Skip to the text

Sermo 6

QUOD INNOCENS A CULPA FALSO SIBI OBJECTA, EXEMPLO CHRISTI, LICITE EXCUSARE SE POSSIT ET DEBEAT.

SI veritatem dico, quare vos non creditis mihi? Joann. VIII, 46.

Ex evangelio hodierno multipliciter ac saluberrime informamur. In primis ergo per hoc quod Salvator se a peccatis sibi ab impiissimis sacerdotibus, Scribis et Pharisæis mendose impositis excusavit atque immunem ostendit, docemur quod homo etiam nonnunquam excusare se potest humiliter a culpis quæ sibi non vere objiciuntur, præsertim a criminalibus sive mortalibus, ne alii scandalizentur in ipso, et ne veritas ipsa patiatur jacturam, atque ne pravis hominibus detur facultas gravandi et opprimendi justos aut innocentes: ex quo pusilli interdum a bono retrahuntur incepto. Hæc autem excusatio humiliter, non superbo furiosoque animo, fieri debet, quatenus ipse excusans propriæ conscius fragilitatis, mente recognoscat se peccatorem et ad vitia pronum, peccatum quoque quod sibi imponitur potuisse et adhuc posse incidere, nisi Creatoris eum præservasset ac præservaret benignitas.

Porro de quotidianis et minoribus culpis non oportet ut se multum excuset religiosus, quamvis sibi conscius non sit de objectis: quamvis humiliter et modeste dicere possit se non recordari quod hoc aut illud commiserit sive omiserit. Si vero certus est se ab eo quod sibi imponitur esse innoxium, affirmare non debet se in illo esse obnoxium, ne mentiendo fiat peccator. Propter quod loquitur Augustinus: Qui se dicit fecisse quod non fecit, etsi ante peccator non fuit, tamen efficitur mentiendo. Si autem de culpa sibi imposita exstet ambiguus, quamvis dicere possit se inde dubium esse, tamen ad correptionem et correctionem exhibere se debet paratum, ac si sciret se esse culpabilem. Hoc namque est tutius, et in dubiis tutior eligenda est via. Imo, sicut in sua perhibet Summa Guillelmus Antisiodorensis, religiosi tenentur non solum ad viam meliorem, sed etiam ad securiorem.

Quum ergo hæc ita se habeant, consideremus quam longe a religiosa distent conversatione, qui etiam a peccatis de quibus sibi sunt conscii, vel saltem ambigui, simpliciter seu assertive, aut quavis callida circumlocutione aut palliatione, se excusare non erubescunt neque verentur. Quod utique valde enorme est, præsertim si in capitulo fiat coram superiore aut coram visitatoribus, ubi et quando Frater specialiter obligatur culpam suam evidenter fateri, correctionem suscipere, et se ad emendationem exponere, et omnem patientiam exhibere. Sed quidam ita frontosi et intimorati consistunt, quod cum præsidente audent rixari et se contentiose defendere, non attendentes quod teste B. Cypriano doctore ac martyre, una duodecim abusionum sit lis in capitulo. Unde in capitulis religiosorum, antequam culpæ recognoscuntur seu proclamantur, fit lectio in martyrologio, quatenus Fratres, martyrum sanctorum exemplo, ad patientiam animentur, etiam si absque sua culpa redarguantur aut proclamentur: quod sæpe agitur ad exercitandum sive probandum, et ut in talibus se patienter habendo, gratiæ mereantur augmentum ac gloriæ, potissimum quum martyres beatissimi tam durissima sint perpessi adversa absque culpa pro vera justitia.

Deinceps S. Thomas in secunda secundæ affirmat, quod fur sive maleficus veritatem coram judice negando, peccet mortaliter, quia eam fateri tenetur. Si ergo fur mortaliter peccat culpam suam negando, pro qua occidendum se novit et coram omnibus maxime confundendum, quum tamen mortis formidine neget eamdem, propter quod magna ex parte excusabilis esse videtur, quia incitamentum tam forte habet ad negationem hujusmodi; quam horribiliter ergo peccat religiosus culpam suam in capitulo negans, pro qua tam modicam passurus est pœnam et confusionem comparatione supplicii mortis? Unde excusatio talis, secundum doctores, est comes, signum et effectus superbiæ,

Imo et excæcationis, intimoratique cordis, divini rigorem judicii non pensantis.

Excusatio quoque a peccatis non vere impositis præcipue licita est prælatis, qui præ ceteris exemplares esse debent atque laudabilis famæ: idcirco si mendaciter denigrentur, excusare se habent, ne ex hoc in suorum cordibus subditorum vilescant, et eorum doctrina, præsidentia ac correptio minus curentur. Hinc in epistolis suis Paulus apostolus se ipsum quandoque non solum excusat, sed et sublimiter suas tangit virtutes.

Interea advertat omnis religiosus quod in Regula sua beatus scribit Hieronymus: Contumax, præsumptuosa et superba persona quæ dedignatur esse subjecta, suisque litibus ac jurgiis scandalum præbet quieti conventus, atque inobedientiæ præbet exemplum, arduis ac crebris jejuniis castigetur. Si jejunia non castigant, superbia verberibus disciplinisque gravibus edometur, ut discat quod nisi prælato, imo Christo in prælato obediat, partem cum Christo habere non poterit, etiam quamvis mandata imposita videantur extranea nec consona rationi. Quod si nec sic emendatio subsequatur, talis inobediens cum angelis apostatis expellatur.

Præterea, Fratribus qui dociles et dirigibiles ac corrigibiles non exsistunt, sed duri et immansivi, dicat cum Christo qui præest: Si veritatem dico, quare vos non creditis mihi?1 Qui est ex Deo, verba Dei audit. Propterea (ut reor) non auditis, quia forsitan ex Deo non estis: quod tamen non assero, quia pœnitere potestis; et hortor ac deprecor ut vere pœniteatis. Sed quemadmodum Scribæ et Pharisæi ex rationabili Christi informatione deteriores fiebant, et ei pro sanctis doctrinis reddebant convitia atque blasphemias; sic quidam perversi, quanto rationabilius instruuntur, quo verius corripiuntur, eo plus indignantur, irascuntur, atque aliquando usque ad convitiandum ac obloquendum labuntur. Et multi sunt qui dum mediocriter increpantur, statim mutantur in vultu, et instar scorpionum pungunt corripientem, eum rursus ac gravius arguendo. Isti sunt similes insensatis hominibus qui corporalia vulnera sua non patiuntur sibi monstrari neque curari, sed ea abscondunt ac putrefieri sinunt: per quod mortem inferunt sibi. Dum ergo corriperis, non redarguas nec arguas corripientem, quamvis culpabilis sit, ne ex impatientia hoc facere videaris, sed alias tempore opportuno, nisi forte benevolentia corripientis prius accepta, vel ex speciali confidentia. Certum est autem, quod in libris sapientialibus sacræ Scripturæ, ad refrenationem linguæ et ad patientem susceptionem correptionis ac disciplinæ præcipue admonemur. Hinc etenim Salomon loquitur: Viro qui corripientem dura cervice contemnit, repentinus superveniet interitus. Et denuo: Qui odit increpationes, insipiens est. Egestas et ignominia ei qui deserit disciplinam; qui autem acquiescit arguenti, glorificabitur. Simus igitur in correptionibus et correctionibus tractabiles, grati, patientes, benevoli, etiam si non vere corripiamur, quum non ignoremus quam innumerabiles, multi et magni sint nostri defectus qui alios latent, propter quorum remissionem, æquanimiter ferre debemus increpationes et castigationes pro culpis de quibus conscii nobis non sumus.

Postremo, ex evangelio isto docemur quam ineffabilis exstitit humilitas, patientia, longanimitas Dei et hominis Jesu Christi, qui tot blasphemias, irrisiones, contumelias a pravissimis toleravit Judæis, toties ad ipsum et de ipso dicentibus: Insanit, dæmonium habet; In principe dæmoniorum ejicit dæmones; Nunc cognovimus quia dæmonium habes; et multa similia. Ecce ista ab eis sustinuit quos uno verbo soloque nutu potuit annihilare, plagare, occidere, condemnare. Imo consideremus quot mala, quot crimina, quot exhorrenda et nequaquam exprimenda facinora fiant omni hora in tota terra in summi Dei præsentia, in Judicis omnipotentis conspectu, qui totum posset mundum delere et transgressores omni momento damnare. Et tamen tot, tanta ac talia mala sustinet Deus; tam patientissime et benigne transgressores suos conservat in esse, nec a dæmonibus eos jugulari et in tartarum trahi permittit, sed nutrit et admonet eos ut convertantur, semper paratus omnia indulgere et bona pro malis rependere. Si ergo tam incomprehensibilis est patientia, bonitas, misericordia, longanimitas Dei, ubi nos cum impatientia, malitia, duritia, vindicatione et præcipitatione nostra manebimus, qui vix unum verbum injuriosum, vix unum nutum aut signum irrisorium, vix justum flagellum perpeti volumus?

Erubescamus ergo, doleamus et deploremus nos ipsos; et Domini nostri Jesu humilitatem, patientiam, caritatem, longanimitatem, misericordiam, bonitatem assidue recolamus, fideliter imitemur, firmiter conservemus, atque in eis quotidie concrescamus.

Footnotes

  1. Joann. viii, 46, 47. ↩

Chapter 166 of 211