Skip to the text

Enarratio in evangelium

DICEBAT JESUS TURBIS JUDÆORUM: QUIS EX VOBIS ARGUET ME DE PECCATO? ETC. Joann. VIII, 46-59.

RECTE in ista dominica præsens evangelium legitur, quia in eo disputatio continetur ex qua Judæi fuerunt vehementer accensi contra Christum, et moti ad ejus occisionem: imo in fine disputationis, eum lapidare, hoc est lapidum projectionibus trucidare, conati sunt. Idcirco in ista Passionis dominica convenienter legit Ecclesia evangelium istud, quia ex hoc die usque ad solennitatem paschalem, omnes Christifideles in dominicæ passionis memoria specialissime occupare et exercere se debent, imo et compassione ac imitatione Christo se conformare, gratesque agere. Itaque, dum Christus quadam vice incredulitatem ac perversitatem Judæorum dure ac multipliciter increpasset ac reprobasset, inter cetera dixit turbis eorum ac principibus sacerdotum:

Quis ex vobis, o Scribæ, et Pharisæi, ac sacerdotes, ceterique Judæi, arguet me veraciter de peccato quocumque, magno aut parvo, mortali aut veniali, originali vel personali? quasi dicat: Nullus vestrum me reprehendere vere potest. Frequenter equidem arguerunt Christum de peccato, dicendo, quod sabbatum violaret, quod in principe dæmoniorum ejiceret dæmones, quod de se ipso testimonia ferret mendosa;12 sed mentita est iniquitas sibi.3 Christus enim secundum suam deitatem, essentialiter sanctus et impeccabilis fuit et est, tanquam virtus virtutum et puritas infinita, candorque lucis æternæ, et speculum sine macula majestatis paternæ.4 Porro secundum suam humanitatem, confirmatus fuit in bono ab incarnationis exordio, non solum propter beatificam animæ suæ fruitionem in Deo, sed multo plus propter hypostaticam unionem cum Verbo, propter quam habuit omnium charismatum plenitudinem divinorum, gratiamque tam perfectam, plenam seu magnam, quod major conferri creaturæ non potest, eo quod majoris gratiæ creatura capax non sit. Hinc Christus secundum utramque naturam dici potest Sanctus Sanctorum, quia et sanctitas ejus creata omnium creaturarum sanctitatem simul sumptam excedit. Ideo in Isaia de ipso habetur : Iniquitatem non fecit, nec inventus est dolus in ore ejus.

Decuit autem Christum ut hominem esse absque omni peccato, non solum propter personalem unionem suæ humanitatis cum Verbo æterno, sed insuper quia salvator, mediator et advocatus totius humani generis exstitit.5 Nam si et ipse peccato fuisset obnoxius, non fuisset idoneus et aptus omnes Deo reconciliare, et per semetipsum immediate ad Deum accedere, sed eguisset mediatore. Idem quoque condecuit propter privilegium sacerdotii ejus. Fuit enim primus et summus evangelicæ legis sacerdos, cujus hostia atque obsequium non fuissent Deo perfecte accepta et ad satisfactionem idonea, si et ipse subjacuisset peccato. Propter quod ad Hebræos protestatur Apostolus: Talis decebat ut esset nobis pontifex, sanctus, innocens, impollutus, segregatus a peccatoribus, et excelsior cœlis factus.6

Si (pro Quia) veritatem dico, evangelicam legem prædicando, meque Christum Dei Filium asserendo, et vestra piacula increpando, quare vos non creditis mihi?78 quasi dicat : In hoc irrationabiliter vos habetis. Quemadmodum enim levitatis est statim credere indifferenter, ita duritiæ est non credere, quando sufficientia signa seu argumenta credulitatis ac veritatis apparent. Quamvis autem doctrina Christi fuerat omnino incomprehensibilis atque insolita, propter quod non nimis faciliter fuerat recipienda; tanta tamen tamque evidentissima apparuerunt argumenta quod ipse esset verus Christus (utpote, testimonium Joannis Baptistæ, vaticinia Prophetarum, miracula Christi discipulorumque ejus, constantia ejus pro veritatis defensione, et zelus justitiæ), quod inexcusabiles erant Judæi de sua perfidia.

Qui est ex Deo per prædestinationem æternam, per gratiæ reformationem, per divinæ bonitatis imitationem, verba Dei audit, non solum auribus corporis, sed etiam mentis, quoniam verba salubria audit libenter, tenet memoriter, efficaciter implet : quemadmodum ait Propheta, In corde meo abscondi eloquia tua, ut non peccem tibi; et rursus, Bonum mihi lex oris tui super millia auri et argenti. Propterea vos non auditis verba Dei auribus mentis, juxta sensum jam tactum, quia ex Deo non estis per prædestinationem seu gratiæ reformationem. Omnia quidem ex Deo sunt quantum ad esse quod habent, tanquam ex causa efficienti, exemplari atque finali, dicente Apostolo : Ex ipso et per ipsum et in ipso sunt omnia. Sed tamen non omnes homines sunt ex Deo per prædestinationem, per spiritualem reformationem, per gratiæ conservationem. Nempe qui per prædestinationem ex Deo est, verbum Dei finaliter audit : quia non perit, sed ante obitum ad Deum convertitur; nec in peccato manet finaliter, sicut in prima Joannis epistola legitur : Qui natus est ex Deo non peccat, hoc est, in peccato non perseverat usque in finem, quoniam semen Dei manet in eo.

Præterea advertendum, quod incomprehensibilia et nimis occulta sunt Dei judicia. Nam quidam sunt prædestinati, et tamen longo tempore verbum Dei obedienter audire contemnunt; quidam vero præsciti ac reprobi, verbum Dei ad tempus diligenter obedienterque audiunt : sed illi non perseverant in malo, nec isti in

Joann. i, 19-34.

Ps. cxviii, 11.

Ibid. 72.

Rom. xi, 36.

1 Joann. iii, 9.

Rom. xi, 33. bono. Nemo igitur se seducat, nec ideo prædestinatum se asserat, quoniam verbum Dei libenter audit : imo, juxta doctrinam Apostoli, Qui stat, videat ne cadat.9 Nec ideo aliquem judicemus præscitum ac reprobum, quia ad tempus verbum Dei mentem ejus non intrat : nam forsitan pœnitebit, et melior fiet multis qui nunc verbum Dei audiunt reverenter.

Deinceps unusquisque libenter loquitur et loqui audit de re quam diligit. Qui igitur Deum diligit, ac virtutes et veram beatitudinem cordialiter cupit, verba Dei avide audit, affectuose conservat, ac implet. Et in hoc salus nostra consistit, prout ait Salvator : Beati qui audiunt verbum Dei et custodiunt illud.10 Debemus ergo verba Dei cum magna attentione, ac intima affectione, et humili reverentia legere, audire et loqui. Hinc enim in Deuteronomio habetur : Erunt verba Domini in corde tuo, et narrabis ea filiis tuis, et meditaberis sedens in domo tua, et ambulans in itinere, et dormiens atque consurgens;11 et ligabis ea quasi signum in manu tua, eruntque et movebuntur inter oculos tuos, scribesque ea in limine et ostiis domus tuæ.

Responderunt igitur Judæi, et dixerunt ei : Nonne bene dicimus nos quia Samaritanus es tu, id est hæreticus quidam instar Samaritanorum, qui libros Moysis receperunt, non Prophetarum, et dæmonium habes, hoc est, diabolo confœderatus es, cujus revelatione ac adjutorio dicis ac facis alta et mira, quæ alii dicere et facere te putant virtute divina? Porro Samaritani fuerunt natione gentiles a rege Assyriorum adducti, sed conversatione semijudæi, quoniam libros Moysis receperunt, seque circumciderunt. Noverant autem isti Judæi quod Jesus esset natione Judæus; sed ex contemptu vocabant eum Samaritanum, id est ex parte legis observatorem, atque ex parte transgressorem. Sicque reputabant eum hæreticum : velut si nunc alicui diceremus : Hussita es tu.

Ait quoque Gregorius, quod Christus non negavit se esse Samaritanum; sed hoc verum est quantum ad nominis interpretationem, non quoad Judæorum intentionem. Samaritanus quippe interpretatur custos. Christus vero est custos electorum suorum : de quo Psalmista testatur, Custodiens parvulos Dominus;1213 et Isaias, Custos, quid de nocte?

Dixerunt quoque Christum habere dæmonium, non quod esset obsessus et amens, sed quod haberet fœdus cum aliquo dæmone, imo cum summo diabolo, puta Beelzebub, secundum quod alibi dixisse leguntur : In Beelzebub principe dæmoniorum ejicit dæmonia.14 Hoc ergo perversi dixerunt, quoniam aliter salvare non poterant qualiter tot mirabilia facere, totque secreta propalare ac futura prædicere, atque tam alta et subtilia posset docere, non instructus ab homine, nisi quod vel a Deo aut a diabolo hæc haberet. Nec credere voluerunt quod ea haberet a Deo, propter nimiam displicentiam et invidiam quas contra eum conceperant : hinc omnia illa deputabant diabolo, quemadmodum magi et arrepticii ac pythones mira aliqua agunt occultaque pandunt dæmonum ope. Sed in hoc elucescit Judæorum intoleranda perversitas. Nam multa Christi miracula omnem naturalem transcenderant potestatem, cursum ac ordinem; tota quoque doctrina et conversatio Christi repugnabant diabolo. Propter quod subditur :

Respondit Jesus : Ego dæmonium non habeo familiare et cooperans mihi. Sed honorifico Patrem meum, id est, verbo et opere honorem, cultum obedientiamque ei exhibeo, in quantum sum homo : per quod patet sanctitas vitæ meæ, et quod cum dæmonibus non concordo; imo eorum cultum destruo, idololatriam reprobo, vitia damno, hominesque ad Deum converto, ut eum toto corde in omnibus diligant et honorent. Et vos inhonorastis me, hoc est, contempsistis, et falsa mihi imposuistis, opera Dei adscribentes diabolo. Et in hoc peccaverunt in Spiritum Sanctum. Ecce quam mansuete ac patienter Filius Dei respondit, tanta accepta injuria: quia ut princeps Apostolorum testatur, Quum malediceretur, non maledicebat. Discamus ergo et nos ejus exemplo, non redere malum pro malo, non vinci a proprio animo, non subito perturbari, non instar brutorum ira aut ceteris passionibus agitari. Hocque faciliter facit qui non quærit propriam laudem gloriamque mundanam, is scilicet qui privatum in se exstinxit amorem, quoniam talis in adversitatibus gaudet. Nempe, ut sanctus ait Hieronymus, qui non quærit gloriam, non sentit contumeliam. De nulla re igitur gloriemur, nisi qua apud Deum promovemur; neque de aliquo contristemur, nisi quo a Deo avertimur.

Insuper, ne Judæi dicerent Christo, Inaniter te excusas, adjecit: Ego non quæro gloriam meam, hoc est vanam ostentationem, gloriam sæcularem, inordinatum sive mundanum honorem, aut aliquam vanitatem, sicut opinabantur Judæi. Unde alibi ait Salvator: Claritatem ab hominibus non accipio. Incomparabiliter ergo minus congruit nobis vilissimis peccatoribus propriam quærere gloriam, velle dominari, præesse, inaniterque extolli. Sed ex corde dicamus illud Apostoli: Soli Deo honor et gloria; et cum Propheta, Non nobis, Domine, non nobis, sed nomini tuo da gloriam. Verumtamen Christus jubet et vult debitum sibi cultum impendi seque adorari secundum quod Deus est, et suis obediri præceptis. Præcepit quoque se cunctis prædicari, totique mundo insinuari Christum se esse Filium Dei. Verum hæc omnia juste sapienterque voluit. Est qui quærat et judicet, hoc est, Deus Pater seu Trinitas requiret a vobis quod non glorificastis me tanquam Filium Dei et Salvatorem mundi vobis missum, atque ob hoc judicabit vos judicio damnationis æternæ. Pater namque requirit et vult Unigenitum suum glorificari ab omnibus:15 propter quod Filius dixit, Qui non honorificat Filium, non honorificat Patrem qui misit illum.1617181920 Unde in Daniele legitur, quod Antiquus dierum, id est Pater æternus, dedit ei potestatem, et honorem, et regnum.21 Sed quum in Joanne dicat Christus de Patre, Pater non judicat quemquam, quomodo nunc ait de Patre, Est qui quærat et judicet? Respondetur, quod in judicio duo considerantur, puta, discretio boni a malo, et prolatio sententiæ. Quantum ad primum, judicat Pater seu Trinitas tantum per auctoritatem; quantum ad secundum, judicat Christus secundum naturam assumptam.

Imo Christus sua humiliatione atque passiva dijudicatione meruit hoc modo judicare, quemadmodum in Joanne testatur: Potestatem dedit ei (scilicet Pater Filio) judicium facere, quia Filius hominis est.

Amen, amen, id est vere, vere, dico vobis. Ingeminat, Amen, ad certitudinem ampliorem, et propter advertentiam provocandam. Si quis sermonem meum servaverit per fidem et caritatem, id est, verbis meis perseveranter atque fideliter obedierit, mortem non videbit in æternum, id est, nunquam experietur seu sentiet mortem spiritualem, quæ est separatio mentis a Deo sive æterna damnatio: talis enim nec in præsenti privabitur vita gratiæ, nec in futuro vita gloriæ, et nec pœnam sensus nec pœnam damni in inferno habebit. Hinc Sapiens asserit: Justi in perpetuum vivent. At vero videre, in Scripturis ad omnes sensus refertur seu trahitur, et ad sensitivam ac intellectivam notitiam. Unde nunc sumitur pro gustare, seu experiri aut pati: quemadmodum et in Psalmo, Non dabis sanctum tuum videre corruptionem;22 et in Luca, Responsum accepit Simeon a Spiritu Sancto, non visurum se mortem nisi prius videret Christum.23 Deinceps, ut habetur iterum apud Lucam, Semen est verbum Dei. Quemadmodum ergo in corporalibus rebus qui semen custodit in terra, pertingit ad fructum; ita qui servat verbum Christi in corde, continuo tendit tandemque pertinget ad fructum seminis hujus, qui est vita æterna. Propter quod in Proverbiis dicitur : Serva mandata et legem tanquam pillam oculi tui;242526272829 liga eam in digitis tuis, et in tabulis cordis tui scribe eam.30

Dixerunt ergo ei Judæi carnales et excæcati, præinducta verba de morte naturali ac corporali intelligentes : Nunc cognovimus quia dæmonium habes, hoc est, tam insensate et tam manifeste mendaciter loqueris, quod qui paulo ante opinabamur te dæmonium habere, nunc certi sumus de hoc. Et hoc probant. Nam Abraham mortuus est morte corporali, quum esset centum septuaginta quinque annorum;3132 sepelieruntque eum Isaac et Ismael filii ejus, ut in Genesi habetur; et Prophetæ mortui sunt. Quasi dicant : Tam sanctus patriarcha beatissimique Prophetæ, qui sermones Dei servaverunt, defuncti sunt. Et tu filius fabri ac pauperis feminæ, dicis :33 Si quis sermonem meum servaverit, mortem non gustabit in æternum. Tanquam dicant : Intolerabilis est præsumptio tua, quia sic loqueris ac si verba tua essent efficaciæ amplioris quam verba Dei, et tanquam tibi obedientes beatiores essent Abraham ac Prophetis ceterisque Dei ministris, qui non obstante observatione verborum Dei, defuncti sunt.

Numquid tu major, id est sanctior, es patre nostro Abraham (qui amicus Dei vocatus est, sicut per Isaiam loquitur Deus, Semen Abraham amici mei)?34 quasi dicant, Nequaquam.35 Loquuntur ergo de spirituali magnitudine, quæ in sapientia virtutibusque consistit : propter quod in spiritualibus idem est esse majorem et meliorem. Et Prophetæ mortui sunt, qui tamen verba Dei servaverunt. Quem te ipsum facis? hoc est, qualem et quantum te reputas? quasi dicant : Nimis te elevas.

Respondit Jesus, excusando se de gloria vana : Si ego glorifico, id est, gloriosum et magnum dico, me ipsum inordinate, non secundum ordinem sapientiæ Dei, et quasi id quod sum et habeo, a Deo Patre non habeam, gloria mea, hoc est dignitas quam mihi adscribo, nihil est, id est nullius reputationis, nec realiter mihi inexsistens, sed usurpata et ficta. Porro Christus dicendo, Ego et Pater unum sumus, et, Ego sum lux mundi, atque similia, glorificavit aliquo modo se ipsum;3637 sed non inordinate et false, prout ei imposuerunt Judæi. Idcirco respondet ad intentionem ipsorum.

Est Pater meus cœlestis qui glorificat, id est, gloriosum ostendit, me, dicendo, Hic est Filius meus dilectus, et per opera miraculosa ac Prophetarum eloquia.38 Unde alibi loquitur Christus :39 Opera quæ dedit mihi Pater, testimonium perhibent de me. Insuper Pater glorificavit, hoc est, gloriosum et beatum fecit Christum, secundum naturam assumptam, conferendo animæ ejus beatificam fruitionem. Increatam quoque beatitudinem et gloriam habet Filius a Patre per generationem æternam. Christus quoque glorificavit Patrem, id est, gloriam et excellentiam Patris manifestavit hominibus, majestatemque Patris honoravit, ut homo, in omnibus : propter quod in Joanne loquitur Patri, Ego te clarificavi super terram, manifestavi nomen tuum hominibus.40 Nos quoque juxta modulum nostrum Deum in omnibus glorificare debemus, quoniam ipse primo Regum fatetur : Quicumque glorificaverit me, glorificabo eum;41 qui autem contemnunt me, erunt ignobiles.

Quem, hoc est de quo Patre meo, vos dicitis quia Deus noster est per creationem et gubernationem, et item per cultum, fidem ac dilectionem nostram ad ipsum. Quamvis enim Judæi superbeatissimæ Trinitatis mysterium ignorantes, non dixerunt Deum Patrem esse Deum ipsorum, loquendo de Patre secundum quod Pater est per generationem æternam; tamen id quod est Pater, videlicet Deum absolute acceptum, dixerunt esse Deum suum. Et non cognovistis eum : quoniam Patrem non cognoverunt secundum relativam proprietatem et propriam patris rationem, nec Deum absolute dictum cognoverunt fide per dilectionem operante, seu cognitione formata, sed informi. Non enim obedie bant ejus præceptis. Ideo factis eum negabant, sicut ad Titum de impiis scribit Apostolus: Dicunt se nosse Deum, factis autem negant.42 Unde Joannes in prima sua Canonica: In hoc (inquit) scimus quoniam cognovimus Deum, si mandata ejus observamus.43 Quod intelligendum est de cognitione formata, hoc est per dilectionem et bonam conversationem ornata. De cognitione verò informi ad Romanos habetur:44 Quum cognovissent Deum, non sicut Deum glorificaverunt.

Ego autem novi eum, secundum utramque naturam meam. Christus enim secundum quod Deus, Patrem plenarie comprehendit, videlicet tam perfecte sicut Pater se ipsum; et ut homo, cognovit Patrem per beatificam visionem ac speciem. Unde ipse in Joanne contestatur: Sicut novit me Pater, et ego agnosco Patrem.45 Imo Christus ut homo, indesinenter vidit Deum Trinitatem per speciem, non in vigilia tantum, sed item in somno: quia per somnum aliasque occupationes corporales, et actiones ac passiones, non impediebatur anima ejus ab interiori et clara cognitione dilectioneque Dei, sed jugiter erat in actu. Et sermonem ejus servo memoriter ac obedienter, secundum quod homo. Non enim negligentia et oblivio locum habebant in Christo. Et si dixero quia non scio eum, hoc est, quod Patrem non cognosco: quod impossibile est me dicere, sicut impossibile est me mentiri atque peccare (conditionalis autem nil ponit); ero similis vobis, mendax, qui multa falsa imponitis mihi; sed scio eum scientia increata, secundum quod Deus, scientia quoque indita et infusa, secundum quod homo, et sermonem ejus servo memoria et effectu.

Et quoniam paulo ante dixerunt Judæi, Numquid tu major es patre nostro Abraham? nunc Christus respondet ad hoc: Abraham pater vester, secundum carnis propagationem, non secundum fidei ac virtutum imitationem, exsultavit ut videret, hoc est, spiritualiter gavisus est de hoc quod visurus erat, diem meum, id est tempus adventus mei et incarnationis, atque redemptionis qua per passionem meam redimam mundum. Facta etenim sibi promissione divina quod Christum in spiritu cerneret, prout futura in visione noscuntur, ejusque mysteria nosceret, cordialiter exsultavit et gratias egit. Vidit, id est, per spiritum prophetiæ ac fidem illuminatam cognovit diem meum præfatum, vel me tunc futurum, et gavisus est. Cognovit equidem Filium Dei in fine sæculorum incarnandum, quum Deus locutus est ei, In semine tuo benedicentur omnes gentes, ut legitur in Genesi.46 Nec dubium quin Abraham aliique Prophetæ multa per revelationem divinam noverunt de Christo, de ejus adventu atque mysteriis, quæ non sunt descripta. Verumtamen, an Abraham noverat determinate tempus Christi, ut Daniel, qui distinxit ac numeravit hebdomadas usque ad Christi passionem, certum non habeo.47 Potest quoque intelligi de die æternitatis Christi: quæ aliud non est nisi æternitas ipsa, seu Deus æternus. Hujus enim diei beatificam visionem in claritate patriæ Beatorum, promisit Deus Abrahæ: Ego (inquiens) protector tuus sum et merces tua magna nimis.48 Hanc diem vidit Abraham in via per fidem, tendebat ad eam per spem, exsultavit in ejus præstolatione per caritatem. Unde ad Hebræos legitur: Exspectabat Abraham fundamenta habentem civitatem, cujus artifex et conditor Deus.49

Dixerunt ergo Judæi ad eum: Quinquaginta annos nondum habes, et Abraham vidisti? Christus dixit quod Abraham vidit diem suum; et ipsi sic repetunt: Et Abraham vidisti? quoniam qua ratione verificaretur unum, verificaretur et reliquum. Quasi dicant: Si Abraham vidisti, ergo contemporanei exstitistis, atque vos mutuo conspexistis: quod falsum ostenditur, quum nondum sis quinquaginta annorum. Potius autem dixerunt, Abraham vidisti? quam, Abraham vidit te? quasi magnum esset Domino Jesu vidisse Abraham patriarcham, non econverso, reputantes Abraham ipso Jesu multo majorem. — Quæritur, cur nominaverunt annos quinquaginta, quum Jesus multo junior esset. Aliqui dicunt, quod ex casu, quia eis sic occurrebat. Alii dicunt, quod propter reverentiam jubilæi, qui fuit quinquagesimus annus.50 Quasi dicant: Nondum attigisti unum jubilæum, et Abraham vidisti, qui pene per duo millia annorum quievit cum patribus suis? Quidam dicunt, quod Christus, propter jejunia et labores ac nimiam maturitatem, videbatur multo senior quam fuit.51 Unde ait in Psalmo: Genua mea infirmata sunt a jejunio, et caro mea immutata est propter oleum.52 Ego arbitror quod ideo tantum excrementum expresserunt annorum, ut insinuarent quam plane ac facile possent falsificare verbum Christi. Quasi dicant: Quamvis haberes multo plures annos quam habes, nihilo minus falsum esset quod dixisti Abraham te vidisse.

Erraverunt autem isti obtenebrati Judæi: primo, quoniam verbum Christi de corporali visione intellexerunt; secundo, quoniam solum in Christo humanam nativitatem pensabant, putantes quod nequaquam sua matre fuerit prior. Cujus falsitatem Christus ostendit subdendo. Dixit eis Jesus: Amen, amen dico vobis. Mitis humilisque magister semper cum patientia et tranquillitate respondit, non commotus pravorum injuriis. Nam hoc ad prædicatorem atque doctorem verbi Dei præcipue pertinet, quum Salomon dicat:53 Doctrina viri per patientiam noscitur; et, Non contristabit justum quidquid ei acciderit.54 Propterea teste Gregorio: Tanto convincitur homo minus doctus, quanto et minus patiens; nec potest prædicando veraciter bona impendere, si nescit vivendo æquanimiter aliena mala tolerare. Antequam Abraham fieret, id est, crearetur quantum ad animam, vel generaretur quantum ad totum compositum, ego sum, id est, secundum divinitatis meæ naturam æternaliter invariabiliterque subsisto. Porro dicendo, « ego sum », æternitatem suam demonstrat, quæ nec præteritum habet neque futurum, sed incommutabilem tantum præsentiam, et omne tempus ambit, includit, excedit. Ipse etenim est qui olim dixit ad Moysen: Ego sum qui sum.55 Et ipse est Sapientia quæ in Ecclesiastico testatur: Ego ex ore Altissimi prodivi, primogenita ante omnem creaturam.56

Tulerunt ergo lapides ut jacerent in eum, obruendo et occidendo eum projectionibus lapidum tanquam blasphemum: quia blasphemos lex lapidari præcepit. Jesus autem abscondit se, non post parietem aut columnam; sed, « abscondit se », id est, divina virtute invisibilem se fecit Judæis, non discipulis suis, quia secuti sunt eum. Potest autem absconsio ista dupliciter accipi. Primo, quod percussit eos cæcitate quæ dicitur acrisia, qua aliquid ante oculos positum non videtur, quum tamen alia videantur, vel si videtur, non tamen determinate cognoscitur, aut si videtur ab uno, non tamen ab alio: qua percussi fuerunt Sodomitæ, ut in Genesi legitur, et57

C Syri ad instantiam Elisei, ut scribitur quarto Regum. Secundo, quod Jesus divina virtute fecit ne color corporis sui immutaret oculos Judæorum istorum, quum tamen aliorum oculos immutaret. Imo hoc potuit Christus virtute animæ suæ, quæ habuit perfectum dominium supra proprium corpus. Nam et in potestate animarum glorificatarum est proprium corpus facere invisibile uni, atque visibile alteri, juxta modum prætactum. Corpora quippe animarum Deo fruentium sunt in plenissima

IV Reg. vi, 18. obeditione earum. Et exivit de templo Jerusalem. Exivit autem transeundo per medium illorum, sicut transivit per medium civium urbis Nazareth, quando eum præcipitare volebant, ut apud Lucam habetur.58 Nondum enim venit hora quam passioni suæ præfixit.59 Per quod etiam dedit exemplum fidelibus, quod se possint aliquando persecutoribus occultare, quando videlicet ex hoc fides aliorum, præsertim subditorum, non periclitatur, nec pusillorum scandalum oritur, neque justitiæ derogatur.

Footnotes

  1. Matth. XII, 2, 24; ↩

  2. Joann. V, 18; VIII, 13; IX, 16, etc. ↩

  3. Ps. CXXVI, 12. ↩

  4. Sap. vii, 26. ↩

  5. Is. liii, 9. ↩

  6. Hebr. vii, 26. ↩

  7. Hebr. ix, 15; ↩

  8. 1 Joann. ii, 1, 2. ↩

  9. I Cor. x, 12. ↩

  10. Luc. xi, 28. ↩

  11. Deut. vi, 6-9. ↩

  12. Is. xxi, 11. ↩

  13. Ps. cxiv, 6. ↩

  14. Luc. xi, 15. ↩

  15. 1 Thess. v, 15. ↩

  16. Joann. v, 23. ↩

  17. Marc. xvi, 15. ↩

  18. Ps. cxiii, 1, sec. ↩

  19. Hebr. ↩

  20. Joann. v, 41. ↩

  21. Dan. vii, 13, 14. ↩

  22. Ps. xv, 10. ↩

  23. Luc. ii, 26. ↩

  24. Prov. viii, 11. ↩

  25. Sap. v, 16. ↩

  26. Ibid. 27. ↩

  27. Joann. v, 22. ↩

  28. 1 Tim. i, 17. ↩

  29. 1 Petr. ii, 23. ↩

  30. Prov. vii, 2, 3. ↩

  31. 1 Petr. ii, 9. ↩

  32. Gen. xxv, 7, 8. ↩

  33. Matth. xiii, 55. ↩

  34. *[qui mortuus est] ↩

  35. Is. xli, 8. ↩

  36. Is. viii, 12. ↩

  37. Joann. x, 30. ↩

  38. Matth. iii, 17; xvii, 5. ↩

  39. Joann. v, 36; x, 25. ↩

  40. Joann. xvii, 4, 6. ↩

  41. I Reg. ii, 30. ↩

  42. Tit. 1, 16. ↩

  43. ii Joann. 1, 3. ↩

  44. Rom. 1, 21. ↩

  45. Joann. x, 15. ↩

  46. Gen. xxii, 18. ↩

  47. Dan. ix, 24-27. ↩

  48. Gen. xv, 1. ↩

  49. Hebr. xi, 10. ↩

  50. Lev. xxv, 10, 11. ↩

  51. Lev. xxiv, 16. ↩

  52. Ps. cviii, 24. ↩

  53. Prov. xix, 11. ↩

  54. Prov. xii, 21. ↩

  55. Exod. iii, 14. ↩

  56. Eccli. xxiv, 5. ↩

  57. Gen. xix, 11. ↩

  58. Luc. iv, 30. ↩

  59. Joann. vii, 30. ↩

Chapter 161 of 211