Skip to the text

Sermo 1

QUOD NEMO VERE EST CHRISTIANUS, NISI CHRISTI SIT AMATOR, CULTOR ET SECTATOR.

QUI dicit se in Christo manere, debet, sicut ille ambulavit, et ipse ambulare. I Joann. II, 6.

Quemadmodum doctores sanctissimi Cyprianus et Augustinus affirmant, ille frustra, imo ad graviorem suam damnationem a Christo christianus vocatur, qui Christi virtutes, humilitatem, mansuetudinem, patientiam, obedientiam, caritatem, non imitatur. Ille namque veraciter atque salubriter dicitur christianus, qui Christi est cultor, amator, sectator; et qui talis est, Christo obedit, temporalibus atque carnalibus æterna ac cœlestia præfert. Ideo beatissimus ait Joannes: Qui se dicit in Christo manere, id est christianum vere exsistere et Christo per fidem caritatemque adhærere, ambulare, id est conversari, debet quemadmodum Christus, ita quod nil agat Christi præceptis contrarium. Quicumque ergo superbus est, quicumque invidus, quicumque avarus aut libidinosus, quicumque acediosus seu iræ et impatientiæ subditus, potius diabolicus est dicendus, quam christianus. Est namque diaboli membrum et servus, non Christi; et diabolo consentit ac servit, ac Christo rebellis est et ingratus. Potissimum vero spectat ad quemlibet Christianum esse veraciter caritativum ac misericordem. Ideo Christiani debent propter Deum et in Deo tam inimicos quam amicos vere spiritualiterque diligere, et omnibus benefacere, actibus quoque misericordiæ corporalibus ac spiritualibus valde insistere. Propterea monet Apostolus et instruit universos fideles, dicens, Hoc sentite in vobis quod et in Christo Jesu fuit:1 quatenus sicut Christus semper mente tranquillus ac patientissimus fuit, et omni pietate, caritate atque virtute repletus; sic Christiani juxta exigentiam suæ vocationis, et juxta mensuram sui status ac gradus, in istis virtutibus Christum Dominum, suum caput atque magistrum, imitari conentur.

Denique, sicut fatuus esset et derisione magna condignus, qui se fabrum diceret aut textorem, et tamen artem fabrilem ac textilem non haberet; sic deridendus ac stolidus est, qui se christianum fatetur, et vitam Christi non sequitur. Hinc ipse in Cœna novissima dixit Apostolis, et sub eorum persona universis credentibus:2 Exemplum dedi vobis, ut quemadmodum ego feci, ita et vos faciatis. Unde S. Hieronymus recitat de se ipso, quod quum adhuc juvenis esset, atque in libris gentilium philosophorum ac rhetorum, magis quam in sacræ Scripturæ codicibus, delectaretur, in visione nocturna raptus est ad judicium Dei et Christo præsentatus. Interrogatus quoque a Christo cujus conditionis esset, confidenter respondit christianum se esse. Cui locutus est Christus, Non christianus es, sed ciceronianus: videlicet quia in libris Ciceronis seu Tullii immoderanter delectabatur. Propter quod Christus præcepit eum acriter flagellari.

Præterea, juxta doctrinam Apostoli in epistola hodierna, debemus pro modulo virium nostrarum, Christum specialiter sequi in humilitate, quamvis Christi humilitatem nullus possit perfecte sequi. Semper ergo Christi humilitatem pensemus; et tunc pro nihilo nostram humilitatem reputabimus, quantumcumque nos humiliaverimus. Primo igitur consideremus pro posse, quantum et qualiter se Christus humiliavit in sua benedicta incarnatione: quoniam naturam humanam a suæ divinitatis excellentia in infinitum distantem, sibi immediate conjunxit, neque humanæ carnis vilitatem suæ supermundissimæ ac superdignissimæ deitati unire contempsit; pauperem quoque matrem elegit, atque in parvis urbibus concipi voluit ac nasci.

Secundo consideremus qualiter Christus se humiliavit in tota sua conversatione in sæculo isto. Nam quamvis a suæ incarnationis exordio plenus fuerit, etiam secundum naturam assumptam, sapientia et virtute omnique gratia Spiritus Sancti, tamen usque ad annum vitæ suæ tricesimum mansit absconditus, nec publice prædicavit, nec sapientiam suam passim monstravit, nec famam nec laudem humanam festinavit acquirere. Deinde triginta factus annorum, inter vulgares et peccatores, quasi unus illorum, ad servi et præcursoris sui Joannis venit baptismum, et quasi fuisset peccator, baptizari dignatus est;34 deinde a diabolo tentari ac duci non sprevit.5 Quumque publice prædicare inciperet, paucos congregavit discipulos rudes et simplices, pauperes atque ignobiles. Inter quos usque ad horam passionis cum ineffabili dignatione et humilitate est conversatus, quemadmodum dixit:6 Ego in medio vestrum sum sicut qui ministrat.

Unde in signum suæ profundissimæ humilitatis, in Cœna ultima pedes lavit Apostolorum, genua sua flectens ante illos ipse Rex regum et Dominus universorum.78

Tertio consideremus qualiter Christus se humiliavit in sua salutifera passione. In qua utique se prorsus inenarrabiliter humiliavit, quia quasi sceleratissimum transgressorem se capi, ligari, irrideri, accusari, flagellari, occidi permisit. Stetit ante Pilatum vultu in terram inclinato, cum admirando silentio, cum corde humillimo; permisit se veste alba illudi, nudari, columnæ alligari, flagellis lacerari, spinis coronari et conspui; sed et propriam crucem tulit ad mortem, et inter latrones suspendi dignatus est, sicque pro nihilo reputari. Imo ut leprosus et a Deo percussus vilipendi non horruit, ut efficacissimum daret nobis exemplum despiciendi omnes vanitates et laudes humanas, temporales honores, dignitates et promotiones.9 Unde quum Judæi voluissent eum rapere ac facere regem, fugit in montem;10 sed quando voluerunt eum capere ad crucifigendum, obviam ivit eis.11

Postremo, sicut in ista epistola docet Apostolus, Christi obedientiam sequi debemus: nam ipse factus est Patri æterno obediens usque ad acerbissimam ac ignominiosissimam crucis mortem.12 Idcirco et nos Deo ac ejus vicariis, nostris prælatis, præceptis Ecclesiæ, semper in omnibus obtemperare debemus libenter et prompte, ex caritate et æquitate, cum recta intentione, ut cum Christo dicamus Patri æterno:13 Non mea voluntas, sed tua fiat. Inobediens equidem et superbus propriam voluntatem voluntati præfert divinæ: sicque Deum indicibiliter inhonorat, seque jugo peccati ac dæmonis subjicit. Ideo, sicut Deo servire, est regnare, id est diabolo ac vitiis propriæque voluntati dominari, et optima libertate potiri; ita Deo non obedire, est vilissime subdi ac deservire, hoc est, vitiis, concupiscentiis, passionibus superari ac subjici, dæmonibus obsequi, in eorum captivitatem redigi, ac funibus vitiorum constringi. Itaque, si post vitam istam brevissimam volumus a Deo æternaliter exaltari, honorari et felices constitui, non recusemus modo propter Deum nos maxime humiliare atque in omnibus obedire.

Legitur in quinto libro Vitaspatrum, quod in quodam monasterio fuerunt duo fratres carnales, quorum unus fuit magnæ abstinentiæ, alius magnæ obedientiæ, ita quod abbati in omnibus promptissime obedivit, ideoque magnæ exstitit reputationis. Ex hoc frater ejus invidiam quamdam contra eum concepit, et intra se dixit: Ego probo istum si veram obedientiam habeat. Petita ergo ab abbate licentia, duxit secum fratrem suum per viam quamdam. Quumque venissent ad flumen in quo fuit multitudo crocodilorum, dixit fratri suo obedienti: Descende in flumen, et transi. Qui statim intravit flumen; et venientes crocodili, lingebant pedes ipsius, eum in nullo lædentes. Quo viso, dixit frater ejus: Exi de flumine. Et quum iter agerent, invenerunt corpus hominis mortuum jacens in terra. Dixitque frater abstinens: Si haberemus aliquid vetustum, jactaremus super corpus istud. Respondit frater obediens: Magis oremus, forsan resurget. Quumque instanter orarent, surrexit mortuus ille. Quo facto, gloriabatur frater abstinens, dicens: Propter abstinentiam meam surrexit mortuus iste. Omnia autem hæc revelavit Deus abbati eorum. Quum ergo redissent, dixit abbas fratri abstinenti: Quare ita fecisti fratri tuo? Ecce tamen propter obedientiam ejus surrexit mortuus ille.

Ex hoc exemplo probatur, quam virtuosum Deoque placitum sit superioribus obedere. Ideo Christi obedientiam imitemur.

Footnotes

  1. Philipp. vii, 5. ↩

  2. Joann. XIII, 15. ↩

  3. Joann. I, 29 et seq. ↩

  4. Luc. III, 23. ↩

  5. Matth. IV, 1-9. ↩

  6. Luc. XXII, 27. ↩

  7. Apoc. XIX, 16. ↩

  8. Joann. XIII, 4 et seq. ↩

  9. Is. LIII, 4. ↩

  10. Joann. VI, 15. ↩

  11. Is. XVIII, 4. ↩

  12. Philipp. II, 8. ↩

  13. Luc. XXII, 42. ↩

Chapter 169 of 211