Sermo 4
QUOD FACILE SUBDITI PRÆLATOS SUOS DE PECCATIS JUDICARE IN CORDE NON DEBEANT.
JESUS autem abscondit se, et exivit de templo. Joann. VIII, 59.
Sicut ait Apostolus:1 Omnia quæcumque scripta sunt, ad nostram doctrinam scripta sunt. Maxime autem quæcumque Christus dixit, fecit ac pertulit, ad omnium Christianorum informationem trahenda sunt. Itaque, per hoc quod Christus, dum perversos Judæos juste ac multipliciter increpasset, atque ab eis pro gratiarum actione convitia recepisset, dixit ad eos, Quis ex vobis arguet me de peccato?2 designatur quid boni prælati a malis subditis suis multoties patiantur, dum illos increpant et reformare conantur. Tales etenim intimorati inobedientesque subditi frequenter superioribus suis renituntur, indignantur et obloquuntur, varia eis imponendo peccata, quemadmodum Christo imposuerunt Judæi. Propter quod Amos ait:3 Odio habuerunt corripientem, et perfecte loquentem abominati sunt. Talibus ergo subditis dicere potest bonus prælatus virtuosusque prædicator: Quis ex vobis arguet me de peccato? Non quod talis prælatus seu prædicator dicere velit se ab omni peccato immunem, sed quod talium magnorum reus non sit vitiorum, qualia sibi perversi false imponunt: a quibus excusare se potest et debet, ne aliqui scandalizentur in ipso, et ut bonæ sit famæ exemplarisque aliis ad gloriam Creatoris. Quum vero prælatus prædicatorque bonus taliter se vere excusat, et innocentiam suam demonstrat, indurati spiritu malignitatis commoti, sæpe acriora respondent et eum gravius criminantur, instar Judæorum, qui caritative correpti, et rationabiliter a Christo instructi, dixerunt eidem: Nonne bene dicimus nos quia Samaritanus es tu, et dæmonium habes?4 Talibus convenit quod in Proverbiis habetur:5 Viro qui corripientem dura cervice contemnit, repentinus superveniet interitus.
Insuper, per hoc quod isti rebelles Judæi ad tantam tandem venerunt insaniam atque proterviam, quod acceperunt lapides ut in Christum eos projicerent, designatur quod indurati et ingrati subditi ac iniqui aliquando in tantum inflammentur contra superiores suos et viros justos a quibus juste reprehenduntur ac corriguntur, quod eos corporaliter persequuntur, ac lædere quærunt aut lædunt per se ipsos vel alios. Tales autem subditi et perversi sunt penitus excæcati, quoniam non attendunt quod sua peccata sunt animarum suarum letalia vulnera et causa æternæ perditionis eorum, et quod caritativa ac justa correptio sit saluberrimum vitiorum ac vulnerum suorum medicamentum. Propter quod correptoribus cordialissime gratiæ sunt referendæ. Et qui de correptione sua indignantur, phreniticis et insanis sunt similes, qui violentas injiciunt manus his a quibus ex caritate et pietate ligantur. Hinc ergo unusquisque fidelis caritativas correptiones et justas ac debitas correctiones gratanter ac patientissime debet suscipere: quod sapientiæ est indicium. Propter quod Salomon loquitur: Argue sapientem, et diliget te;6 doce justum, et festinabit accipere. Rursusque: Plus proficit correptio apud prudentem, quam centum plagæ apud stultum.7
Præterea, per hoc quod dum Judæi Christum lapidare tentabant, ipse abscondit se, datur intelligi quod interdum persecutoribus est cedendum, ac discedendum, sicut et alibi ait Salvator: Quum persecuti vos fuerint in una civitate, fugite in aliam.8 Quod fieri debet quando ex hoc alii, potissimum subditi et commissi, non scandalizantur, nec periclitantur in fide et moribus, nec derogatur justitiæ aut bono communi.
Deinceps, sicut Apostolus docet, spiritualiter templum est congregatio Christifidelium, quælibetque persona fidelis. Ait quippe Apostolus: Templum Dei sanctum est, quod estis vos;9 itemque, Membra vestra templum sunt Spiritus Sancti.10 Multo plus corda fidelium, in quibus per fidem et caritatem habitat Christus, templum sunt Dei. Unde et Christus testatur: Si quis diligit me, sermonem meum servabit, et Pater meus diliget eum; et ad eum veniemus, et mansionem apud eum faciemus.11 Quemadmodum Christus ergo exivit de templo materiali, dum eum Judæi lapidare volebant;12 sic spiritualiter egreditur de cordibus credentium (in quibus per caritatem et gratiam habitavit, dicente Joanne apostolo: Qui manet in caritate, in Deo manet, et Deus in eo), dum pravis exemplis aut perversis cogitationibus ceterisve peccatis Christum offendunt, et contra ipsum se muniunt, quando peccata sua excusant, palliant ac defendunt, seu Christum in suis membris, puta fidelibus, persequuntur.13 Christo autem sic exeunte, intrat diabolus et manet in cordibus perversorum, qui per impietatis consensum confœderati sunt secum. In quorum persona Isaias dixit: Percussimus fœdus cum morte, et cum inferno fecimus pactum.14 Vitemus ergo Christi offensam, ne propter peccata nostra deserat mentem nostram, et fiat ipsa habitaculum spirituum immundorum.
Postremo Christus interdum secreta et pia dispensatione a suis se abscondit electis, dum eis solitam spiritualis consolationis abundantiam atque dulcedinem subtrahit, seu sensibilem devotionem, internam alacritatem promptitudinisque fervorem negat seu aufert, ut ipsi ex hoc profundius humilientur, Deum instantius quærant, propriam infirmitatem magis attendant, neque in spiritualem eleventur superbiam, nec alios aspernentur: quum et Paulo apostolo datus sit stimulus carnis angelus Satanæ, ne ex revelationum magnitudine extolleretur.15 Quum ergo se Christus ita abscondit, patientia est habenda, et carnales consolationes spernendæ sunt, atque instanter insistendum est precibus pro consolatione et unctione Spiritus Sancti in omnibus. Nec unquam a fidei ac spei firmitate ruere debet homo, sed immobiliter sperare in Deo, quemadmodum sanctus Job dixit: Etiamsi occiderit me, in ipso sperabo.16
Itaque exemplo Christi, discamus injuriantibus et persequentibus non contentiose, sed pie et æquanimiter respondere, aut prudenter silere ac cedere, sicut ait Propheta: Posui ori meo custodiam, dum consisteret peccator adversum me;17 obmutui, et humiliatus sum, et silui a bonis.
Narravit sanctissimus abbas Macarius, dicens: Sedente me quodam tempore in eremo Scythi, venerunt ad me duo adolescentes peregrini, quorum unus cœpit habere barbam, alius nondum. Qui dixerunt: Hic volumus habitare, et Deo in hac eremo ministrare. Quos quum vidissem delicatos et in deliciis enutritos, respondi: Non potestis hic habitare et loci hujus rigorem sufferre. Dixitque ille major: Et si non possumus hic habitare, pergemus alio. Et dixi in corde meo: Cur eos contristo, et scandalizantur? Labor hujus loci docebit eos quod dico, et faciet eos recedere. Tunc dixi eis: Venite, facite vobis cellulam. Quumque ostendissem eis qualiter facerent cellam, et quid in ea operarentur, videlicet plectam de palmis et sportas, dixi ad eos: Date sportas custodibus ecclesiæ, et ipsi afferent vobis panes. Ego autem putabam quod fugerent propter vitæ rigorem atque labores. Sicque recessi ab eis. Ipsi vero patienter fecerunt quæcumque locutus sum eis, et non venerunt ad me per tres annos. Sustinui autem et ego, luctando cum animo meo, dicens: Putas, quæ est vita istorum, quia infra tantum tempus non venerunt me interrogare de cogitationibus suis, quum alii de longinquis locis veniant ad me, et non isti, qui prope me habitant? Nam neque ad alium transierunt, sed solum ad ecclesiam cum silentio accipere Sacramentum.
Igitur ego oravi Deum, jejunans unam hebdomadam, in qua non nisi semel comedi, ut demonstraret mihi vitam ipsorum. Qua lapsa, ivi ad eos. Quumque pulsassem, aperuerunt mihi ac salutaverunt me tacentes; et facta oratione, sedi. Innuebatque ille major juniori ut egrederetur; ipse vero sedit facere plectam, nihil loquens. Et circa horam nonam fecit signum percutiendo, et venit junior ille, et fecit modicum pulmenti; apposuit quoque mensam innuente illo majore, et posuit super eam tres paximaces, et stetit tacens. Ego autem dixi: Surgite, manducemus. Factoque vespere, dixerunt ad me: Vadis hinc? Respondi: Non, sed hic dormiam. Posuerunt autem mihi mattam ad partem, et sibi in alio angulo; et posuerunt se ad dormiendum super mattam ante me. Quumque se inclinassent, oravi Deum ut mihi ostenderet conversationem eorum. Et subito apertum est tectum cellæ, et facta est lux in cella quasi dies esset; sed ipsi non viderunt lumen illud.
Quum vero me dormire putarent, tetigit ille major minorem in latere; et surrexerunt atque cinxerunt se, extendentesque manus in cœlum, cum silentio stabant. Ego vidi eos, sed ipsi me non videbant. Videbam itaque dæmones quasi muscas venientes super illum juniorem; et quidam venerunt ut sederent super os ejus, alii super oculos. Vidi etiam angelum Dei, habentem igneum gladium, circumvallantem eum et expellentem ab eo dæmones. Illi vero majori non poterant appropinquare, nec eum audebant accedere. Porro circa mane reclinaverunt se; et ego feci me tanquam evigilatum, et ipsi fecerunt similiter. Tunc dixit ille major hunc tantum sermonem : Vis dicamus duodecim psalmos? Dixi : Etiam. Et psallebant duodecim psalmos et senos versus, unumque alleluia. Illi autem majori per unumquemque versum exibat flamma ignis de ore ipsius, et ascendit in cœlum; similiter, dum junior os aperiebat, tanquam funiculus igneus egrediebatur de ore ejus, et pertingebat in cœlum. Exiens vero ab eis, dixi : Orate pro me. Ipsi vero satisfecerunt mihi tacentes. Et cognovi quod ille major perfectus esset; illum vero juniorem impugnavit adhuc inimicus. Atque post paucos dies dormivit ille major in Domino, et tertio die minor. Et coronati sunt æternaliter in regno cœlorum.
Footnotes
Chapter 164 of 211