Skip to the text

Sermo 4

DE CHRISTI PASSIONE, QUOD ACERBISSIMA FUERIT AC GENERALISSIMA.

O VOS omnes qui transitis per viam, attendite et videte si est dolor sicut dolor meus. Thren. I, 12.

Quum duplex sit dolor, videlicet, corporalis sive exterior, qui causatur ex corporali nocivo sive læsivo, et dolor spiritualis sive interior, qui generatur ex apprehensione alicujus nocivi; uterque hic dolor fuit vere in Christo. Imo uterque dolor fuit in eo tempore suæ passionis maximus inter dolores vitæ præsentis: et hoc propter quatuor contigit.

Primò, propter causas doloris. Doloris namque sensibilis causa fuit in eo læsio corporalis. Quæ acerbitatem habuit, primo, ex genere passionis, quoniam mors confixorum in cruce est acerbissima: nam configuntur in locis nervosis et maxime sensibilibus, puta in manibus et pedibus. Pondus quoque corporis pendentis continue auget dolorem: diu enim durat hujusmodi dolor, quia non statim moriuntur, ut hi qui gladio feriuntur. Deinde triplex est gradus seu species pœnæ. Nam quædam pœna est singulariter ignominiosa, ut suspensio in patibulo, quæ fuit pœna latronum. Quædam quoque est pœna multum dolorosa, sicut excoriatio, quam passus est S. Bartholomæus apostolus, et adustio, quam passus est S. Laurentius. Tertia est pœna quæ habet utrumque, ut crucifixio Christi, quia fuit ignominiosa tanquam pœna latronum, et dolorosa ob causas prætactas. — Secundo, læsio corporalis habet acerbitatem præcipuam propter generalitatem passionis. Passus est etenim Christus omnem passionem, seu pœnam humanam ab extrinseco illatam, non quantum ad species, sed quoad genus pœnarum hujusmodi. Quod considerari potest tripliciter. Primo, ex parte hominum. Nam passus est aliquid a gentilibus et Judæis, a viris, et feminis, puta ancillis Petrum accusantibus, item a principibus et ab eorum ministris, ac popularibus, juxta illud in Psalmo: Quare fremuerunt gentes, et populi meditati sunt inania? Adstiterunt reges terræ, et principes convenerunt in unum, adversus Dominum et adversus Christum ejus.1 Passus est etiam aliquid a familiaribus et notis, ut a Juda proditore, et Petro negante, atque Apostolis fugientibus. Secundo patet idem ex his in quibus homo potest aliquid pati. Nam passus est Christus in amicis eum deserentibus, puta discipulis fugientibus; et in fama passus est blasphemias, in honore et gloria irrisiones et contumelias, in rebus, quia spoliatus est vestibus; in anima passus est tristitiam, tædium et timorem. Tertio potest hoc considerari quantum ad corporis membra: quia in capite passus est coronam spinarum pungentium, in manibus et pedibus fixionem et perforationem clavorum, in facie sputa et alapas, in toto corpore flagella. Passus etiam fuit secundum omnes sensus corporeos, utpote: secundum tactum, flagellatus et clavis confixus; secundum gustum, aceto et felle potatus; secundum olfactum, in loco fœtido corporum mortuorum cruci affixus; secundum auditum, vocibus blasphemantium ac irridentium lacessitus; secundum visum, videns Matrem suam carissimam et dilectum discipulum et alias sanctas feminas ac quosdam amicos ineffabiliter ejulantes.

Præterea causa interioris doloris in Christo, fuit tota iniquitas totius generis humani, pro qua satisfaciebat; secundo, specialiter casus Judæorum et aliorum in sua morte peccantium, atque præcipue discipulorum suorum, qui scandalum passi fuerunt in sua passione; tertio, vitæ corporalis amissio, quæ naturaliter exstat horribilis, et maxime Christo fuit horrenda, quoniam vita sua corporalis nobilissima fuit propter unionem suæ humanitatis cum Verbo æterno. Unde Philosophus tertio Ethicorum affirmat, quod virtuosus tanto plus diligit vitam suam, quanto scit eam esse meliorem; et tamen exponit eam morti propter bonum virtutis. Similiter Christus vitam suam maxime dilectam exposuit morti propter bonum caritatis et communis salutis, secundum illud Jeremiæ: Dedi dilectam animam meam in manibus inimicorum meorum.2

Secundo, magnitudo seu acerbitas pœnæ consideratur et causatur ex perceptibilitate et teneritudine patientis. Christus autem fuit optime complexionatus. Nam corpus ejus fuit miraculose operatione Spiritus Sancti formatum: quæ vero per miraculum fiunt, sunt aliis potiora, ut dicit Chrysostomus de vino in quod Christus aquam convertit in nuptiis. Fuit quoque corpus Christi ex purissimis sanguinibus gloriosæ Virginis sumptum, secundum Damascenum: idcirco in eo maxime viguit sensus tactus, ex cujus perceptione sequitur dolor. Anima quoque Christi secundum vires suas interiores efficacissime atque clarissime apprehendit omnes causas tristitiæ.

Tertio, magnitudo sive acerbitas doloris Christi consideratur ex puritate doloris. In aliis quippe patientibus mitigatur tristitia interior, et etiam dolor interior atque exterior, ex consideratione aliqua rationis, per quamdam derivationem seu redundantiam a superioribus viribus ad inferiores: quod in Christo patiente non fuit, quoniam unicuique virium permisit agere et pati quod ei est proprium, ut loquitur Damascenus.

Quarto, consideratur magnitudo doloris Christi ex hoc quod passio ejus fuit sponte assumpta propter liberationem hominum a peccato et tormento æterno, et propter adeptionem perpetuæ salutis eorum. Ideo tantam doloris quantitatem assumpsit, quod fuit proportionata magnitudini fructus inde sequentis.

Ex his igitur omnibus causis simul sumptis manifeste apparet, quod dolor Christi maximus fuit, absolute loquendo, quamvis aliquorum martyrum dolor quantum ad aliquid poterat esse major. Quum ergo tanta pro nostra salute passus sit Filius Dei, verusque Deus et omnium rex supremus, grati pro posse esse conemur, et omnem adversitatem ac persecutionem æquanimiter toleremus. Pro modica offensa in verbis aut factis nullatenus perturbemur. Discamus libenter perpeti parva, ut paulatim majora tranquille sustineamus. Passionem Christi cordibus nostris indelebiliter inscribamus, ut semper ante oculos mentis nostræ versetur ac revolvatur. Et tanto feliciores nos reputemus, quanto pro Christo et ob ejus amorem ac imitationem duriora ac frequentiora adversa perpessi fuerimus.

Postremo, quantum Christus ex amissione suæ corporalis vitæ dolere potuerit, constat ex quodam exemplo quod in libro de Civitate Dei recitat Augustinus. Nam ait, quod in quadam nave fuerunt quamplures, inter quos fuit quidam magnus philosophus, et alius quidam lascivus vagusque juvenis. Ortaque tempestate prægrandi, multum timuit ille philosophus; sed juvenis ille parum vel nihil expavit. Ideo tempestate sedata, juvenis ille insultavit philosopho quod taliter formidavit. Respondit philosophus: Quid mirum si ego tam bonam virtuosamque vitam vit. Idcirco post Matutinas in ecclesia manperdere timui, tu vero tam vitiosam vitam amittere non horruisti ?

Insuper, sicut de se ipso scribit ille devotus auctor libri qui vocatur Horologium æternæ sapientiæ, ipse longo tempore multum contristabatur quod cogitando de Christi passione, non sensit tantam compassionem et devotionem sicut optavit. Idcirco post Matutinas in ecclesia mansit ad tempus, et in meditatione dominicæ passionis se etiam corporaliter exercebat, portando quoddam grave, quasi loco crucis, ad loca diversa ecclesiæ, in memoriam Christi; et instanter oravit ut daretur sibi a Deo digna compassio atque devotio in meditatione dominicæ passionis. Cujus orationem Deus copiosissime exaudivit.

Footnotes

  1. Ps. ii, 1, 2. ↩

  2. Jer. xii, 7. ↩

Chapter 173 of 211