Skip to the text

Enarratio in evangelium

QUUM APPROPINQUASSET JESUS JEROSOLYMIS, ETC. Matth. XXI, 1-9.

CUR evangelium istud hodierno die legatur, omnibus constat: hoc etenim die res gesta est quæ in evangelio isto describitur. Porro passionem suam Christus discipulis suis frequenter prædixit. Specialiter tamen apertissime prænuntiavit eam Apostolis, quando ultima vice ascendit Jerosolymam a remotis, quemadmodum in Matthæo legitur: Ascendens Jesus Jerosolymam, assumpsit duodecim discipulos suos secreto, et ait illis:1 Ecce ascendimus Jerosolymam, et Filius hominis tradetur principibus sacerdotum et Scribis, et condemnabunt eum morte, etc. Deinde Christus per civitatem Jericho veniens, intravit Bethaniam, juxta illud Joannis: Ante sex dies Paschæ venit Jesus Bethaniam, ubi fuerat Lazarus mortuus;2 fecerunt autem ei cœnam ibi, etc. Istud fuit sabbato ante Ramos palmarum. Et tunc die sequenti contigit quod jam scribit evangelista Matthæus.

Quum appropinquasset Jesus Jerosolymis, in die Palmarum a Bethania exiens, et venisset Bethphage, id est ad villam quamdam sacerdotum sic dictam, ad montem Oliveti, qui mons vocatus est mons Oliveti seu Olivarum, quia in eo multæ creverunt olivæ: juxta cujus pedem sive radicem, ex parte propinquiori versus Jerusalem, sita fuit, ut legitur, villa ista, uno a Jerusalem milliario distans; Bethania vero fuit in alio latere posita. Pertinebatque villa ista ad sacerdotes: qui quum per dies sibi deputatos ministrassent in templo, divertebant ad villam istam ad recreandum sive manendum; et animalia eorum pascebantur in villa ista. Atque, ut ait Hieronymus, villa hæc vocabatur Domus maxillarum. Cujus rationem Origenes assignat, dicendo: Bethphage domus maxillarum interpretatur, quia maxilla fuit pars propria sacerdotum in lege antiqua.

Tunc Jesus misit duos discipulos. Dicunt aliqui, quod secundum Chrysostomum, discipuli isti fuerunt Petrus et Philippus. Verumtamen hoc Chrysostomus non affirmat, sed in commentario cujusdam legisse se refert. Origenes quippe hoc scripsit, ut legitur. Et ratio ejus fuit, quia per asinam et pullum ejus designati sunt duo populi, puta Judæi atque gentiles : Petrus autem primo prædicavit Judæis, et Philippus gentilibus, scilicet Samaritanis, ut scribitur in Actibus Apostolorum. Sed ratio ista non videtur robusta, quia fundatur super mystica significatione, ex qua non valet argumentum assumptum ad probationem eorum quæ ad litteram pertinent, ut asserit Augustinus. Denique iste Philippus non fuit unus Apostolorum, sed septem diaconorum, secundum Hieronymum : quod tam ex Actibus Apostolorum quam aliunde facile potest probari. Hi vero duo discipuli creduntur fuisse Apostoli : quod etiam ex Evangelio satis conjici potest. Misit autem Christus duos discipulos, propter socialis vitæ commendationem, et propter mutuam eorum consolationem, et item ad designandum quod per duplicem vitam, videlicet activam et contemplativam, seu per scientiam veritatis et operationem virtutis, ad Deum pertingitur.

Dicens eis : Ite in castellum quod contra vos est. Communiter per « castellum » intelligitur urbs ipsa Jerusalem, vel propter fortitudinem murorum quibus circumdata fuit et instar castelli munita, vel despective, propter discordiam atque invidiam habitantium in ea, et quia alienigenis, puta Romanis, fuit subjecta. Videtur tamen per « castellum » posse intelligi aliqua domus lapidea eminens, muris propinqua : in qua vel juxta quam fuerat asina. Et quod ait, « quod contra vos est », exponi potest dupliciter. Primo, « quod contra vos est », id est ex opposito vestri, secundum situm loci. Sicque ait Psalmista :3 In die tribulationis meæ Deum exquisivi, manibus meis nocte contra eum. Et in Marco ait Salvator discipulis :4 Transeamus contra. Secundo, « quod contra vos est », id est, vobis contrariatur, quoniam me magistrum ac Dominum vestrum occidere nititur. Et tunc per « castellum » intelliguntur incolæ ejus, sumendo continens pro contento. Et statim invenietis asinam alligatam præsepio aut alteri rei, ne vaga inveniri ad nutum non posset, et pullum ejus cum ea. Hæc asina, ut communiter fertur, deputata fuit ad communem pauperum usum, atque ad idem nutriebatur pullus ipsius. Solvite asinam, et adducite mihi, id est ad usum meum, asinam simul cum pullo suo. Porro apud Lucam legitur Christus dixisse discipulis :5 Invenietis pullum asinæ alligatum.6 Cui Marcus concordat. Asina ergo et pullus ligati fuerunt.7 Et ut in Marco scriptum est, pullus ligatus fuit ante januam in bivio.8

Et si quis vobis aliquid dixerit, interrogando cur ista animalia solvatis (unde et Marcus scribit, quod quidam de illic stantibus dixerunt discipulis :9 Quid facitis solventes pullum ?10 quia videlicet usque ad illud tempus nullus usus fuerat pullo ad sedendum), dicite quia Dominus rex Messias, creator et princeps universorum, his opus habet, id est, asina pulloque indiget, non necessitate absoluta aut coacta, sed conditionata atque spontanea, utpote propter mysticas rationes quæ infra tangentur, et ad verificandum vaticinium Zachariæ prophetæ; non propter sui corporis infirmitatem aut fatigationem, quoniam nocte præcedente in Bethania requievit, et die isto permodicum, utpote vix per unum milliare, transivit. Et confestim dimittet eos solvi a vobis, et mihi adduci; vel, ipse « Dominus », scilicet Christus, « confestim dimittet eos », id est, pullum asinamque remittet ad dominum suum seu pristinum locum, mox quum Jerosolymam fuerit ingressus.

Quæritur, quid isti domini seu custodes pulli ac asinæ (qui secundum Lucam et Marcum dixerunt discipulis, cur solverent pullum) intellexerunt per Dominum, quando discipuli responderunt :11 Dominus operam ejus desiderat. Ad quod respondendum opinor, quod Apostoli Christi, ex habitu, seu aliis signis, dignoscebantur esse discipuli Jesu. De quo etiam magnus tunc fuit rumor, quod ipse esset Christus rex Israel : idcirco custodes cognoscentes quod isti essent discipuli Jesu, per Dominum intellexerunt Jesum, et forsan perceperunt eum esse in via versus Jerusalem. Chrysostomus vero respondet, quod omnipotentia Christi sic movit corda custodum istorum, quod nomine Domini audito, contradicere non audebant. Sed cur humilitatis magister Jesus se ipsum nomine tam sublimi expressit, quod Deo est proprium (sicut per Isaiam testatur :12 Ego Dominus, hoc est nomen meum; de quo item scriptum est : Faciens Arcturum et Orionem, Dominus nomen ejus)?13 Dicendum, quod Christus hoc die voluit majestatem suam verbis et factis tam suis quam aliorum, multipliciter declarare, ut electi et boni veritatem agnoscerent, infideles vero ac reprobi inexcusabiles redderentur.

Hoc autem totum, quod scilicet Christus discipulos misit, et bruta ista sibi adduci præcepit, factum est, ut adimpleretur quod dictum est per Prophetam Zachariam, dicentem : Dicite filiæ Sion, hoc est plebi Jerusalem : quæ plebs dicitur filia, propter paternum affectum Dei ad eam, secundum id quod a Deo accepit. Unde in libro Sapientiæ dicitur Deo : Diligis omnia quæ sunt, et nihil odisti eorum quæ fecisti.14 Hinc in Prophetis nomine filiæ, congregatio populi sæpissime designatur. Porro Sion fuit mons in quo stabant templum Dei atque palatium regis : propterea nomine Sion, civitas tota significatur, tanquam a parte principali. Ecce rex tuus venit tibi mansuetus, id est mitis et humilis, non cum apparatu terribili ac pomposo aut animo bellicoso, non in aureo curru sedens aut pretiosa purpura fulgens, neque super fervidum equum, discordiæ litisque amatorem, ascendens, sed sedens successive super asinam, tranquillitatis et pacis amicam, deinde et super pullum filium subjugalis, id est asinæ, assuetæ portare jugum atque sessores ; super pullum vero usque ad illam horam nemo sedit, secundum Lucam et Marcum, sed Christus super eum primitus sedit.1516

A Horum ratio infra tangetur. Ex hujus prophetiæ impletione debuissent merito Scribæ ac Pharisæi Christum novisse. Ex qua etiam prophetia apertissime comprobatur, quod primum Christi adventum prædixerunt Prophetæ in paupertate et humilitate, non in temporali regno ac opulentia, prout Judæi increduli opinantur ac præstolantur. Propter quod Christus in passione dixit Pilato : Regnum meum non est de hoc mundo.17 Denique præinducta Zachariæ prophetia in translatione Hieronymi, qua utitur modo Ecclesia, plenius continetur, his verbis : Exsulta satis, filia Sion; jubila, filia Jerusalem : ecce rex tuus venit tibi justus et salvator; ipse pauper, et ascendens super asinam, et super pullum filium asinæ.1819

Euntes autem discipuli, fecerunt sicut prœcepit illis Jesus. Et adduxerunt asinam et pullum, et imposuerunt super eos vestimenta sua, ut Jesus mollius honestiusque sederet, et eum desuper sedere fecerunt successive, ut tactum est. Verumtamen quidam dicunt, quod Christus super animal utrumque non sedit, ita quod secundum eos, historia vel impossibilitatem, vel turpitudinem continet : impossibilitatem, quoniam in tam brevi itineris spatio, super utrumque animal sedere nequivit ; turpitudinem, quoniam indecens videretur quod asinæ insedisset. Nihilo minus, propter manifestam auctoritatem Scripturæ canonicæ utriusque Testamenti, potius reor dicendum quod super utrumque animal sederit successive. Hoc namque Zacharias propheta et Matthæus evangelista aperte affirmant; hoc quoque sentit Remigius, et Nicolaus de Gorra. Poterat namque infra unius spatium milliaris utrique animali sedere, præsertim ob mysticam rationem statim tangendam. Nec apparet cur asinam sibi fecisset adduci, nisi ut ea uteretur ; nec aliter, ut videtur, commisisset discipulis ut dicerent quia Dominus his opus habet. Ad litteram demum verisimile est, quod pullus adhuc multum juvenis fuit, nec fortis, quia hucusque nullus insedit eidem. Ideo Christus non diu mansit super pullum : quo tamen utique utebatur, quoniam alii tres Evangelistæ de solo pullo, quem Joannes vocat asellum, faciunt mentionem.20 Præterea turpe non fuit illo in tempore uti asina ad vehendum, quum et Balaam, qui fuit vir magnus in sæculo, super asinam venisse ad regem Balac in libro Numerorum legatur.21 His concordat quod ait Chrysostomus : Mihi videtur quod non propter mysterium tantum super asinam sedit, sed et mensuram nobis sapientiæ præstans, demonstrat quod non super equos ferri necesse est, sed sufficit asino uti, et eo quod necessitas exigit, esse contentum.

Præterea spiritualiter seu mystice per præfatum castellum, designatur totus hic mundus, id est genus humanum, parvus virtute magnusque pravitate, atque per modum castelli contra Deum muris impietatis et rebellionis, obstinatione et duritia cordis munitus. In quem Christus misit discipulos, dicens :22 Ite in mundum universum, et prædicate Evangelium omni creaturæ. In quo mundo invenerunt Apostoli asinam alligatam, id est Synagogam seu populum Judæorum, et pullum, id est gentiles. Eratque uterque populus funibus vitiorum ligatus. Quoniam tamen populus Judæorum onera legis super se tulit, præcepta Mosaicæ legis servando, designatur per asinam subjugalem. Gentiles vero lascivi, vagi, indomiti, sine fide, lege ac servitute Dei viventes, significantur per pullum nemini subjugatum. Voluit ergo Salvator utrumque animal sibi adduci, quia præcepit Apostolis ut utrumque converterent populum, eis dicens in Actibus : Eritis mihi testes in Jerusalem, et in omni Judæa et Samaria, et usque ad ultimum terræ.23 Sedit quoque super utrumque animal, quoniam multos Judæorum innumerabilesque gentilium sibi subjecit per fidem et cultum divinum. Primo tamen insedit, ut creditur, asinæ, quoniam ipsemet primo venit et discipulos primo misit ad convertendos Judæos. Nam ante passionem præcepit discipulis :24 In viam gentium ne abieritis. De se ipso etiam dixit : Non sum missus nisi ad oves domus Israel quæ perierunt.25 Hinc in Actibus Paulus ait Judæis :26 Vobis oportebat primum loqui verbum Dei. Quumque discipuli adduxissent asinam et pullum ad Jesum, eum desuper sedere fecerunt, quoniam quum convertissent electos Judæos et gentes innumeras, subjecerunt eos imperio Christi, ut ejus præceptis parerent. Quod autem vestimenta sua posuerunt super pullum et asinam, hoc designat quod in cordibus eorum quos converterunt, posuerunt indumenta virtutum, variosque ornatus salutarium doctrinarum, gratiam sibi collatam aliis communicantes, quemadmodum sacratissimus Apostolorum princeps hortatur : Unusquisque sicut accepit gratiam, in alterutrum illam communicantes.2728

Insuper præinductis de Christo consonat quod in Genesi Jacob patriarcha loquitur Judæ filio suo de Christo : Ligans ad vineam pullum suum, et ad vitem, o fili mi, asinam suam.29 Quod enim hoc ad litteram de Christo dicatur, constat ex eo quod ibi immediate præmisit : Non auferetur sceptrum de Juda, donec veniat qui mittendus est; et ipse erit exspectatio gentium.

Plurima autem turba straverunt vestimenta sua in via per quam venerat Christus; alii autem cædebant ramos de arboribus olivarum, et sternebant in via. Omnia ista fecerunt in signum lætitiæ, atque ad reverentiam Salvatoris; item, ut ait Hieronymus, ne animal cui Christus insedebat, offendat in lapidem, ne calcet spinam, ne labatur in foveam. Turbæ autem quæ præcedebant Jesum, et quæ sequebantur eum, clamabant, dicentes : Hosanna, id est, obsecro, salva, o fili David, secundum naturam assumptam. Hosanna, est dictio composita ex integro et corrupto, videlicet ab HOSI, quod est salva, et ANNA, quod est interjectio obsecrantis. Nam sicut apud Latinos a dolente dicitur heu, sic apud Hebræos ab obsecrante dicitur ANNA. Porro si textus habeat, Hosanna filio David, sensus est : Dicimus et clamamus filio David, Hosanna, id est, salvifica. Benedictus est, id est sanctus et laude dignus, sive laudatus sit, qui venit in nomine Domini, hoc est virtute Patris æterni et secundum voluntatem ipsius, ad gloriam ejus. Unde apud Joannem ait Salvator: Ego veni in nomine Patris mei.30 Hosanna, id est, salvos nos fac, in altissimis, dando nobis veram felicitatem in cœlis. Canticum istud, secundum Hieronymum, sumptum est ex psalmo centesimo septimodecimo, qui de Christi adventu conscriptus est, quo habetur : O Domine, salvum me fac, o Domine, bene prosperare;31 benedictus qui venit in nomine Domini. Postremo hoc canticum voce consona resonabant, ex instructione utique et motione Spiritus Sancti.

Lucas quoque hæc plenius recitat, dicens : Quum appropinquaret Jesus ad descensum montis Oliveti, cœperunt omnes turbæ descendentium gaudentes laudare Deum voce magna super omnibus quas viderant virtutibus, dicentes :32 Benedictus qui venit rex in nomine Domini, pax in cœlo, et gloria in excelsis. Et istæ fuerunt turbæ venientes cum Christo. De his vero quæ ei obviam processerunt, apud Joannem scriptum est : Turba quæ convenit in Jerusalem ad diem festum, quum audisset quod Jesus veniret, exierunt obviam ei cum ramis palmarum.33

Footnotes

  1. Matth. xx, 17, 18. ↩

  2. Joann. xii, 1, 2. ↩

  3. Ps. LXXVI, 3. ↩

  4. Marc. IV, 35. ↩

  5. Luc. xix, 30. ↩

  6. Zach. ix, 9. ↩

  7. Marc. xi, 2. ↩

  8. Ibid. 4. ↩

  9. Ibid. 5. ↩

  10. Marc. xi, 5. ↩

  11. Luc. xix, 33; ↩

  12. Is. xlii, 8. ↩

  13. Amos v, 8. ↩

  14. Sap. xi, 25. ↩

  15. Marc. xi, 2. ↩

  16. Luc. xix, 30; ↩

  17. Joann. xviii, 36. ↩

  18. Zach. ix, 9. ↩

  19. Zach. ix, 9. ↩

  20. Joann. xii, 14. ↩

  21. Num. xxii, 21 et seq. ↩

  22. Marc. xvi, 15. ↩

  23. Act. i, 8. ↩

  24. Matth. x, 5. ↩

  25. Matth. xv, 24. ↩

  26. Act. xiii, 46. ↩

  27. I Petr. iv, 10. ↩

  28. Ibid. 10. ↩

  29. Gen. XLIX, 11. ↩

  30. Joann. v, 43. ↩

  31. Ps. cxvii, 25, 26. ↩

  32. Luc. xix, 37, 38. ↩

  33. Joann. xii, 12, 13. ↩

Chapter 170 of 211