Skip to the text

Enarratio in epistolam

CHRISTUS ADSISTENS PONTIFEX, ETC. Hebr. IX, 11-15.

CONVENIENTER in dominica ista, quæ dominica Passionis vocatur, ista epistola legitur, quia in ea de Christi passione atque effectibus passionis ejus tractatur. Ait ergo Apostolus :

Christus, id est unigenitus Dei Patris Filius, qui secundum naturam humanam, a Deo Patre, imo tota supergloriosissima Trinitate, unctus est spirituali ac invisibili unctione, videlicet totius gratiæ ac virtutum plenitudine, juxta illud in Psalmo : Unxit te Deus, Deus tuus, oleo lætitiæ præ consortibus tuis.1 Unde in Actibus princeps

Apostolorum testatur : Unxit eum Deus Spiritu Sancto et virtute.2 Itaque Christus adsistens Patri ad interpellandum pro nobis, juxta illud primæ Joannis : Advocatum habemus apud Patrem, Jesum Christum justum.3 Christus namque secundum humanam suam naturam, orat pro nobis tanquam Dei et hominum mediator, quemadmodum ad Romanos et ad Hebræos scribit Apostolus.456 Insuper Christus est « adsistens » Patri tanquam paratus succurrere nobis. Propter quod Stephanus dixit : Video cœlos apertos, et Jesum stantem a dextris virtutis Dei. Sic ergo Christus adsistens pontifex, id est summus sacerdos, secundum illud Psalmi :7 Tu es sacerdos in æternum secundum ordinem Melchisedech.8 Unde prima Petri vocatur princeps pastorum.9 Dicitur autem Christus pontifex, non quia legales hostias immolavit ut sacerdotes veteris Testamenti, sed quoniam semetipsum obtulit immaculatum Deo Patri pro mundo. Hinc ait Apostolus : Christus dilexit nos et tradidit semetipsum pro nobis, oblationem et hostiam Deo, in odorem suavitatis.10 Christus quoque in Cœna novissima sacramentum novæ legis instituit, primamque Missam celebravit, atque Apostolos ordinavit in sacerdotes.1112 Hinc rursus in prima sua Canonica loquitur beatissimus Petrus :13 Conversi estis ad pastorem et episcopum animarum vestrarum.

Itaque « Christus pontifex », id est suo pontificatu collator, futurorum bonorum, id est cœlestium præmiorum; vel, « futurorum bonorum », id est donorum gratiæ, quæ in evangelica lege Christianis collata sunt, et tempore veteris Testamenti, seu etiam prædicationis Apostolorum, futura erant per totum mundum, prout modo impletum est; per amplius, id est multo majus atque capacius, et perfectius tabernaculum, utpote cœlum, non manufactum, id est non hominum manibus fabricatum, id est non hujus creationis, id est non humanæ molitionis; vel, « non hujus creationis », id est non exsistens de natura et numero inferiorum creaturarum, quæ corruptibiles sunt, ut elementa et mixta : illud enim incorruptibile est; neque per sanguinem hircorum aut vitulorum, effusum juxta ritum Mosaicæ legis :14 pontifex quippe in veteri lege intravit in Sancta sanctorum, hoc est in partem templi sic dictam, cum prævia effusione sanguinis vitulæ rufæ aut hirci; sed per proprium sanguinem, id est cum præcedenti effusione proprii sanguinis facta in die Parasceves, introivit semel, puta in die Ascensionis, in Sancta, hoc est cœleste tabernaculum seu cœlum empyreum, præfigurata per Sancta sanctorum, æterna redemptione inventa, id est vera beatitudine nobis per Christi passionem procurata atque comperta, quæ in veteri lege non valuit inveniri.15

Deinde probat Apostolus per locum a majori, quod sanguis Christi fuit sufficiens redimere genus humanum. Si (pro Quia) enim sanguis hircorum et taurorum, et cinis vitulæ combustæ mixtus aqua, adspersus cum aqua super immundos, inquinatos macula aliqua exterioris hominis, sanctificat, id est, purgat ab hujusmodi macula, ad emundationem carnis, hoc est ad acquirendam corporalem munditiam.1617 Talia namque non poterant peccata auferre, sed ab exteriori mundabant impuritate seu legali irregularitate, ob quam quis prohibebatur a templi ingressu. Accipiebatur enim in veteri Testamento omni anno una vacca rufa, in qua nulla fuit macula, et quæ nunquam portavit jugum, comburebaturque tota cum pelle et fimo;18 deinde cinis ejus miscebatur cum aqua: sicque fiebat aqua expiationis, qua sacerdos per totum annum adspergebat populum, purgabatque eum ab irregularitatibus quibusdam legalibus contractis ex contactu alicujus immundi et a divino cultu impedientis, ut scribitur in libro Numeri, ut posset ingredi templum. Figurabat autem aqua illa aquam Baptismi, in qua est cinis vitulæ combustæ, hoc est virtus passionis dominicæ, a qua Baptismus suam sortitur virtutem. Quanto magis sanguis Christi, qui per Spiritum Sanctum, id est Spiritu Sancto inspirante ac cooperante, semetipsum secundum naturam humanam, obtulit in cruce immaculatum Deo Patri (oblatus est enim quia voluit, et tradidit in mortem19 animam suam, ut in Isaia legitur), emundabit conscientiam nostram ab operibus mortuis, id est peccatis, quæ lædunt vitam naturæ, carentque vita gratiæ, et inferunt mortem culpæ atque æternæ miseriæ, ac privant peccantem vita gloriæ, ad serviendum Deo viventi, hoc est, ut a peccatis mundati serviamus Deo, totius vitæ fontali principio, juxta illud, Visitavit et fecit redemptionem plebis suæ, ut sine timore, de manu inimicorum nostrorum liberati, serviamus illi, in sanctitate et justitia coram ipso omnibus diebus nostris ?20

Porro, Christus per sanguinis sui pretiosissimi effusionem liberavit homines universos sufficienter; sed efficienter et efficaciter liberat, mundat et salvat electos, quibus virtus ac meritum passionis Christi applicatur per sacramenta Ecclesiæ, vel saltem per fidem et bonum propositum, si desit facultas suscipiendi ecclesiastica sacramenta. Quæ omnia a passione Christi suam habent virtutem et gratiam sanctificativam, dempto Eucharistiæ sacramento, in quo ipsemet Christus vere substantialiter continetur. Præterea sanguis Christi efficaciam habuit emundandi ac redimendi ex unione cum Verbo æterno, divino et increato supposito, ex quo habet quamdam infinitatem virtutis et efficaciæ suæ.

Et ideo, id est, quoniam Christus obtulit se pro nobis, idcirco novi testamenti mediator, id est medius dator, est, inter Deum et hominem medians, novamque legem instituens ac proponens; ut morte intercedente, id est, merito passionis Christi pro nobis interveniente, in redemptionem earum prævaricationum, id est ad obtinendum indulgentiam transgressionum, quæ erant sub priori testamento, id est, tempore veteris testamenti vigebant, nec per Moysis legem auferri valebant, repromissionem accipiant, id est, cœleste bonum promissum consequantur, qui vocati sunt vocatione æternæ prædestinationis (de qua ad Romanos asseritur:21 Quos prædestinavit, hos et vocavit), promissionem, inquam, æternæ hereditatis, hoc est æternam felicitatem, quæ est vera hereditas electorum. Christi etenim passione ac merito aperta est janua regni cœlestis, et prædestinati salvantur. Postremo duplex exstat vocatio, utpote: æternæ prædestinationis, de qua prætactum est; et præsentis justificationis seu perductionis ad fidem, de qua ait Salvator, Multi sunt vocati, pauci vero electi.22 Quocirca scribit Gregorius: Multi veniunt ad fidem, et pauci consequuntur æternam salutem.

Footnotes

  1. Ps. XLIV, 8. ↩

  2. Act. x, 38. ↩

  3. 1 Joann. II, 1. ↩

  4. 1 Tim. II, 5. ↩

  5. Hebr. VII, 25; ↩

  6. Rom. VIII, 34; ↩

  7. Act. VII, 56. ↩

  8. Ps. CIX, 4. ↩

  9. 1 Petr. V, 4. ↩

  10. Ephes. V, 2. ↩

  11. 1 Cor. XI, 23-26. ↩

  12. Matth. XXVI, 26-28; ↩

  13. 1 Petr. II, 25. ↩

  14. Lev. XVI, 14, 15, etc. ↩

  15. Marc. XVI, 19. ↩

  16. Num. XIX, 9. ↩

  17. Lev. XVI, 16; ↩

  18. Num. XIX, 2 et seq. ↩

  19. Is. LIII, 7, 12. ↩

  20. Luc. I, 68, 74, 75. ↩

  21. Rom. VIII, 30. ↩

  22. Matth.xx, 16; xxii, 14. ↩

Chapter 159 of 211