus operatur in nobis.12 Hinc post Cœnam novissimam, passione instante, Christus contristatos consolabatur Apostolos, dicens : Vado parare vobis locum, ut ubi sum ego et vos sitis;1314 et rursus : Vos nunc quidem tristitiam habetis; iterum autem videbo vos, et gaudebit cor vestrum, et gaudium vestrum nemo tollet a vobis. Præterea videmus quod interdum amatores sæculi hujus per multos dies lætantur in exspectatione alicujus temporalis solatii, ut nuptiarum aut chorearum, hastiludiorum aut conviviorum : quæ quum venerint, celeriter finiuntur. Nonne ergo incomparabiliter plus gaudere deberet quilibet Christianus in exspectatione beatitudinis sempiternæ, quæ indubitanter cito veniet, atque præstabitur his qui tota atque summa diligentia serviunt Deo; et quum venerit, nunquam finietur, nunquam minuetur, nunquam in fastidium convertetur, sed æternaliter et invariabiliter delectabit plene et contentative, prorsusque dulcissime ? Hinc sanctus pater Antonius, quum post multos annos quibus in eremo solus soli Deo vacavit, Fratres informare inciperet, ita exorsus est : Hoc sit primum cunctis in communi mandatum, ut nullus in arrepto Dei obsequio ac bono proposito fatigetur, sed quasi quotidie inchoans augeat semper bonum quod cœpit, præsertim quum humanæ vitæ spatia æternitati comparata, parva sint atque brevissima.
A Ita exorsus, paululum siluit; et admirans nimiam Dei largitatem, rursus adjecit, dicens : In præsenti hac vita æqualia sunt pro rerum commutatione commercia, nec majora recipit ab emente qui vendit; æterna vero felicitas vili pretio comparatur. Scriptum est enim : Dies vitæ nostræ, septuaginta anni.15 Dum ergo tot annis Deo servivimus, non utique pari annorum numero cum Christo regnabimus, sed pro modici temporis servitute, cum ipso in gloria sine fine manebimus. Ideo nullus in Dei obsequio fatigetur.
B Itaque propter causas prætactas Ecclesia et quilibet Christianus debet gaudere et Deo grates referre, atque pœnitentiæ opera viriliter exercere, pensando semper illud Apostoli : Non sunt condignæ passiones hujus temporis ad futuram gloriam quæ revelabitur in nobis.16 Non ergo durum sit nobis jejunare, orare, bonis actibus immorari : imo omnia ista prompte ac delectabiliter peragamus ex Dei amore et pro ejus honore, simulque attendendo quam multiplex fructus, quam ineffabilis felicitas nobis inde proveniat.
C Verumtamen non ita gaudeamus, nec consolemur, quasi securi jam simus, et quasi pericula cuncta evaserimus; sed gaudium nostrum spirituale sancto timore permixtum sit, quia incerti exsistimus an finaliter salvi fiemus, an etiam nunc Deo veraciter placeamus. Idcirco impleamus quotidie quod ait Psalmista :17 Servite Domino in timore, et exsultate ei cum tremore. Ad gloriam Omnipotentis.
Footnotes
-
Matth.xxii, 37. ↩
-
III Reg.viii, 65, 66. ↩
-
Deut. xxxiii, 29. ↩
-
Deut. iv, 8. ↩
-
Exod. xx et seq. ; xxxiv, 28. ↩
-
Joann. i, 17. ↩
-
I Petr. ii, 9. ↩
-
Ps. cXLVII, 19, 20. ↩
-
Baruch iv, 4. ↩
-
Act. xx, 27. ↩
-
Matth. xxviii, 20. ↩
-
II Cor. IV, 17. ↩
-
II Cor. XVI, 22. ↩
-
Joann. XIV, 2, 3. ↩
-
Ps. LXXXIX, 10. ↩
-
Rom. VIII, 18. ↩
-
Ps. II, 11. ↩
Chapter 153 of 211