Skip to the text

Sermo 6

CONTRA VITIUM PROPRIETATIS.

EXSULTA satis, filia Sion: ecce Rex tuus veniet tibi justus et salvator; ipse pauper, et ascendens super asinam. Zach. IX, 9, et in evangelio hodierno.

In veteri Testamento temporalium abundantia promittebatur; novi vero Testamenti collator paupertatem in se ipso primitus consecravit, eamque publice docuit et beatificavit, ut nos doceret omnia transitoria, carnalia et caduca atque præsentia parvi pendere, transgredi, relinquere, ac spiritualia bona totis præcordiis quærere, futuræ vitæ beatitudinem ardentissime desiderare, spiritualibus exercitiis occupari, et vitam cœlestem in terris ordiri. Hinc dixit: Beati pauperes, quia vestrum est regnum Dei;1 et, Qui non renuntiaverit omnibus quæ possidet, non potest meus esse discipulus.2 Se quoque in efficacissimum proponens exemplum: Volucres (inquit) cœli habent nidos, et vulpes terræ foveas; Filius autem hominis non habet ubi caput suum reclinet.3

Insuper die hoc sacratissimo, Christus rex Israel urbem sanctam Jerusalem ingressurus, non regio diademate se ornavit, non purpuram induit, non albo aut regali sonipede usus est, sed vili, miti ac simplici bruto, videlicet asina, vectus est, ut regnum suum ostenderet esse non de hoc mundo, non terrenum aut sæculare, sed cœleste ac æternale, paupertatem appretians, docens ac servans. Merito itaque sancti Patres instituerunt ut die isto, in capitulis religiosorum excommunicentur proprietarii, qui ex voto obligantur ad paupertatem, quibus non licet habere peculium, nec habere aliquid proprium, juxta illud communis proverbii: Monachus habens obolum, non valet obolum. Unde quemadmodum Simoni mago, sic monacho proprietario est dicendum: Pecunia tua, hoc est peculium tuum, res tua propria, sit tecum in perditionem.4 Monachus quippe debet mortuus esse mundo et soli semper vacare Deo, ab omni terrena sollicitudine expers consistere, sibi ipsi de necessariis corpori non providere, et libera mente Deo servire, prout de hoc supra diffusius dictum recordor.

Præterea, ut sciamus quam districte ac diligentissime vitium proprietatis cunctis sit fugiendum religiosis, audiamus verba Sanctorum. Ait quippe in Regula sua gloriosus Hieronymus: Ædificat fatuus ille in sabulo, qui in apostolica vita et religionis proposito divitias appetit temporales. Hic attendite diligenter, hic omne periculum est, hic interitus, hic mors æterna. Qui jam omnibus renuntiaverunt concurrentes ad imitandum pauperem Christum, promiserunt nihil terrenum, nihil temporale habere, neque appetere quæ dimiserunt. Hinc Christus mandavit Apostolis non portare sacculum, neque peram;5 ut ex hoc intelligant sectatores vitæ eorum quod nihil proprium in monasterio licet habere: certe non tunicam, nisi quæ ex necessitate portatur, non caligam, nec aliud quodcumque minimum. Iterum obtestor (inquit) vos omnes ut aurum, argentum, pecunia, nulla ratione cor vestrum seducat, retinendo apud se quantumcumque minimum temporale, ultra ea quæ ex necessitate portantur, nec hoc nisi ex superioris licentia. Nudus Jesus nudos quærit sectatores. Quod si ipsum sequi temporale aliquid appetendo volueris, oneratus gravedine nudum sequi non poteris.6 Hinc dicuntur beati pauperes spiritu, ut sciatur quod non sufficit cuncta temporalia in mundo relinquendo ad cœnobium accedere, si mens miserrima appetit quæ reliquit. Ideo nullus omnino aliquid tangere vel retinere aliqualiter audeat, censum aut obolum, seu aliud quodcumque minimum, quanquam a sorore aut matre mittatur. Sic sponsum Jesum adstringite mentibus puris a terrenorum contagione, quoniam secum in habitatione nihil permittit esse terrenum.

Deinceps B. Augustinus in epistola ad Sammianum inquit: Rem peculiarem omnino fuge. Vide quanti et quales de hoc pestifero morbo peculiaritatis perierunt. De peculiaritatis namque radice oriuntur hæc vitia: superbia, inobedientia, avaritia, vana gloria, voracitas, mendacium, loquacitas atque luxuria. Illum modum habendi peculium voco morbum pestiferum et illecebrosum: quem te oportet relinquere, si non vis beatitudinem sempiternam amittere. De hoc quoque in Regula Augustini aliqua notabilia continentur, in tantum ut etiam vestes in aliquo loco communi sub uno custode jubeantur haberi, ne aliqua vestis potius videatur esse unius quam alterius. Sed et Basilius ait in Regula sua: Si quis inter Fratres aliquid suum esse dicit, absque dubio alienum se facit ab electis Dei et caritate Christi.

Postremo, de ista materia multa in Regula S. Benedicti habentur, quo legitur: Præcipue hoc vitium proprietatis radicitus de monasterio amputetur, ne aliquis præsumat aliquid dare vel accipere sine jussione abbatis, neque habere aliquid proprium, nullam omnino rem, neque codicem, neque tabulam, neque graphium, sed nihil omnino (quippe nec corpora sua, nec voluntates licet habere in propria potestate); sed omnia omnibus sint communia.7 Iterum ait in Regula: Nullatenus liceat monacho neque a parentibus, neque a quoquam hominum, nec sibi invicem litteras, vel eulogias, vel quælibet munuscula dare vel accipere sine jussione præsidentis. Multa similia scribit beatissimus Pater hic monachorum.

Ecce quam apertissime, districtissime ac abundantissime sancti Patres concorditer prohibuerunt peculium sive proprium quid habere. Nam præter vitia ab Augustino tacta, ex peculio oriuntur contentio, rebellio, curiositas, sollicitudo superflua, multiplex dissolutio, varia mentis distractio, acedia, partialitas, crapula: quæ omnia statui monastico vehementissime contrariantur. Longe ergo et in infinitum longe a nobis sit hoc vitium detestandum; et quidquid ad ipsum disponit aut appropinquat vitemus, videlicet, sine licentia dare vel recipere, epistolas mittere, aut missas aperire ac legere. Quod in Regula Augustini tam enorme censetur, ut dicatur ibidem: Quicumque in tantum progressus fuerit malum, ut occulte ab aliquo litteras vel aliquod munus acceperit, si hoc ultro seu sponte confitetur, parcatur ei, et oretur pro eo; si autem deprehenditur et convincitur, gravius secundum arbitrium præpositi emendetur.

B Appropinquat vitemus, videlicet, sine licentia dare vel recipere, epistolas mittere, aut missas aperire ac legere. Quod in Regula Augustini tam enorme censetur, ut dicatur ibidem: Quicumque in tantum progressus fuerit malum, ut occulte ab aliquo litteras vel aliquod munus acceperit, si hoc ultro seu sponte confitetur, parcatur ei, et oretur pro eo; si autem deprehenditur et convincitur, gravius secundum arbitrium præpositi emendetur.

Nec solum relinquamus res ipsas, sed et inordinatas cupiditates earum, et affectiones immoderatas ad concessa pro usu nostro. Unde et in primo Collationum volumine abbas Daniel ait: Jam illud ridiculum qualiter exprimatur, quod nonnullos post primæ renuntiationis ardorem tanto cernimus studio seu tam vitioso affectu in his quæ in Ordine nequeunt haberi, esse devictos (quamvis illa sint parva ac vilia), ut horum cura omnium pristinarum facultatum superent passionem, hoc est, immoderantius ad ista afficiantur post religionis professionem, quam afficiebantur ad multa et magna in sæculo? Quibus profecto non proderit multum majores opes ac substantiam dimisisse ac contempsisse, quia affectus earum ob quos exstirpandos illæ majores opes sunt contemnendæ, in res parvas atque exiguas transtulerunt. Nam vitium cupiditatis et avaritiæ quod erga pretiosa exercere non possunt, circa viliores materias retinentes, non abscidisse sed commutasse se probant pristinam passionem. Nimia namque diligentia devincti circa curam sportellæ, saccelli, codicis, mattæ, securis, aliarumque rerum, quamvis vilissimarum, eadem qua antea libidine detinentur. Quæ et tanta æmulatione custodiunt, ut propter ea adversum Fratres commoveri et (quod turpius est) litigare non erubescant. In quibus adhuc ægritudine cupiditatis pristinæ laborantes, hæc eadem quæ usus corporis vel necessitas monachum possidere compellit, secundum communem mensuram ac numerum non sunt habere contenti; in hoc quoque cordis sui avaritiam ostendentes, quod talia propensius seu copiosius student habere quam ceteri, vel excedentes diligentiæ modum, peculiarius ea attentiusque custodiunt, et ab aliorum contrectatione præservant, quæ universis Fratribus debent esse communia: quasi differentia tantummodo metallorum, et non ipsa passio cupiditatis habeatur culpabilis; et quum pro rebus magnis irasci non liceat, pro vilioribus id liceat; et non idcirco pretiosiores abjecerimus materias, ut facilius disceremus viliora contemnere. Quid enim differt, utrum perturbationem cupiditatis quis erga opes amplas, an erga viliores exerceat, nisi quod in hoc reprehensibilior judicandus est, quod qui maximas spreverit, jam minimis obligetur? Idcirco perfectionem cordis ista non obtinet abrenuntiatio, quia quum censum habeat pauperis, non abjicit divitis voluntatem. Hæc S. Daniel abbas.

Sit itaque tota affectio nostra ad Deum relata, in Deo fixa ac simplificata, aliud nil optantes nisi in Deo et propter Deum, in quantum videlicet nobis necessarium est sive accommodum ad vivendum in Dei obsequio, sive ad complacendum adhærendumque ei. Minus etenim diligit Deum, qui aliquid præter ipsum diligit, quod in ipso non diligit. Unde secundum Chrysostomum: Pro quanta parte cor tuum fuerit ad aliquam rem non secundum Deum, pro tanta minus est ad Deum.

Itaque Christum, magistrum, patrem ac dominum nostrum, incessanter intueamur, quemadmodum ipse rex universorum, cujus opulentiæ et excellentiæ nullus est finis, propter nos ita pauperrimus, humillimus, obedientissimus dignatus est fieri, ut nos suo informaret exemplo; et nos ejus sectemur vestigia. Delectabile ergo nobis sit et valde jucundum, ei compauperari, cohumiliari, coobedire, et in omni pro posse conformari virtute. Ad laudem et gloriam superpræstantissimæ Trinitatis.

Footnotes

  1. Luc. vi, 20. ↩

  2. Luc. xiv, 33. ↩

  3. Luc. ix, 58. ↩

  4. Act. viii, 20. ↩

  5. Luc. x, 4. ↩

  6. Matth. v, 3. ↩

  7. Act. IV, 32. ↩

Chapter 175 of 211