Sermo 5
Ad religiosos
QUOMODO PERFECTISSIMA CHRISTI AD NOS DILECTIO, MAXIME EX ACERBISSIMA IPSIUS PASSIONE APPARUIT.
CHRISTUS, qui per Spiritum Sanctum semetipsum obtulit immaculatum Deo, emundabit conscientiam nostram ab operibus mortuis, ad serviendum Deo viventi.1 In hodierna epistola.
De Christo vaticinans Isaias :2 Requiescet (inquit) super eum Spiritus Domini, spiritus sapientiæ et intellectus, etc. Et rursus per Isaiam loquitur Christus : Spiritus Domini super me, eo quod unxerit me; ad annuntiandum mansuetis misit me.3 Ex quibus ostenditur, quod Christus in quantum homo, a Spiritu Sancto in omnibus motus sit, cujus donis anima ejus fuit plenissima. Porro septem dona Spiritus Sancti faciunt hominem prompte mobilem ac dirigibilem ab ipso Spiritu Sancto. Sic itaque Christus « per Spiritum Sanctum », hoc est ex motione, instigatione ac directione
Spiritus Sancti, « obtulit semetipsum », quoad naturam suam humanam, « Deo » Patri « immaculatum », id est oblationem et hostiam sanctam pro mundi peccatis, in odorem suavitatis.4 Hinc et princeps Apostolorum in sua prima scribit Canonica : Christus semel passus est pro peccatis nostris, justus pro injustis, ut nos offerret Deo, id est, Deo Patri præsentaret reconciliatos merito suæ dignissimæ passionis.5 Quamvis itaque omni tempore, potissimum tamen hoc tempore Passionis, videlicet in sancta ista quindena, quæ incipit hodie et durat usque ad Pascha, totam passionem Domini nostri Jesu Christi cordialiter recordari ac intime intueri, compassionate pensare et irremovibiliter cordibus nostris debemus inscribere : quemadmodum legitur de S. Francisco, quod passionem Christi recogitando, tam præcordialem concepit et habuit compassionem, quod præ vehementi dolore frequenter erupit in altum clamorem, in lugubrem vocem, in grandem ejulatum atque uberimum fletum. Certe cordialis, frequens et compassiva dominicæ consideratio passionis, facit hominem carnales odire delicias, cuncta adversa æquanimiter perpeti, contumeliis injuriisque lætari; facit hominem Deo gratum, vitiis resistentem, Christi sequentem vestigia, et jugiter circa exercitia intentum salubria.
Præterea quæri potest, quomodo sanguis Christi emundet « conscientiam nostram ab operibus mortuis ». Respondetur, quod a Christi passione omnia evangelicæ legis sacramenta suam sortiuntur efficaciam et virtutem. Ipsa quoque sacramenta, secundum Hugonem, sunt velut medicinalia vasa, cœlestis medici remediorum conservativa et collativa, per quæ virtus ac meritum passionis Christi applicatur fidelibus. Primo igitur in Baptismo, deinde in Pœnitentiæ sacramento, sanguis6 Christi, hoc est meritum effusionis ipsius, emundat animas nostras ab operibus vitiosis in quibus eramus, ut corde purgato serviamus Deo excelso, secundum illud Apocalypsis : Qui dilexit nos, et lavit nos a peccatis nostris in sanguine suo.
Sed circa hoc iterum quæri potest : quum Christi occisio fuerit incomparabile et supergravissimum crimen, cujus demerito infelicissima gens Judæorum usque in præsens a Deo relinquitur, quomodo Christus sua passione ac morte dicitur Deum Patrem placasse ac genus redemisse humanum? Respondetur, quod passio seu mors Christi crudelissima ac impiissima fuit ex parte Judæorum, et ministrorum qui ei supplicia intulerunt; piissima vero et Patri placentissima atque plenissime reconciliativa ipsius ex parte Christi, in quantum ex summa obedientia, ardentissima caritate ac præcordialissima eam acceptavit ac pertulit pietate. In hoc ergo apparuit perfectissima Christi ad nos dilectio, quod « semetipsum » pro nobis « obtulit Deo » Patri, quod item acerbissimum ac ignominiosissimum genus mortis pro nobis pati elegit atque dignatus est.
Insuper, ut Christo magis grati esse conemur, et ejus amore validius inflammemur, sic quilibet nostrum Christi passionem attendat, quasi pro ipso solo passus sit Dominus, dicente Chrysostomo : Hic est affectus servi fidelis, ut quod pro omnium salute pertulit Dominus, quasi pro se solo illum arbitretur perpessum. Nec in hoc fallitur, quoniam tanta est ad homines caritas Christi, quod utique pro homine quantumlibet vili mallet mori, quam permitteret illum perire, quantum in se est. Talis fuit sanctus Apostolus : In fide (inquiens) vivo Filii Dei, qui dilexit me, et tradidit semetipsum pro me.
Porro, ut Christo propter nos passo amplius conformari, regratiari et uniri conemur, multa sunt circa ejus passionem diligentissime intuenda, quæ hujus non queunt sermonis brevitate perstringi, videlicet : quis, qualis et quantus est qui passus est; pro quibus et qualibus passus est; quæ, quanta et qualia passus est; quare, qualiter, quo fructu, quo fine perpessus est. De quibus omnibus in sequentibus dicetur, Deo præstante, sermonibus.
Insuper passio Christi liber est, schola ac magisterium universarum virtutum. Ipsa unigeniti Filii Dei saluberrima passio objectum est contemplationis altissimæ, in quo omnipotentis Dei sapientiam, misericordiam, justitiam, potestatem, clarius ac profundius possumus contemplari, quam in totius machina mundi, prout infra clarius exprimetur. Itaque inter Christi brachia pro nobis in cruce expansa nos projiciamus, ut ab ipso misericordissime amplexemur; cor ejus propter nos perforatum ingrediamur, ut ejus amore totaliter inflammemur, et cunctis ibi hostibus atque periculis abscondamur ac protegamur; caput ejus dignissimum propter nos inclinatum accedamus, ut vultum ejus, caritate prædominante ac compellente, cum humilitate profundissima osculemur. Ait equidem valde affectuose beatissimus Augustinus: Inspice vulnera pendentis, sanguinem morientis, pretium redimentis, cicatrices resurgentis; caput habet inclinatum ad osculandum, cor apertum ad diligendum, brachia extensa ad amplexandum, totum corpus expositum ad redimendum. Hæc quanta sint cogitate; hæc in statera cordis vestri appendite, ut totus vobis figatur in corde, qui totus fuit pro vobis fixus in cruce.7 Certe qui Christi passionem quotidie efficaciter recolit, libenter pro ejus amore suffert penuriam, perfert injuriam, voluptates contemnit, corpus suum affligit, Filio Dei compatitur, ut ei conglorificetur.
Abjiciamus ergo et semper vitemus, o fratres carissimi, quidquid offensivum est Christi: verba vana, colloquia frivola, mores sæculares, actus levitatesque pueriles, derisiones et scandala, incustodiam sensuum distractionesque cordium, omnem elationis, animositatis, præsumptionis ac jactantiæ motum, omnem iracundiæ ac impatientiæ impetum, murmurationes, querelas, ac ceteras passiones. In cibo, potu ac somno, necessitatem et utilitatem, non voluptatem aut superfluitatem, quæramus. In omni humilitate, pietate, justitia, diligentia ac fervore indefesse proficere enitamur.
Footnotes
Chapter 165 of 211