Skip to the text

Sermo 7

QUOMODO SUPERIORIBUS ET PRÆLATIS LICEAT DEBITUM A SUBDITIS HONOREM ACCIPERE.

BENEDICTUS qui venit rex in nomine Domini; pax in cælo, et gloria in excelsis. Luc. xix, 38.

Christus, qui in Evangelio ait, Ego non quæro gloriam meam; et rursus, Claritatem ab hominibus non accipio; qui et quæsitus ut fieret rex, fugit: hoc die voluit ab hominibus honorari rexque vocari, ut Zachariæ vaticinium de se prænuntiatum impleret, atque ex illa impletione Judæi adverterent eum esse regem Messiam, seu Christum in lege promissum; et item, ad insinuandum quod superioribus ac prælatis licet aliquando, ex zelo justitiæ, debitum a subditis honorem accipere, imo exigere, et subjectos hortari ad hoc, præsertim ne subjecti hoc negligendo, graviter peccent et Deum in suo contemnant vicario.1234 Ipse etenim suis vicariis est locutus: Qui vos spernit, me spernit.

Sed huic videtur contrarium quod in Regula habetur S. Basilii. Interrogatus equidem Sanctus ille, si oportet honorem quærere, respondit: Reddere honorem edocti sumus; requirere autem honorem, prohibetur a Domino dicente, Quomodo potestis credere, gloriam quærentes ab invicem, et gloriam quæ est a Deo, non quærentes?567 Itaque requirere ab hominibus gloriam vel honorem, indicium est infidelitatis, et alienos nos esse a pietate Dei, maxime quum Apostolus dicat:8 Si adhuc hominibus placerem, Christi servus non essem. Si ergo hi qui oblatam sibi ab hominibus gloriam accipiunt, ita condemnantur, hi qui nec oblatam quidem sibi requirunt, quali judicio digni sunt? Hæc Basilius. Et respondendum, quod superiores possunt gloriam et honorem quærere a subjectis dupliciter:9 primo, in quantum sunt homines et certa seu determinata supposita; secundo, in quantum sunt Dei vicarii. Primo modo non licet: quia hoc ex privato nasceretur amore, et quæreretur honor et gloria per respectum ad se ipsum, ita quod quærens sisteret in se. Secundo modo licet: quia hoc ex zelo justitiæ et spirituali amore procedit; nec quærens sistit in se, sed totum quod exigit et quod ei impenditur, refert ad Deum. Hinc, secundum Augustinum et Benedictum, spiritualis pater non solum debet velle amari, sed etiam formidari, quamvis principaliter debet velle diligi. Et is qui præest, non debet subditis esse nimis familiaris, ne parvi pendatur ab eis, quia nimia familiaritas parit contemptum.

Itaque præsidentes honorem sibi impendi volentes, videant ex qua radice hoc velint. Quod si scire voluerint, pensent an de inhonoratione Dei, in iis quæ sunt directe et immediate contra Dei honorem, sinceriter contristentur; et de hoc corripiant corrigantque commissos, ut cum beatissimo dicere queant Elia: Zelo zelatus sum pro Domino exercituum; et cum Psalmista, Zelus domus tuæ comedit me. Sed, proh dolor! multi sunt qui si ab inferioribus inhonorentur, protinus indignantur, irascuntur et vindicant; de hoc vero quod subditi in divino obsequio negligenter se habent, parum curare videntur, vixque advertunt, nec digne corripiunt. Si eis non inclinetur, ægre suscipiunt; si vero coram altari et Sacramento parum aut nil inclinetur, non ponderant.10 Isti sunt homines se ipsos amantes, et quæ sua sunt, non quæ Christi, quærentes. Porro viri sanctissimi frequenter de sua inhonoratione parum aut nihil curasse leguntur, sed Dei injuriam ferre non potuerunt. Nam sanctissimus ille Martinus, eum a quo indecentius tractabatur, patientissime tulit, et sibi in episcopatu succedere procuravit. Sed, heu! jam pauci sunt tales, et impletur quod ait Chrysostomus: Si episcopus debitum honorem non acceperit a presbytero, aut presbyter a diacono, vel diaconus a lectore, irascitur et turbatur;11 si autem viderit episcopus presbyterum, aut presbyter diaconum circa obsequium ecclesiæ negligentem, non irascitur ei, nec curat: quia omnes de suo honore solliciti sunt, de Dei autem honore nullus.

Præterea quæri potest, quum honor debeatur non solum prælaticæ potestati, sed etiam sapientiæ ac virtuti, an sicut prælatus, sic et virtuosus et sapiens quærere possit honorem ab aliis, præsertim imperfectioribus et minus peritis. Respondetur, quod homo scire potest se esse prælatum, non autem se esse virtuosum, nisi ex revelatione divina; nec scit quales sint alii coram Deo. Et vere virtuosus vere est humilis: idcirco apparet quod virtuosus, in quantum hujusmodi, non quærat ab hominibus honorari. Sapientia autem est multiplex. Et illi sapientiæ quæ est unum et primum inter septem dona Spiritus Sancti, præcipue honor debetur; nec certior quisquam est se sapientiam illam habere, quam in caritate se esse, quum caritas et sapientia illa inseparabiliter sint connexæ. Est autem et sapientia acquisita. Quam qui excellentius habent, nisi vere sint virtuosi et humiles, solent ad impatientiam esse proclives, nisi honor eis a minus doctis exhibeatur: imo tales gloriam et honorem quærunt inordinate. Propter quod Salomon dixit: In multa sapientia multa est indignatio;12 atque Apostolus, Scientia inflat.13 Itaque, quum teste Basilio, gloriam et honorem ab hominibus quærere, signum est infidelitatis, et alienum esse a Deo; caveamus hoc vitium, si infideles et alieni a Deo esse veremur, cum Paulo ex corde dicentes: Regi autem sæculorum immortali, invisibili, soli Deo, honor et gloria.14

Propterea, quod Christo in die hac sic honorato inviderunt Scribæ et Pharisæi, dicentes, Videtis quia nihil proficimus?15 ecce totus mundus abiit post eum; pontifices quoque, qui in ejus laudibus indignantes, dixerunt, Audis quid isti dicunt?16 designat quod in honoribus et potestatibus constituti, multas habent persecutiones, tribulationes, inquietudines, et invidentes. Cupiamus ergo subesse et obedire, præsertim quum ex divini consideratione rigorosi judicii ab omni ambitione cavendum sit. Siquidem in his qui præsunt gravissimum fiet judicium.17 Idcirco optime dixit Chrysostomus: Quis est qui cupit prælationem, nisi qui non timet judicium Dei? Unde, secundum Hieronymum, magis felices sunt et securi, qui subsunt. Nihilo minus, teste eodem, superba mens hominum periculorum improvida, semper majorum dignitatum cupit ascensum, quum tamen firmissime (inquit) dicere audeam, experientiis non paucis edoctus, quia raro per gradus dignitatum ascendit homo, quin multo gravius descendat. Imo, ut ait Hugo de S. Victore, quidam honores quasi fugiunt, ut honores acquirant; fingunt se velle subesse, ut possint præesse. Sæpe namque gloria, ut acquiratur, contemnitur; et mundus, ut obtineatur, relinquitur. O quanta est miseria cordis humani, et quomodo amor privatus excæcat ac decipit hominem! Unde non immerito simulatores et callidi provocant iram Dei. Qui autem ambulant simpliciter, ambulant confidenter.1819

Insuper Christus in tanta sui honoratione civitatem Jerusalem deplorando propter futuras ejus calamitates, edocuit ut in die honoris sui homo non extollatur, nec immemor sit malorum, nec viscera pietatis suspendat:20 imo tunc magis pro salute sui ac aliorum sollicitetur, atque occultum Dei expavescat judicium, quum electi in hoc mundo non soleant prosperari, sed aspernari, affligi ac dejici. Itaque nec laudibus, nec adulationibus, nec favoribus, rumoribus aut quibuscumque honoribus obtenebretur, alliciatur, fallatur ac stolide delectetur mens nostra, ut relinquat justitiam, et suas ærumnas, negligentias, defectuositates et transgressiones clare ac intime considerare obliviscatur: imo in talibus se magis humiliet, timens ne forte coram Deo laudibus atque honoribus sit indigna, aut tandem damnabilis inveniatur, et tanto gravius confundatur quanto nunc amplius reputatur. Idcirco Augustinus disseruit: Remotis obstaculis insanæ opinionis, scelera et peccata nuda pensentur, acute inspiciantur, falsa tegmina, vanæque laudes et gloriæ auferantur; et tunc apparebunt miseriæ peccatorum. Hinc in Proverbiis Salomon loquitur: Quomodo probatur in conflatorio argentum, et in fornace aurum;21 sic probatur homo ore laudantis: videlicet, quoniam qui veraciter justus et sapiens est, laudibus non cæcatur nec flectitur.

Roboretur ergo cor nostrum in Domino, et omnis affectio, intentio, actio nostra semper figatur ac perseveret in ipso, qui est benedictus in sæcula.

Footnotes

  1. Zach. ix, 9. ↩

  2. Zach. vi, 15. ↩

  3. Zach. v, 41. ↩

  4. Joann. viii, 50. ↩

  5. II Tim. III, 2; ↩

  6. Philipp. II, 21. ↩

  7. Joann. v, 44. ↩

  8. Galat. 1, 10. ↩

  9. Ps. lxviii, 10. ↩

  10. Luc. x, 16. ↩

  11. III Reg. xix, 10, 14. ↩

  12. Eccle. i, 18. ↩

  13. 1 Cor. viii, 1. ↩

  14. 1 Tim. i, 17. ↩

  15. Joann. xii, 19. ↩

  16. Matth. xxi, 16. ↩

  17. Sap. vi, 6. ↩

  18. Prov. x, 9. ↩

  19. Job xxxvi, 13. ↩

  20. Eccli. xi, 4, 27. ↩

  21. Prov. xxvii, 21. ↩

Chapter 176 of 211