Sermo 3
DE TRIPLICI MORTE QUÆ HOMINIBUS PROVENIT EX PECCATO, ET DE TRIPLICI VITA QUÆ PROVENIT EIS A CHRISTO.
INVIDIA diaboli mors introivit in orbem terrarum. Sap. II, 24.
Quoniam in evangelio hodierno tangitur de multiplici morte, cui opponitur multiplex vita, considerandum de quotuplici morte et vita loquatur sacra Scriptura. Communiter itaque in Scripturis fit mentio de triplici morte, videlicet: de morte corporali, quæ est mors naturæ, et de morte culpæ, atque de morte damnationis æternæ. Mors corporalis omnibus hominibus est communis, sicut ait Propheta: Quis est homo qui vivet, et non videbit mortem?1 Mors culpæ cunctis quoque hominibus communis est, præter Christum et Virginem gloriosam, quum dicat Apostolus: Omnes peccaverunt, et egent gloria Dei. Jacobus quoque:2 In multis (inquit) offendimus omnes.3 Porro mors æternalis miseriæ omnibus reprobis est communis.
Denique unaquæque mors ista ex peccato procedit: quod de prima morte, videlicet naturali et corporali, declaratione plus indiget. Illa equidem mors ex originali peccato procedit, estque pœna illius peccati. Nam Deus ita instituit primos parentes, quod potuerunt non mori, et quod non morerentur, si divinum non transgrederentur præceptum. Unde et per originalem eis concreatam justitiam habuerunt, quod quamdiu mens eorum mansit Deo obediens et subjecta, tamdiu corpus eorum animabus ipsis mansit subjectum, et sensualitas rationi; nec poterat aliqua passio corruptiva esse in eis, quamdiu non peccaverunt. Statim vero quum Dei præceptum transgressi fuerunt, cœpit sensualitas rationi esse rebellis, et caro corruptioni, morti, variisque miseriis ac pœnalitatibus est subjecta; et sicut in posteros suos transfuderunt originale peccatum, ita et pœnas ex eo secutas. Hinc Sapiens asserit: Deus mortem non fecit;45 rursusque, Invidia diaboli mors introivit in orbem terrarum. Diabolus enim sua tentatione primos parentes ad divini transgressionem præcepti trahendo, mortem corporalem in humanum genus perduxit. De prætactis quoque pœnalitatibus ex originali peccato secutis scriptum est in Ecclesiastico:6 Occupatio magna creata est omnibus hominibus, et jugum grave super omnes filios Adam, a die exitus de ventre matris eorum, usque in diem sepulturæ. Itaque, dum mors ista dicitur naturalis, intelligendum est de natura humana secundum statum suæ infectionis, non secundum statum suæ integritatis ac innocentiæ.
In primis ergo mors ista corporalis est metuenda: primo, quoniam in se ipsa est valde amara et afflictiva: idcirco ejus intuitu vana solatia sunt frenanda. — Secundo, quia incerta est hora ejus: ideo debet semper esse suspecta. Propter quod apud Marcum loquitur Christus: Vigilate (nescitis enim quando veniat Dominus:7 sero, an media nocte, an galli cantu, an mane), ne, quum repente venerit, inveniat vos dormientes. Unde et Augustinus: Nescis (inquit) qua hora veniat: ideo semper vigila, ut quia nescis quando veniat, paratum te inveniat quum venerit; ideo enim nescis quando veniet, ut semper paratus sis. Hinc dicit beatissimus Gregorius: Ad hoc Conditor noster latere nos voluit finem nostrum, diemque mortis nostræ esse incognitum, ut dum semper ignoratur, semper proximus esse credatur; et tanto quisque ferventior sit in bona operatione, quanto incertus est de vocatione, ut dum incerti sumus quando moriamur, parati ad mortem venire conemur. — Tertio metuenda est mors, quia in ea homines gravius periculosiusque tentantur, et specialiter nititur diabolus hominem tunc ad desperationem inducere. Tunc quoque debilior est homo ad resistendum, nisi a Deo juvetur, quoniam magnitudo infirmitatis acerbitasque doloris rationem debilitant, et considerationem impediunt.8 Ideo dicit Gregorius: Antiquus hostis tempore mortis crudelius effrenatur; et quos viventes blanditiis decipit, morientes sævius rapit. — Quarto metuenda est mors, propter periculum ei annexum. Nam qualis quis moritur, talis permanet in æternum, ita quod post mortem non est pœnitentiæ locus, sed in tali affectione manet æternaliter anima, in quali recedit a corpore: si enim recedit inde in aversione a Deo, inconvertibiliter manet aversa. Hinc loquitur Augustinus: Bene unusquisque de die novissimo formidare debet, quoniam unumquemque in quo invenerit suus novissimus dies quum de hoc sæculo egreditur, talis in die novissimo judicatur. Hoc est quod asserit Damascenus: Quod dæmonibus est ruina, hoc hominibus est mors. Nam sicut dæmones æternaliter manent in ea mentis dispositione in qua fuerunt dum corruerunt, ita homines in ea permanent in æternum mentis dispositione in qua a corpore migrant. Quod etiam Salomon breviter tangit in Ecclesiaste, dicens: Si ceciderit lignum ad austrum aut ad aquilonem, in quocumque loco ceciderit, ibi erit.9
Secundo loquitur Scriptura de morte culpæ: quæ mors non est aliud quam peccatum mortale, quo anima spiritualiter moritur, quia per illud caritatem et gratiam Dei amittit et separatur ab eo, atque unitur diabolo. Propter quod Salomon loquitur: Longe est Dominus ab impiis.10 De hac morte ait Salvator:11 Dimitte mortuos sepelire mortuos suos. Ista mors incomparabiliter pejor ac formidabilior est morte prima: idcirco debet homo potius velle corporaliter mori et omne tormentum pati, quam peccare. Et quamvis peccatum veniale non sit mors animæ, disponit tamen ad eam, quia ad mortale peccatum disponit, nisi diligenter vitetur: idcirco qui non est diligens ad vitandum venialia peccata, cito corruit in mortale.
Tertio loquitur sacra Scriptura de morte infernalis miseriæ seu damnationis æternæ, juxta illud Apocalypsis: Incredulis, et exsecratis, et omnibus mendacibus, pars illorum erit in stagno ardenti igne et sulfure: quod est mors secunda. Est quippe mors secunda respectu mortis culpæ, sed tertia respectu mortis naturæ. De hac tertia morte dicit S. Bernardus in Meditationibus suis: Quis, puta, tunc mœror erit, quis luctus, quæ tristitia, quum separabuntur impii a consortio justorum et a visione Dei, ac traditi in potestate dæmonum ruent cum eis in ignem æternum? Ibique erunt sine fine in amarissimo luctu ac desolatissimo gemitu, nunquam lucem visuri, nunquam remedium adepturi; ubi nec qui torquet aliquando fatigatur, nec qui torquetur aliquando moritur. Sic enim ignis ibi consumit, ut semper reservet; sic ibi tormenta aguntur, ut semper renoventur.
Deinceps, ab hac triplici morte liberavit nos Christus sua benedicta ac amarissima passione, ita ut virtute et merito passionis Christi eruantur electi a morte hac triplici. A morte enim culpæ liberantur quotidie per sacramenta Ecclesiæ, quæ a Christi passione efficaciam sortiuntur. Atque per hoc quod Christus satisfecit pro peccato originali, liberantur a damnatione æterna quantum ad pœnam damni, ad quam omnes obnoxii sunt qui nascuntur in peccato originali; per hoc vero quod Christus etiam satisfecit pro omni peccato actuali ac personali, eruuntur per ejus passionem a damnatione æterna quantum ad pœnam sensus ac damni. Per hoc quoque quod Christus sua saluberrima passione perfectam hominibus immortalitatem promeruit, liberabuntur electi, in die judicii, a morte omnique passione et corruptibilitate corporali, quoniam tunc acquirent corpora impassibilia et glorificata.
Præterea, præfatæ triplici morti oppositur triplex vita, videlicet: vita naturæ, vita gratiæ, vitaque gloriæ. Vitam naturæ omnes homines habent a Christo, in quantum ipse est verus Deus universorum creator; vitam gratiæ habent ab eo fideles, in quantum ipse est redemptor ac justificator; vitam gloriæ obtinent ab eo in cœlesti palatio, secundum quod ipse est judex, præmiator et glorificator. Porro vita naturæ, est esse, sentire et intelligere: quod per creationem accipit homo. Vita gratiæ, est caritas, seu actio virtuosa, vel gratum faciens gratia. Vita gloriæ, est beatitudo æterna. Itaque, ut mortem infernalis ac æternalis pœnæ atque miseriæ mereamur ac valeamus evadere, abstineamus cum omni diligentia a morte culpæ, hoc est a mortali peccato, ab omni superbia, quæ est omnium vitiorum initium et regina, ab omni avaritia, quæ est radix malorum et servitus idolorum, ab omni incontinentia, quæ est brutalis immunditia, ab omni quoque invidia, acedia, ceterisque peccatis;121314 et pro quotidianis ac venialibus culpis satisfaciamus quotidie per eleemosynas, orationes, gemitus et compunctiones; et ne in mortale peccatum cadamus, a venialibus pro posse abstineamus.
Postremo, ad vitandum peccata multum prodest meditatio mortis assidua. Asserit equidem Augustinus: Nihil sic revocat a peccato quantum frequens mortis meditatio. Hieronymus quoque ait: Memento mortis tuæ, et non peccabis; nam qui se quotidie recordatur moriturum, contemnit præsentia, et ad futura festinat. Iterum ait: Platonis sententia est, omnem sapientium vitam meditationem esse mortis assiduam. Debemus ergo et nos animo præmeditari quid aliquando sumus futuri, et quod, velimus nolimus, abesse longe non potest. Legitur in Vitaspatrum, quod dum Theophilus Alexandrinus archiepiscopus moriturus fuerat, dixit: Beatus es, abba Arseni, quia hanc horam semper præ oculis habuisti. Denique, quum sanctus vir abbas Pastor audisset abbatem Arsenium de hoc sæculo migrasse ad Deum, flevit dicens: Beatus es, abba Arseni, quia flevisti te ipsum in vita hac. Qui enim in hac vita non deplorant se ipsos, in alia vita miserabiliter se deflebunt. Et nos ergo cum sanctis Patribus mortem nostram quotidie habeamus præ oculis, præsentia et terrena parvi pendamus, atque ad bona cœlestia ac æterna toto affectu tendamus.
Footnotes
Chapter 163 of 211