Skip to the text

Sermo 7

QUOD PASSIO CHRISTI SIT CONTEMPLATIONUM ALTISSIMARUM DOCTRINALISSIMUM PRÆCLARISSIMUMQUE EXEMPLAR.123456

SICUT Moyses exaltavit serpentem in deserto, ita exaltari oportet Filium hominis, ut omnis qui credit in ipsum non pereat, sed habeat vitam æternam. Joann. iii, 14, 15. Hæc sunt verba Christi de se ipso.

Quemadmodum ait Apostolus, Verbum redemit omne genus humanum a morte æterna, a tormentis innumerabilibus et ab acerbissimis tormentis inferni; atque per Christi derisionem, contemptum, ignominias, redemit homines a dæmonum irrationibus, contumeliis et aspernationibus; sed et merito ac virtute obedientiæ, caritatis, patientiæ, humilitatis passionisque Christi, providit ac contulit hominibus charismata gratiarum in vita præsenti, datura eisdem dona gloriæ in regno cœlesti.7 crucis, pereuntibus, utpote infidelibus, stultitia est, id est, stultum videtur; his autem qui salvi fiunt8, videlicet vere fidelibus, virtus Dei est, id est virtuosus effectus ac vera doctrina. Quemadmodum enim Deus stultam fecit sapientiam hujus mundi, sic mundus fatuam reputat sapientiam Dei, evangelicam scilicet Christi doctrinam.9 Sed ut ait Apostolus, Est Deus verax, omnis vero homo mendax; et iterum, Scimus (inquit) quia judicium Dei est secundum veritatem.10 Magis ergo consentiendum est Deo mundanam sapientiam reprobanti, quam econverso. Si ergo aliquis sit spiritum non hujus mundi habens, sed spiritum qui ex Deo est, quo veritatem fidei christianæ agnoscat, hic talis in passione Filii Dei Patris Deum verum altissime poterit contemplari.11 Nos ergo qui ex utriusque Testamenti scripturis, et ex innumerabilibus soli omnipotenti Deo possibilibus miraculis, aliisque diversis Dei secretis ac mirandis effectibus, ac fidei argumentis, de fidei veritate certissimi sumus, Christi passionem intueamur, non solum in se et secundum se, ut fuit passio sive afflictio quædam, sed ut fuit passio unigeniti Filii Dei, qui Unigenitus in unitate personæ est verus Deus et verus homo. Nec solum consideremus hanc passionem ut fuit passio Filii Dei, sed et causam, modum ac finem contemplemur ipsius: causam, quia propter tollenda mundi peccata, et ut genus humanum Deo Patri reconciliaret, passus est Christus; modum, quia taliter passus est, utpote tam acerbissime, ignominiosissime, generalissime; finem, quia pro æterna beatitudine hominibus obtinenda.

Itaque in Dei Filio crucifixo primo contemplemur infinitam sapientiam adorandæ et supergloriosissimæ Trinitatis, quæ tale remedium contra originale peccatum et contra cuncta vitia adinvenit, et per talem modum subvenit hominibus: quæ per temporalem, generalissimam ac amarissimam Christi passionem et mortem, dus redimendi genus humanum decuit immensam sapientiam Dei, quum indecens videatur innocentem et sanctum pro transgressoribus pati ac crucifigi; dicendum, quod passio Christi, in quantum ex ardentissima caritate, plenissima obedientia miserationeque maxima a Christo sponte acceptata est, et ad Dei Patris honorem hominumque salutem relata, incomparabilis fuit meriti apud Deum. Nam Dei Filius, Deo Patri in cunctis obediendo, sanctissime conversando, impios increpando, evangelicam legem docendo, incurrit intensissimum odium Judæorum, in tantum quod fuit eis gravis ad intuendum;12 et ex illo odio consecutum est quod eum comprehenderunt, punierunt et occiderunt. Quod totum Christus patientissime sustinendo, maxime placuit Patri, et tam gratum ei obtulit sacrificium, quod propter meritum ejus indulsit cunctis hominibus quibus meritum illud fuerit applicatum, daturus eisdem æternam salutem, nisi ipsimet posuerint obicem. Idoneitas autem satisfaciendi pro toto genere humano, et immensitas meriti, fuit Christo homini ex sua divina natura: humanitas namque Salvatoris ratione suæ hypostaticæ unionis cum Verbo æterno, est dignitatis quodammodo infinitæ. In hoc itaque infinita sapientia Dei relucet, quod per obedientiam Christi, primi parentis inobedientiam ac totius mundi transgressionem et culpam sibi reconciliari sic procuravit, quod sicut per unius prævaricationem inducta fuit communis damnatio, ita per unius obeditionem facta est generalis salvatio. Propter quod ait Apostolus:13 Deus erat in Christo mundum reconcilians sibi; et rursus, Sicut in Adam omnes moriuntur, ita et in Christo omnes vivificabuntur;14 itemque, Sicut per unius inobedientiam, peccatores constituti sunt multi, ita per unius hominis obedientiam, justi constituuntur multi.1516

Secundo, in passione Christi contemplemur inæstimabilem dilectionem Dei Patris ad nos, de qua in prima sua Canonica ait Joannes apostolus: In hoc apparuit caritas Dei in nobis, quoniam Filium suum unigenitum misit Deus in mundum, ut vivamus per ipsum.17 Unde in Joannis evangelio fertur: Sic Deus dilexit mundum, ut Filium suum unigenitum daret, ut omnis qui credit in ipsum non pereat, sed habeat vitam æternam.18 Itaque non solum Pater Filium suum misit ac dedit pro nobis, sed simul cum illo alia multa et magna ac præclarissima nobis largitus est bona, a tantis malis eripuit, ad tantam beatitudinem perducere nos decrevit, tanta quoque per eum nobis quotidie tribuit. Hinc quum dixisset Apostolus, Pro omnibus nobis tradidit illum;19 mox addidit: Quomodo etiam non omnia nobis cum illo donavit? O quanta est dilectio Dei ad homines, quibus et pro quorum ereptione ac salvatione Unigenitum suum verum Deum, bonum immensum, donavit! Si ex magnitudine doni perpenditur magnitudo amoris, quid de Dei ad nos amore digne fari poterimus? De hoc Dei Patris dono loquitur Isaias: Puer natus est nobis, filius datus est nobis.20 Imo hunc Filium suum dat nobis Deus Pater quotidie in sacramento Eucharistiæ. Sicque in passione Christi etiam Dei liberalitatem contemplari possumus ac debemus.

Tertio, in Christi passione contemplari debemus infinitam pietatem seu misericordiam Dei Patris, qui tam mirabiliter atque plenissime misertus est nostri, et opem impendit; imo hominibus adhuc inimicis, impiis et perversis exsistentibus est ita misertus, juxta illud ad Romanos: Quum adhuc inimici essemus, reconciliati sumus Deo per mortem Filii ejus.21 In quo etiam maxima Dei ad nos relucet dilectio. Propter quod ait Joannes apostolus:22 In hoc est caritas, non quasi nos dilexerimus Deum, sed quoniam ipse prior dilexit nos. Et Paulus inquit: Commendat caritatem suam in nobis Deus, quoniam quum adhuc peccatores essemus, Christus pro nobis mortuus est.23 Ideo caritas Dei ad homines est maxime liberalis atque gratuita; et miseratio Dei ad eos fuit miseratio mera et pura, et maxime gratiosa, quia ex parte hominum nulla præcesserant merita.

Quarto, in Christi passione contemplemur immensam, districtam ac metuendissimam Dei Patris justitiam, qui in tantum odit iniquitatem, tam dire ulciscitur eam, et tam nullum peccatum relinquit inultum, quod unigenitum ac superdulcissimum Filium suum ex suo corde æternaliter genitum, quem non minus diligit quam se ipsum, in quo sibi bene et optime, imo infinite complacuit, maluit incarnari, in mundo sic conversari, tanta perferre, tam crudelissime crucifigi et mori, quam peccata inulta relinquere.242526 Sed ut fatetur Apostolus, Proprio Filio suo non pepercit Deus, sed pro nobis omnibus tradidit illum.27 Atque ut in Isaia legitur: Ipse posuit in Christo iniquitatem omnium nostrum, et propter scelus populi sui percussit eum. Qui vulneratus est propter iniquitates nostras.28 Ecce quam magna et metuenda justitia Dei. De quo ait Propheta: Justus Dominus et justitias dilexit;29 æquitatem vidit vultus ejus.

Quinto, in Christi passione contemplemur omnipotentiam Dei, qui per tantam Christi humiliationem, subjectionem, conculcationem et mortem, superavit et ejecit diabolum.

Quum ergo tanta sit profunditas sapientiæ fidei christianæ, invocemus assidue viscera misericordiæ Dei nostri, ut in his quæ fidei sunt dignetur nos copiose illuminare, quatenus mysterium consilii summæ Trinitatis super redemptione generis humani valeamus sinceriter contemplari, et contemplando regratiari, accendi, ac strenue operari, ut altitudini fidei correspondeat conversationis nostræ perfectio. Insuper, quoniam Deus tam vehementer dilexit et prædilexit nos, studeamus eum ardenter diligere, rogemusque eum ut suo amore sanctissimo dignetur nos valide inflammare, et quotidie magis ac magis accendere. Et quoniam tanta est misericordia ac liberalitas Dei in nobis, non cessemus Deo grates referre, in ipso confidere, et ei pro posse rependere vicem: ut sicut Deus Pater tam munificentissimus exstitit nobis, et Christus tam affectuosissime et liberalissime se dedit pro nobis; ita et nos cum omni affectione et alacritate ac gratitudine nos ipsos Domino rependamus, sacrificemus, ac suo obsequio mancipemus, nil nostri, nil propriæ voluntatis, nil virium nostrarum relinquentes nobismetipsis, sed Deo totum ac totaliter offerentes in fervida caritate, in plena obedientia, in continuo cultu. Iterum, quum tam districta ac expavescenda sit Dei justitia, et tam inæstimabiliter odit iniquitatem, ut pro uno mortali peccato æternam infligat damnationem, formidemus coram oculis Dei peccare, et coram Altissimo timorate atque sollicite incessanter ambulemus, et quasi a facie colubri, imo sicut a facie diaboli et sicut a pœnis inferni, fugiamus peccatum.3031

Itaque, juxta præhabita, ex Christi passione et suæ humanitatis ac crucifixionis contemplatione, ad suæ divinitatis totiusque Trinitatis contemplationem nos erigamus. Ex qua contemplatione devotissimi efficiamur: præsertim quia sublimior est illa devotio quæ ex contemplatione divinitatis, quam quæ ex speculatione humanitatis passionisque Christi consurgit; et ipsa humanitatis ac passionis Christi speculatio ad divinitatis contemplationem disponit atque perducit. Ad laudem et gloriam Omnipotentis.

Footnotes

  1. Ibid. xiii, 18. ↩

  2. Ibid. xii, 1. ↩

  3. Prov. xxix, 1. ↩

  4. Joann. viii, 52. ↩

  5. Matth. ix, 34. ↩

  6. Joann. x, 20. ↩

  7. Rom. 1, 4. ↩

  8. I Cor. 1, 18. ↩

  9. Ibid. 20. ↩

  10. Rom. i, 1, 2. ↩

  11. I Cor. 1, 12. ↩

  12. Sap. 1, 15. ↩

  13. II Cor. v, 19. ↩

  14. I Cor. xv, 22. ↩

  15. Rom. v, 19. ↩

  16. Rom. v, 19. ↩

  17. I Joann. iv, 9. ↩

  18. Joann. iii, 16. ↩

  19. Rom. viii, 32. ↩

  20. Is. ix, 6. ↩

  21. Rom. v, 10. ↩

  22. I Joann. iv, 10. ↩

  23. Rom. v, 8, 9. ↩

  24. Matth. iii, 17; xvii, 5. ↩

  25. Job xxiv, 12. ↩

  26. Ps. xliiv, 8. ↩

  27. Rom. viii, 32. ↩

  28. Is. liii, 6, 8, 5. ↩

  29. Ps. x, 8. ↩

  30. Eccli. xxi, 2. ↩

  31. Mich. vi, 8. ↩

Chapter 167 of 211