Skip to the text

Sermo 2

DE DUODECIM STULTITIIS EORUM QUI PECCANT.

QUI faciunt peccatum et iniquitatem, hostes sunt animæ suæ. Tob. XII, 10.

Ista sunt verba angeli Raphaelis. Et per « peccatum » potest intelligi culpa in proximum; per « iniquitatem », culpa in Deum. Quamvis omne peccatum sit contra Deum, in quantum est contra Dei præceptum, tamen quædam peccata dicuntur appropriate in proximum, in quantum immediate sunt contra caritatem fraternam, et proximo inferunt læsionem, ut furtum, adulterium, homicidium, atque similia; et quædam peccata appropriate dicuntur in Deum, quia immediate sunt contra Dei honorem et cultum sive amorem, sicut perfidia, blasphemia, et universa quæ sunt contra tria præcepta prima Decalogi, quæ ordinant hominem circa Deum. Quoniam itaque in præsentis dominicæ evangelio agitur de peccato, de quo Judæi Christum arguebant mendaciter, et ipse eos veraciter; nunc expedit dicere quam stulte se habent, et quam fatue agunt, quicumque mortaliter peccant, sive mala agendo, sive bona omittendo.

Prima ergo eorum stultitia est, quod sibi ipsis incomparabiliter magis inferunt damnum, quam si omnia sua bona exteriora et temporalia, tam mobilia quam immobilia, totaliter dissiparent et annihilarent. Per mortale namque peccatum, omnia interiora et spiritualia animæ bona, ut virtutes, et dona Spiritus Sancti, ac opera meritoria universa, perduntur: quæ bona sunt exterioribus bonis incomparabiliter meliora. Ideo Salomon ait in Ecclesiaste: Qui in uno peccaverit, multa bona perdet.1 Sicque qui mortaliter peccat, animam propriam spiritualiter nudat, deornat, depauperat atque debilitat, quia virtutes et opera bona sunt animarum vestes, ornamenta, opes, robur ac armatura.

Secunda eorum stultitia est, quod interiores suos oculos, scilicet rationem et intellectum, excæcant, ita quod ea quæ Dei sunt ac suæ salutis, non clare neque salubriter intuentur. Ideo dicit Apostolus ad Romanos: Obscuratum est insipiens cor eorum.2 Et Sapiens: Excæcavit (inquit) eos malitia eorum.3 Gratia namque et dona Spiritus Sancti sunt spiritualia lumina, quibus animæ illustrantur ad considerandum salubriter spiritualia ac divina. Quoniam ergo per mortale peccatum lumina ista auferuntur ab anima, ideo excæcatur per illud.

Tertia stultitia est, quod a summo suo amatore se abstrahunt, et crudelissimo inimico se ipsos illaqueant. Recedunt enim a Christo, et illaqueant se ipsos diabolo, qui nihil aliud sitit nisi damnationem eorum æternam: sicque incomparabiliter stultius agunt quam si cum latronibus pergerent in desertum. Sic quoque sanctam et optimam libertatem qua in Deo liberi erant per caritatem, abjiciunt, et pessimæ atque vilissimæ servituti se subdunt, hoc est jugo et captivitati diaboli ac servituti peccati. Hinc in libro Job scribitur de iniquo:4 Immisit in rete pedem suum. In Proverbiis quoque inducitur:5 Iniquitates suæ capient impium, et funibus peccatorum suorum constringetur. In secunda quoque Petri habetur:6 Iniqui sunt servi corruptionis; a quo enim quis superatus est, hujus et servus est. Idcirco qui tentationibus vitiisque succumbunt, servi sunt vitiorum ac dæmonum. Propter quod ait Apostolus: Resipiscant a laqueis diaboli, a quo tenentur captivi ad ipsius voluntatem.7

Quarta stultitia est, quod tanquam insensati in se ipsos manus injiciunt, quoniam peccando animas suas spiritualiter occidunt, juxta illud Sapientiæ:8 Homo per malitiam occidit animam suam. Nam sicut corporis vita est anima, ita vita animæ est Deus et gratia ejus. Qui autem mortaliter peccat, separat se a Deo et perdit gratiam ejus. Ideo per Osee prophetam Dominus loquitur peccatori:9 Perditio tua ex te.10 Et Sapiens asserit: Injustitia, mortis est acquisitio; impii autem manibus et verbis arcessierunt illam. Hinc quoties quis mortaliter peccat, toties animæ suæ letale vulnus infligit.

Quinta stultitia est, quod se ipsos maxime odiunt, quia quod maxime eis nocet, id quærunt, optant et agunt. Peccata namque quæ impii amant, videlicet, fornicari, furari, mentiri, etc., animam perimunt, et ei æternam pœnam procurant. Ideo ait Propheta:11 Qui diligit iniquitatem, odit animam suam. In libro Proverbiorum quoque habetur:12 Usquequo stulti ea quæ sibi nociva sunt cupient?

Sexta stultitia est, quod se ipsos Deo odibiles faciunt, juxta illud Proverbiorum:13 Abominabile Deo cor pravum.14 Et Psalmista loquitur Deo: Odisti omnes qui operantur iniquitatem.15 Sapiens quoque ait: Odio sunt Deo impius et impietas ejus.16 Quemadmodum enim similitudo est causa amoris, sic dissimilitudo causa est odii. Peccata autem sunt dissimilitudines et aversiones a Deo, turpitudines animarum et fœtores earum, quibus coram Deo sordescunt ac fœtent, abominabiles odibilesque redduntur. Hinc per Jeremiam Deus loquitur animæ peccatrici: Quam vilis facta es nimis, iterans vias tuas!17

Septima stultitia est, quod se ipsos a Deo pretiosissime emptos, maxime parvi pendunt, atque diabolo vilissime vendunt: quia ut princeps Apostolorum testatur, Non corruptibilibus auro vel argento empti sumus, sed pretioso sanguine agni immaculati Christi.18 Porro qui peccant, pro brevi ac vili delectatione se dæmonibus vendunt.19

Octava stultitia est, quod pessimi consiliarii consiliis acquiescunt, et optimi, fidelissimi ac sapientissimi consiliarii consilia spernunt. Habet enim homo quilibet angelum bonum ac malum, quasi consiliarios duos: et diabolus ad omne malum instigat; angelus, ad omne bonum. Impii autem dæmonum suggestioni consentiunt, et angelorum sanctorum inspirationes despiciunt: et ita multo stultiores sunt homine ambulante in campo inter bonum ductorem pessimumque latronem, et despiciente directionem boni ductoris, atque sequente ducatum maligni latronis ad interfectionem ducentis.

Nona stultitia est, quod animas suas cœlesti regi Filio Dei nuptas et consecratas, dæmonibus prostituunt polluendas. Omnis etenim rationalis anima, est vel Christi sponsa, vel diaboli adultera. Si namque in caritate et gratia est, sponsa est Filii Dei; si vero in mortali est culpa, diaboli exstat adultera. Tales quoque templum Spiritus Sancti violant et in dæmonis fanum mutant. Teste quippe Apostolo, corpora hominum bonorum sunt templum Spiritus Sancti, in eis per gratiam habitantis: quem mortaliter peccando expellunt, atque pro eo habitatorem introducunt diabolum, cujus vasa et habitacula sunt iniqui.

Decima stultitia est, quod insipientissime eligunt. Peccatum enim est mentis a Deo aversio. Ideo peccantes mortaliter, potius eligunt inhærere bonis sensibilibus, vilissimis et caducis, quam Deo, summo et incommutabili bono, ac spiritualibus et cœlestibus atque perpetuis bonis. Deum ergo relinquunt, et vias perditionis hilariter apprehendunt: idcirco male succedit eis. Unde apud Jeremiam Dominus ait: Duo mala fecit populus meus: me dereliquerunt fontem aquæ vivæ, et foderunt sibi cisternas dissipatas quæ continere non valent aquas.20 Et rursus apud eumdem dicitur peccatori: Vide quia malum et ama- rum est te reliquisse Dominum Deum tuum, et non esse timorem ejus apud te.

Undecima stultitia est, quod contra Deum pugnam assumunt, cui resistere nequeunt, et qui eos omni momento damnare æternaliter potest. Sicque summe ingrati sunt Deo, qui eos in tot vitiis sustinet, nec a diabolo occidi atque ad æternam trahi pœnam permittit: imo in vita eos conservat, et necessaria vitæ diversaque beneficia eis tam ingratissimis omni die largitur. Idcirco apud Job scriptum est: Cucurrit impius adversus Deum erecto collo.21 Sed et in Threnis legitur: Misericordiæ Dei quod non sumus consumpti, quia non defecerunt miserationes ejus.

Duodecima stultitia est, quod æterna felicitate se privant, et ultra hoc æternam damnationem sibi mercantur: imo quotidie plus et plus a Deo ac vera beatitudine se elongant, atque inferno propinquant. Sicque scienter et sponte ad infernale suspendium pergunt. Unde in Ecclesiaste dicitur: Quid amplius habet sapiens stulto, nisi ut pergat illuc ubi est vita?22 Nempe hoc vere discernit inter sapientes et stultos, hoc est inter virtuosos et vitiosos, quod sapientes vadunt ad vitam beatam et æternalem, stulti ad mortem perpetuam pœnamque gehennalem, ad quam quotidie faciunt unam magnam dietam.

Possent demum et aliæ multæ assignari stultitiæ eorum qui peccant: quia diabolo serviunt, a quo tanto majorem recipient pœnam, quanto plus ejus faciunt voluntatem; et eum exhilarant qui eorum æternam quærit miseriam.

Quum ergo tam fatue et perverse agant peccantes, quasi ab incendio, quasi a gravi præcipitio, quasi a maris erumpente tumore, fugiamus ab omni iniquitate, et Domini nostri Jesu Christi humilitatem, patientiam, mititatem ac caritatem sectemur; omnia in Dei timore ac diligentia faciamus. Potissimum autem hoc sacratissimo tempore dominicæ passionis, ab omnibus vanitatibus ac pravis voluptatibus abstinere debent veraciter christiani, et Christo Domino suo propter eos passo se conformare, mature ac timorate incedere, verba illicita præcavere, meditationibus sanctis ac orationibus fervidis occupari, Christique passionem plus solito recordari ac imitari, patientiam in omni adversitate servando, se ipsos pœnitentialiter castigando, et omnia desideria prava frangendo.

In sexto libro Vitaspatrum narratur, quod erat quidam episcopus qui in persecutione sibi a gentilibus facta, quum multa sustinuisset supplicia, tandem in pœnis defecit, et cessit ac idolis sacrificavit. Qui postmodum propriam iniquitatem considerans, vehementer pœnituit; atque in eremum proficiscens, ibi quadraginta novem annis in maxima pœnitentia ac abstinentia vixit. Et ultimo anno vitæ suæ, consolationem accepit a Deo, quod scilicet peccatum suum sibi esset dimissum. Quumque alius quidam eremita venisset ad locum illum, et invenisset episcopum illum ibidem, audisset quoque ab eo qualiter illuc devenit, tunc episcopus ille repente surrexit, et recedens ad aliqualem distantiam, stetit diu in oratione. Qua completa, rediit ad eremitam illum: qui intuens faciem illius sancti episcopi, trepidavit, nam factus fuit quasi ignis. Dixitque episcopus eremitæ: Noli timere, quoniam Dominus ideo misit te huc ut corpus meum sepelias. Quo dicto, statim extendit manus et pedes, atque feliciter obiit. Eremita vero dissuens tunicam suam, dimidiam sibi retinuit, et in alia medietate sanctum illius episcopi corpusculum sepelivit. Ad gloriam Dei.23

Footnotes

  1. Eccle. IX, 18. ↩

  2. Rom. I, 21. ↩

  3. Sap. II, 21. ↩

  4. Job XVIII, 8. ↩

  5. Prov. V, 22. ↩

  6. II Petr. II, 19. ↩

  7. II Tim. II, 26. ↩

  8. Sap. XVI, 14. ↩

  9. Osee. XIII, 9. ↩

  10. Cf. in Sap. I, 15, 16. ↩

  11. Ps. X, 6. ↩

  12. Prov. I, 22. ↩

  13. 1 Cor. VI, 19. ↩

  14. 1 Cor. XI, 20. ↩

  15. Ps. V, 7. ↩

  16. Sap. XIV, 9. ↩

  17. Jer. II, 36. ↩

  18. 1 Petr. I, 18, 19. ↩

  19. Ibid. 19. ↩

  20. Jer. II, 13. ↩

  21. Job xv, 26. ↩

  22. Eccle. vi, 8. ↩

  23. Thren. ii, 22. ↩

Chapter 162 of 211