Sermo 1
DE SEPTEM QUÆ AD PONTIFICEM CHRISTUM SPECIALITER SPECTANT, ET DE SPIRITUALIBUS EFFECTIBUS SANGUINIS EJUS.
SANGUIS Christi emundabit conscientiam nostram. Hebr. IX, 14. Juxta doctrinam Scripturæ novi ac veteris Testamenti, Christus vocatur pontifex et sacerdos, quoniam multos habuit actus sacerdotum atque pontificum. Primo enim ad sacerdotem pertinet inter Deum ac populum mediare, et ea quæ Dei sunt populo exhibere, populum quoque Deo reconciliare, sacramenta populo ministrare, et ei gratiam Dei acquirere, preces et vota populi Deo offerre. Hæc omnia excellentissime fecit Christus, qui dicitur mediator Dei et hominum, cum utroque extremo communicans, quoniam et veram habet deitatem et veram humanitatem.1 Ipse igitur quæ sunt Dei hominibus dedit, eos docendo, gratiarum charismata tribuendo, sacramenta ecclesiastica instituendo ac exhibendo; homines quoque sua passione ac obedientia Deo reconciliavit, pro ipsis oravit, eorumque preces et vota obtulit Deo. Pontifex vero, secundum divinum Dionysium, appellatur summus hierarcha, id est summus sacer princeps sacerdotum sibi subditorum:234 quod maxime competit Christo.
Secundo, ad pontificem pertinet excommunicatos absolvere. Omnes autem qui in mortali sunt culpa, sunt modo aliquo excommunicati, hoc est extra sanctorum communionem locati, quia non sunt in caritate, per quam homo fit particeps bonorum quæ faciunt virtuosi. Christus ergo excommunicatos absolvit, quoniam peccatores a vinculis vitiorum dissolvit, atque in caritate eos constituit, juxta illud Apocalypsis: Qui dilexit nos, et lavit nos a peccatis nostris in sanguine suo.5 Christus quoque quotidie per sacerdotes suos peccatores absolvit: in cujus figuram dixit discipulis, loquens de Lazaro suscitato, Solvite eum, et sinite abire.6
Tertio, ad pontificem pertinet ecclesias instaurare ac dedicare. Unde quarto Regum habetur, quod Joas rex vocans Joiadam pontificem ac reliquos sacerdotes, dixit ad eos: Quare sarta tecta templi non instaurastis?7 Sic spiritualiter Christus fundavit, dedicavit seu sanctificavit universalem Ecclesiam ac particulares Ecclesias, homines convertendo per gratiam suam ad fidem et caritatem, ministerio prædicationis Apostolorum et aliorum sanctorum; frequenter quoque collapsam Ecclesiam reformavit in moribus, atque ad pristinum gratiæ decus reduxit, variisque gratiarum decoravit muneribus, juxta illud Psalmistæ: Sanctificavit tabernaculum suum Altissimus.8
Quarto, ad pontificem pertinet clericos ordinare sacerdotesque facere, et ad summum spectat pontificem consecrare episcopos. Hæc omnia fecit Christus, qui in Cœna Apostolos constituit sacerdotes, et eosdem fecit episcopos, secundum quosdam, quum dixit:9 Accipite Spiritum Sanctum;1011 quorum remiseritis peccata, remittuntur eis. Vel quum dixit, Euntes in mundum universum, prædicate Evangelium omni creaturæ.12 Christus quoque, secundum Apostolum, quosdam posuit Apostolos, alios Evangelistas, alios pastores et doctores:13 sicque ordinavit et distinxit clerum Ecclesiæ.
Quinto, ad pontificem pertinet beneficia dare. Sic et Christus varias largitur gratias in præsenti, videlicet diversa dona gratiæ gratum facientis ac gratiæ gratis datæ; in regno quoque cœlesti dat beneficia gloriæ juxta exigentiam meritorum: propter quod in Joanne dixit, In domo Patris mei mansiones multæ sunt, hoc est diversi gradus præmiorum juxta differentias meritorum.14
Sexto, ad pontifices pertinet virgines velare et consecrare. Sic et Christus animas electorum sibi desponsat et consecrat.
Septimo, pontificum est chrisma conficere. Quod et Christus spiritualiter facit, per internam unctionem instruendo fideles, quemadmodum in prima sua epistola ait Joannes: Unctio ejus docet vos de omnibus.15 Christus quoque omnia sacramenta evangelicæ legis fertur instituisse, ergo et chrisma.
Insuper, circa verbum Apostoli asserentis quod « sanguis Christi emundabit conscientiam nostram », considerandum est quod sanguis Christi fideliter consideratus, multiplicem habet salutarem effectum.16 Nam primo movet et excitat peccatorem ad pœnitendum de suis malitiis. Dum enim peccator considerat quod pro suis peccatis sanguis Christi effusus est, abhorret propria crimina; et dolet de eis, considerando quod Deus in tantum odit peccata, quod maluit unigenitum et superdilectissimum Filium suum tam acerbissimam mortem pati, quam peccata hominum inulta relinqui. Deinde, quando peccator considerat quod pro suorum vitiorum deletione Filius Dei tam sollicitus fuit et tanta sustinuit, confunditur in se ipso de ingratitudine et negligentia propria: sicque excitatur ad pœnitentiam salutarem.
Secundo, sanguis Christi fideliter consideratus a pœnitentibus, desperationem excludit, et eis confidentiam præbet. Dum enim consideramus quod Christus in tantum dilexit nos, quod sanguinem suum fudit pro nobis, quodque pro nostra salute tantum laboravit, tanta fecit ac pertulit, dubitare non possumus quin vere pœnitentibus paratus sit indulgere et dona gratiæ impertiri. Habitis enim gratis ab amico beneficiis majoribus, confidit homo securius de minoribus.
Tertio, sanguis Christi movet et excitat confidentes ad pugnandum fortiter contra tentamenta dæmonum ac aciem vitiorum. Quemadmodum legitur de uxore quadam cujus maritus occisus fuit, quod ostendit filiis suis camisiam patris cruentatam, ut provocaret et animaret eos contra homicidas; ita peccator jam pœnitens et de venia sperans, considerando sanguinem Christi, et corpus ejus pro se sanguine perfusum fideliter intuens, provocari debet ad resistendum peccatis atque dæmonibus, et armari ac animari ad aggrediendum exercitia virtuosa, quibus superatur diabolus. Viso namque vexillo et principe primo surgente ad pugnam, colligit miles vires suas, et facit quod alias non faceret; similiter Christianus videns Christum sic contra diabolum dimicasse, et corpus ejus sanguine rubricatum, roborare se debet ad spiritualem militiam, ut non cedat peccatis. Ideo princeps Apostolorum inquit: Christo in carne passo, et vos eadem cogitatione armamini.17 Iterum, sanguis Christi confortat ad sustinendum patienter labores propter virtutes, et adversitates propter Deum. Propter quod Paulus ait apostolus: Recogitate eum qui talem sustinuit adversus se a peccatoribus contradictionem, ut non fatigemini animis vestris.1819 Domino enim sustinente adversa et gravia, servi et subditi æquanimius sustinent secum.
Quarto, sanguis Christi movet pugnantes ad contemplationem cœlestium præmiorum: quatenus sicut Christus per sanguinis sui effusionem pervenit ad corporis sui glorificationem atque cœlestis regni ingressum, juxta illud Lucæ, Oportuit Christum pati, et ita intrare in gloriam suam;20 sic Christianus Christi vestigia sequens, per præliationem suam contra peccata consideret se mereri ac adipisci regnum cœlorum: quia ut ait Apostolus, Non coronatur nisi qui legitime certaverit;21 et rursus, Si compatimur, et conregnabimus.2223
Quinto, sanguis Christi introducit contemplantes ad præmium felicitatis æternæ. Est enim pretium humanæ redemptionis et persolutio debiti pro peccatis generis humani, atque per ipsum aperta est janua regni cœlestis. Ideo, sicut debito persoluto restituitur hereditas impignorata, ita per sanguinem Christi redditur electis æterna illa cœlestis hereditas, juxta illud in Psalmo:24 Quum dederit dile- ctis suis somnum, ecce hereditas Domini.
Consideremus ergo diligentissime omni die Christi passionem, mortem et sanguinem, ut præfatos in nobis causent effectus. Nemo tam duri sit cordis, qui ex consideratione passionis et sanguinis Christi non emolliatur ad pœnitentiam. Legitur quippe, quod quamvis adamas sit lapis durissimus, ita ut ferro scindi ac dividi nequeat, nihilo minus sanguine scinditur agni:25 multo magis sanguine Christi, qui verus est agnus Dei tollens peccata mundi, scindantur corda nostra ad opera pœnitentiæ ac devotionis. Legitur quoque, quod quamvis leo sit audacissima bestia, tamen viso vulnere catuli sui terretur: nullus ergo sit adeo intimoratus, quin attentis vulneribus Filii Dei propter peccata generis humani, formidet districtionem divini judicii atque enormitatem peccati, seque in cunctis emendet.
Footnotes
-
1 Tim. II, 5. ↩
-
De Eccl. hier. c. I, V, etc. ↩
-
II Cor. v, 19. ↩
-
Luc. XXIII, 34. ↩
-
Apoc. I, 5. ↩
-
Joann. XI, 44. ↩
-
IV Reg. XII, 7. ↩
-
Ps. XLV, 5. ↩
-
Joann. xx, 22, 23. ↩
-
1 Cor. XI, 23-26. ↩
-
Matth. XXVI, 26-28; ↩
-
Marc. xvi, 15. ↩
-
Ephes. iv, 11. ↩
-
Joann. xiv, 2. ↩
-
1 Joann. ii, 27. ↩
-
Hebr. ix, 14. ↩
-
1 Petr. iv, 1. ↩
-
Hebr. xii, 3. ↩
-
Hebr. xii, 3. ↩
-
Luc. xxiv, 26. ↩
-
II Tim. II, 5. ↩
-
Rom. VIII, 17; ↩
-
II Tim. II, 12. ↩
-
Ps. CXXVI, 2, 3. ↩
-
Joann. I, 29, 36. ↩
Chapter 160 of 211