Enarratio in evangelium
ABIIT JESUS TRANS MARE GALILÆÆ, QUOD EST TIBERIADIS, ETC.1 Joann. VI, 1-14.
SICUT in expositione epistolæ hujus dominicæ tactum est, Ecclesia, in medio isto jejunii, cantico spiritualis lætitiæ consolatur ac roborat filios suos, ne labore abstinentiæ et afflictione pœnitentiæ fracti deficiant. Hinc evangelium istud de satiatione quinque millium virorum ex quinque panibus duobusque piscibus legitur hodie, quia spirituali jucunditate plenum est, atque ex ipso datur intelligi omnipotentia ac misericordia Christi, et quod ipse qui tot millia ex tam paucis panibus piscibusque refecit, potest utique suos fideles abstinentes ac pœnitentes spiritualiter consolari ac confortare. Ait itaque Joannes evangelista :
Abiit Jesus. Legitur enim in Joanne, quod Jesus in Jerusalem curavit hominem qui triginta et octo annis in lecto infirmus jacuerat.2 Postea a Jerusalem et Judæa recessit, et navigavit trans mare Galilææ, quod mare est Tiberiadis, id est, mare istud quod dicitur mare Galilææ, quia per Galilæam decurrit, dicitur quoque mare Tiberiadis, quoniam civitas nomine Tiberias, eo quod in honore Tiberii Cæsaris fuit constructa, in littore hujus maris erat ædificata. Denique diversis ex causis Jesus a Jerusalem abiit. Primo, ut cederet persecutioni Judæorum, qui contra eum erant commoti eo quod præfato infirmo præcepit in sabbato quo eum sanavit : Tolle grabatum tuum, et ambula.3 Secundo, ut cederet furori Herodis. Ut enim apud Matthæum legitur, Jesus audita decollatione Joannis Baptistæ, fecit quæ hic refert Evangelista. Tertio, ut discipuli sui post laborem paululum repausarent : quia ut scribitur in Marco, Erant qui ibant et redibant, et nec spatium manducandi habebant.4 Idcirco Christus tunc dixit discipulis : Venite seorsum in desertum locum, et requiescite pusillum.5
Ibidem.
Et sequebatur eum multitudo magna, videlicet quinque millia virorum, exceptis mulieribus et parvulis, ut infra habetur, quia videbant signa, id est miracula, quæ faciebat super his qui infirmabantur, id est hominibus ægris, surdis, cæcis, mutis, paralyticis et leprosis, quos miraculose curavit. Hæc fuit una causa ob quam Salvatorem aliqui sequebantur. Erant quoque aliæ multæ causæ, quæ tactæ sunt in expositione evangelii quartæ dominicæ post nativitatem Christi. Et quoniam Dominus corporaliter valde speciosus et eloquentissimus ac optimæ habitudinis fuit, verisimile est quod multi sequebantur eum attracti ac delectati pulchritudine et eloquentia ejus. Insuper, secundum Matthæum, hæc multitudo de civitatibus secuta est Christum pedestris.6 Ex quo videtur quod pro magna parte fuerunt egeni. Atque ut Marcus testatur, quum cognovissent quo transisset Jesus, de omnibus civitatibus concurrerunt illuc, et prævenerunt discipulos ejus.7 In quo patet fervens eorum ad Christum affectio, ac prompta devotio, saltem quorumdam.
Cf. p. 208 D'.
Subiit ergo in montem Jesus, ut locus corresponderet locato. Christus namque mons appellatur : primo, propter suæ sanctissimæ excellentiam vitæ; secundo, propter eminentiam potestatis auctoritatisque suæ, quia sacerdos, judex et rex fuit; tertio, propter contemplationis suæ sublimitatem; quarto, propter caritatis omniumque virtutum in eo celsitudinem. Unde de Christo habetur in Daniele, quod lapis sine manibus abscissus, crevit in montem magnum, et implevit universam superficiem terræ.8 Christus ergo mons montium ascendit in montem, implens ad litteram illud Isaiæ : Super montem excelsum ascende, tu qui evangelizas Sion. Ascendit quippe in montem, qui est locus orationi, contemplationi instructionique aptus, ut et nos similiter faciamus tempore opportuno.9 Ascendit quoque in montem, docens nos suo exemplo carnalia ac terrena despicere, atque cœlestia et divina toto affectu requirere : quatenus, juxta doctrinam Apostoli, quæ sursum sunt quæramus ac sapiamus, non quæ super terram.10 Et ibi sedebat cum discipulis suis. Per quod mystice designatur, quod in contemplatione ac dilectione superiorum ac divinorum sit quiescendum.
Erat autem proximum Pascha, dies festus Judæorum, id est, de propinquo jam imminebat. Porro, ut Beda ait, inter decollationem Joannis Baptistæ et Christi passionem, unius anni spatium fluxit. Et sic istud fuit Pascha secundum temporis prædicationis Christi, circa quod decollatus fuit Joannes : in quo Pascha Christus non fuit in Jerusalem juxta legis præceptum, sed adversariis suis cessit.11 Nam sicut sæpe servavit legalia, ostendendo se hominem verum factum sub lege;12 sic interdum prætermisit ea, ostendens se verum Deum et summum legislatorem.
Quum sublevasset ergo oculos Jesus, qui oculis vagus non fuit, sed summe compositus; nec sine ingenti causa circumspexit, sed in omnibus totius maturitatis ac probitatis fuit exemplum; et vidisset quia multitudo maxima, id est valde magna, videlicet quinque millia hominum, præter mulieres ac pueros, venit ad eum, dixit ad Philippum. Et specialiter Philippum interrogavit, quia primo omnium fuit a Christo ad apostolatum vocatus :13 et ita in signum caritatis et privilegii hujus allocutus est eum; vel, quia Philippus informatione magis indiguit, ut aliqui dicunt; vel, quia prævidit responsionem Philippi fore convenientiorem ad miraculi magnitudinem declarandam. Unde ememus panes ut manducent hi? Noverat Christus non adesse pecuniam ad emendum tot panes sufficientem, quoniam pauper fuit, et parum aut nihil secum detulit de argento et auro.
Hoc autem dicebat tentans eum, tentatione piæ probationis ordinatæ ad instructionem, qua tentavit Abraham;14 non tentatione seductionis ordinatæ ad confusionem, de qua in Canonica Jacobi legitur: Nemo quum tentatur, dicat quia a Deo tentatur;15 ipse enim neminem tentat. De prima tentatione scriptum est: Deus tentavit justos, et invenit illos dignos se.16 De secunda oramus: Et ne nos inducas in tentationem.17 — Sed quum tentare sit experimentum de tentato accipere, quomodo Deus aliquem tentat, qui de nullo accipit experimentum, quippe quum ei omnia antequam fiant, innotescant? Et respondendum, quod etiam in Scripturis dicitur Deus experiri, seu aliqua facere ad experiendum, juxta illud Judicum: Dimisit Dominus Chananæos, ut in ipsis experiretur Israelem, utrum custodiret mandata Domini, an non.18 Dicitur itaque Deus sumere experimentum, non ut ei aliquid innotescat, sed ut tentatus agnoscat se ipsum, et qualis sit in se ipso experiatur, seu ut aliis qualis sit elucescat ad ædificationem eorum: sicut tentavit Job et Tobiam, ponens eos aliis in exemplum obedientiæ ac patientiæ.19 Sic ergo tentavit Philippum, ejus ignorantiam demonstrando, non solum ad Philippi sed aliorum quoque discipulorum informationem, quatenus miraculum istud commendaretur clarius, et Christi potestas evidentius nosceretur. Perfectos igitur tentat Deus, ut eorum perfectio proponatur aliis in imitationis exemplum; imperfectos vero, ut eorum imperfectio eis pateat ad propriam humiliationem, seu aliis ad cautelam, quoniam felix quem faciunt aliena damna peritum. — Ipse enim sciebat quid esset facturus, quia non solum ut Deus per increatam scientiam, sed etiam ut homo per infusam notitiam, universa præterita, præsentia et futura clare intuebatur: idcirco non sciscitabatur consilium sive auxilium postulando.
Respondit ei Philippus: Ducentorum denariorum panes non sufficiunt eis, ut unusquisque modicum quid accipiat, hoc est, parvum frustum manducet. Tanquam diceret: Non habemus pretium ad emendum, nec possumus eos cibare; idcirco remitte eos ad loca habitabilia, ut de necessariis sibi provideant.
Dicit ei unus ex discipulis ejus, Andreas frater Simonis Petri. Ad laudem Andreæ id pertinet, quod frater exstitit principis Apostolorum, quem toti universali Ecclesiæ Christus præfecit, et plenum, summum ac generalem vicarium suum constituit.20 Unde et Judas in sua Canonica fratrem vocat se Jacobi, tanquam dignioris aut famosioris, non ad jactantiam aut propriam laudem, sed ut a fidelibus quibus scripsit, diligentius adverteretur.21 Est puer unus hic: qui puer vocatur, non tam propter parvitatem ætatis, quam propter puritatem ac innocentiam mentis: ad quam pueritiam obligamur, Christo testante, Nisi conversi fueritis, et efficiamini sicut parvuli, non intrabitis in regnum cœlorum.22 Unde hortatur Apostolus: Nolite pueri effici sensibus, sed malitia parvuli estote;23 sensibus autem perfecti sitis. Deinceps in Scripturis dicitur aliquis puer quatuor modis. Primo, propter stoliditatem et inconstantiam, ut per Isaiam:24 Puer centum annorum morietur, hoc est, senex fatuus disperibit. Secundo, propter innocentiam et puritatem, sicut in Psalmo:25 Laudate, pueri, Dominum. Christus quoque post resurrectionem suam dixit Apostolis:26 Pueri, numquid pulmentarium habetis? Sic et ipsemet Zacharias propheta testatur: Ecce angelus qui loquebatur in me, egrediebatur, et alius angelus egrediebatur in occursum ejus, et dixit, Curre, et loquere ad puerum istum, scilicet Zachariam.27 Tertio, propter ætatem permodicam, secundum quod Lucas ait: Puer Jesus proficiebat. Quarto, propter obsequium, quemadmodum quarto Regum Giezi vocatur puer Elisei: imo communiter in scriptura veteris Testamenti ministri pueri appellantur. Qui habet quinque panes hordeaceos. Ecce quali cibo uti solebat Christus cum suis discipulis. Reprobata est ergo gulositas atque carnalitas nostra. Hinc ait Chrysostomus: Discamus nos qui voluptati attendimus, quid comederunt viri illi honorabiles cum magistro suo, videlicet Apostoli ceterique discipuli quidam cum Christo, et confundamur intra nos, videntes Regem cœlorum in tanta penuria exstitisse. Et duos pisces. Sed hæc quid sunt inter tantos? hoc est, parum aut nihil proderunt multitudini tantæ.
Joannes, qui ultimo scripsit evangelium atque historiam istam, in aliquibus videtur ab Evangelistis aliis discordare. Sed illa solvuntur facillime, quoniam magis determinate atque particulariter ista describit, quam alii Evangelistæ. Sicque, quod Matthæus et Marcus scribunt a discipulis communiter dictum, Joannes ab uno, puta Andrea, dictum commemorat, juxta communem loquendi modum quo societas dicitur pati aut agere quod pars ejus agit aut sustinet.
Dixit ergo Jesus: Facite homines discumbere, id est ad manducandum ordinate sedere. Unde in Marco habetur, quod præcepit discipulis ut facerent eos accumbere secundum contubernia sua. Erat autem fœnum multum in loco ubi ista fiebant:28 sicque locus mollior fuit ac aptior ad sedendum, atque jucundior ad edendum. Fuitque viride fœnum, secundum Marcum. Unde per fœnum intelligitur recens herba, seu gramen terræ quale solet circa Pascha exsistere.
Discubuerunt ergo viri, per quinquagenos et centenos, ut dicitur in Marco:29 non dubium quin mulieres quoque ac pueri discubuerunt, sed forsan seorsum; numero quasi quinque millia. Ideo interponit Evangelista, Quasi, quia ut verisimille est, fuerunt paulo plures aut pauciores. Verumtamen alii Evangelistæ simpliciter scribunt quod erant quinque millia, non curantes de tantillo excessu sive defectu. Consuetudo namque Scripturæ est non curare minutias numeri aut temporis, ita ut exprimendo notabilem quantitatem in magnitudine aut multitudine, non curat de modico quod forsan superfuit aut defuit. Unde in veteri Testamento leguntur homines tot vel tot annis vixisse, et raro vel nunquam fit mentio nisi de annis, quamvis nequaquam probabile sit quod omnes illi vixerint tot annis præcise, quasi eodem die quo nati fuerunt obierint. Insuper, juxta morem Scripturæ, viri dicuntur, omnes masculini sexus, a viginti annis et supra. De mulieribus demum et parvulis, qui forsan numerum excesserunt virorum, non fit mentio, quia secundum consuetudinem legis antiquæ, soli viri numerabantur.30
Accepit ergo Jesus panes quinque in sanctas ac venerabiles manus suas, organa Divinitatis unitæ; et quum gratias egisset secundum quod homo, Deo Patri, vel superbeatissimæ Trinitati, a qua omne bonum ex tempore sibi collatum accepit, distribuit discumbentibus, id est, per Apostolos anteponi præcepit millibus illic sedentibus, non jam dumtaxat quinque panes, sed et id quod ipse sua potestate divina, vel creando, vel multiplicando adjecit. Nam omnipotentia Christi fons panum erat, secundum Augustinum. Similiter et ex piscibus duobus, jam multiplicatis usque ad quantitatem quasi innumerabilium piscium, distribuit per manum discipulorum, quantum volebant, id est optabant discumbentes, videlicet sufficienter, usque ad satietatem ipsorum. Non tamen fuit voluntas aut intentio Christi ut se immoderate replerent; sed tam copiose præbuit alimenta, ut sua potestas clarius demonstraretur ad fidei confortationem.31323334353637
Ut autem impleti sunt, id est, turbis copiose refectis, dixit discipulis suis: Colligite quæ superaverunt fragmenta, hoc est, famem et appetitum eorum qui comederunt vicerunt, ita ut ea manducare non poterant, et eis superfluxerunt; ne pereant, sed pauperibus remeantibus pro viatico conferantur. Unde Christus docuit hoc exemplo ciborum reliquias diligenter servari, utiliterque expendi. Ideo quoque jussit congregari fragmenta, ut magnitudo miraculi clarius panderetur ad gloriam Dei. Docuit etiam per prædicta, ut fideles ante refectionem alimenta benedicant, et post refectionem gratias agant. Estque vehementer dolendum quod hoc a pluribus tam male servatur, imo penitus non attenditur nec curatur, sed quasi bestiæ ad comedendum accedunt, atque a mensa consurgunt Deo ingrati.
Collegerunt ergo, Apostoli maxime, et impleverunt duodecim cophinos fragmentorum, videlicet unusquisque Apostolus cophinum suum: quamvis probabile videatur quod aliqui adjuverunt Apostolos in colligendo; alias diu occupati fuissent circumeundo ac colligendo. Interea non absque grandi mysterio increata sapientia Patris Christus Dominus sic ordinavit, quod juxta duodenarium numerum Apostolorum, duodecim cophini fragmentorum superfluxerunt. Palam est enim quod per panem designetur salutaris doctrina, ad cujus gustum æterna invitat Sapientia dicens: Venite, comedite panem meum.38 Per fragmenta vero panum, signantur imperfectæ participationes doctrinæ perfectæ: quæ potissimum competit Christo, qui veritate et sapientia plenus fuit. Porro Apostoli participando doctrinam Christi, quasi fragmenta et partes perfectæ doctrinæ a Christo fonte sapientiæ collegerunt. Horumque fragmentorum vasa seu cophini, corda Apostolorum fuerunt, in quibus fragmenta doctrinæ a Christo susceptæ per totum mundum tulerunt, atque hominibus communicaverunt.
Tot igitur cophinos collegerunt, ex quinque panibus hordeaceis, id est ex panibus in quos multiplicati fuerunt quinque panes præfati, qui erant quasi semina omnium panum qui turbis antepositi sunt. Quinque etenim panes non habuerunt immediate fragmenta tot cophinorum. Denique a Marco adjungitur: Et de piscibus.39 Ex quo perpenditur quod etiam ex duobus piscibus tanti piscium cibi per Christi omnipotentiam processerunt, quod discipuli congregaverunt inde reliquias, quamvis non sit plana inde narratio.
Sed quid biberunt hæ turbæ? Certum videtur quod si non habuerunt aliunde potum, Christus dedit cibariis istis virtutem agendi quod efficit potus, ita quod sitim perpessi non sunt. Opera etenim Christi opificis summi, perfecta fuerunt:40 quos ergo refecit, perfecte refecit.
Illi ergo homines, quum vidissent, imo et manducando experti fuissent, quod Jesus fecerat signum, dicebant: Quia hic tanti actor miraculi, est vere Propheta, non qualiscumque, sed qui venturus est, id est, venturus esse prænuntiatus est per alios Prophetas, in mundum hunc inferiorem, ad salvandum eum, hoc est ad redimendum genus humanum. Sicque confessi sunt Jesum non solum esse prophetam, sed veraciter esse summum illum Prophetam, videlicet regem Messiam, de cujus adventu alii cecinerunt Prophetæ: de quo Moyses dixit, Prophetam suscitabit vobis Dominus.4142 Unde, ut supra in expositione evangelii dominicæ secundæ in Adventu ostensum est, et Cyrillus id asserit, ex quo de Christi adventu generaliter prænuntiaverunt Prophetæ, ita quod apud Judæos communis exstitit rumor de futuro Christi adventu, idcirco per hanc circumlocutionem, Propheta qui venturus est vel venit, intelligitur Christus.43
Quæritur, an Christus fuit propheta. Videtur quod non: quia secundum quod homo, erat præ universis electis excellentissimus comprehensor; comprehensoribus autem seu Beatis in patria, non competit ratio prophetiæ, propter perfectionem cognitionis eorum. Prophetia namque imperfectionem includit notitiæ, secundum Thomam. Et respondendum, quod Christus fuit vere propheta, non in quantum comprehensor, sed in quantum secundum aliquid fuit viator et cum hominibus conversans, prædicens ex revelatione divina eis cum quibus conversabatur, futura contingentia, atque præsentia eis ignota. Propheta enim dicitur quasi procul videns, id est, ea cognoscens atque annuntians his inter quos vitam habet communem, quæ procul sunt ab illorum notitia. Quamvis autem Deus et Beati sciant talia atque denuntient, non tamen prophetæ dicendi sunt, quoniam cum hominibus communem non habent conversationem. Quamvis vero intellectualis cognitio Christi fuit perfecta, nec proprie prophetalis, tamen secundum imaginariam notitiam, habuit convenientiam cum prophetali notitia: in imaginativa enim potentia animæ Christi formari poterant similitudines sensibiles, per quas occulta et futura imaginarie repræsentabantur animæ Christi, ut viatrici, secundum partem suam inferiorem.
De spirituali demum et mystico intellectu evangelii hujus, in sermonibus mox tangetur.
Footnotes
-
Ibid. vi, 1. ↩
-
Joann. v, 5 et seq. ↩
-
Joann. v, 8, 9. ↩
-
Marc. vi, 31. ↩
-
Matth. xiv, 13. ↩
-
Matth. xiv, 13. ↩
-
Marc. vi, 33. ↩
-
Dan. II, 34, 35. ↩
-
Is. XI, 9. ↩
-
Coloss. III, 1, 2. ↩
-
Matth. xiv, 13. ↩
-
Galat. IV, 4. ↩
-
Joann. I, 43. ↩
-
Gen. xxii, 1. ↩
-
Jacob. i, 13. ↩
-
Sap. iii, 5. ↩
-
Matth. vi, 13. ↩
-
Judic. iii, 4. ↩
-
Tob. ii, 12. ↩
-
Matth. xvi, 18, 19. ↩
-
Judæ i. ↩
-
Matth. xviii, 3. ↩
-
1 Cor. xiv, 20. ↩
-
Is. lxv, 20. ↩
-
Ps. cxii, 1. ↩
-
Joann. xxi, 5. ↩
-
Zach. ii, 3, 4. ↩
-
Marc. VI, 39. ↩
-
Ibid. 40. ↩
-
Matth. XIV, 21; ↩
-
Marc. VI, 44. ↩
-
Ibidem. ↩
-
Matth. XIV, 17; ↩
-
Marc. VI, 38; ↩
-
Luc. IX, 13. ↩
-
IV Reg. IV, 12, 13; v, 20, etc. ↩
-
Luc. II, 40, 52. ↩
-
Prov. ix, 5. ↩
-
Marc. vi, 43. ↩
-
Deut. xxxii, 4. ↩
-
Act. iii, 22. ↩
-
Act. xviii, 15; ↩
-
Cf. p. 46 C'. ↩
Chapter 152 of 211