Sermo 3
QUOD HOMINUM LAUDIBUS DELECTARI NEMO DEBEAT AUT TEMPORALES HONORES QUÆRERE.
IN die bonorum ne immemor sis malorum, et in die malorum ne immemor sis bonorum. Eccli. XI, 27.
Dominus noster Jesus Christus, virtus et sapientia Dei Patris, attingens a fine usque ad finem fortiter, et disponens universa suaviter, quum frequenter ante suam passionem, venerationem Judæorum quorumdam fugisset, et dum voluissent eum facere regem, clam discessisset, hodierno tamen die, quum passionem suam sciret instare, maximam venerationem regiumque honorem sibi voluit exhiberi :12
Primo, ut vanitatem mundani honoris ac laudis humanæ brevitatem incertitudinemque monstraret, juxta illud Job :3 Laus impiorum brevis est, et gaudium hypocritæ instar puncti. Qui enim hoc die Christum verbis et factis maxime honoraverunt, clamando, Hosanna, fili David, benedictus qui venit in nomine Domini, rex Israel, ac ramos arborum in via sternendo, et cum ramis palmarum ei obviando;4 eadem hebdomada, scilicet sexta feria, exclamabant : Tolle, tolle, crucifige eum;5 et rursus, Sanguis ejus super nos et super filios nostros.6 Non ergo hominum laudibus delectemur, neque temporales quæramus honores, quia de his qui talia appetunt, quamvis bona aliqua agere videantur, Christus frequenter in Evangelio protestatur quod receperunt mercedem suam.7 Hinc in omnibus soli Deo optemus placere, atque ab eo cœlesti coronari honore.
Secundo, Christus voluit die hoc taliter honorari, ad ostendendum quod de morte hominum sanctorum non est immoderanter dolendum, sed illis potius congaudendum : quia ut ait Psalmista, Pretiosa in conspectu Domini mors Sanctorum ejus.8 Mors namque illorum est janua ad beatitudinem æternalem ac plenam. Idcirco sancti viri mortem frequenter appetisse leguntur, ut quum ait Apostolus :9 Cupio dissolvi et esse cum Christo; et Psalmista : Sitivit anima mea ad Deum fontem vivum;10 quando veniam et apparebo ante faciem Dei ? Legitur in vita Christinæ mirabilis, quod dum quadam die staret in foro civitatis Lossensis, et valde gauderet atque rideret, interrogata est ab adstantibus cur tantum gauderet. Respondit : quia hodie Jerusalem a Sarracenis est capta, et plurimi Christiani occisi sunt ibi. Hoc quippe Deo revelante cognovit in spiritu. Quumque diceretur ei, De hoc magis contristandum ac flendum est; ipsa dixit : Non gaudeo de captione civitatis, nec de Christianorum interitu, sed de eorum martyrio, quia pro fide occisi sunt, et quoniam regnum ingrediuntur cœleste.
Tertio, voluit sibi Christus istum impendi honorem, ad innuendum quod cum gaudio ad sustinendum adversa sit accedendum, atque a temporalibus bonis et prosperitatibus fugiendum, vel cum timore ad ipsa eundum : quemadmodum Christus hoc die cum grandi solennitate ad locum suæ passionis progressus est;11 quæsitus vero ut fieret rex, fugit. — Quarto, ut prophetiam Zachariæ de se prænuntiatam impleret, seque veraciter esse regem Messiam ostenderet.12
Insuper, sicut Christus dum appropinquavit Jerusalem, ascendit super asinam ejusque pullum; ita et nos si cœlesti Jerusalem seu triumphanti Ecclesiæ ac felicitati æternæ volumus vere appropinquare, accedendo illuc, ascendamus super asinam, hoc est, proprium corpus imperio rationis atque profectui animæ subjiciamus, carnem cum vitiis et concupiscentiis crucifigamus, sicut ait Apostolus :13 Castigo corpus meum et in servitutem redigo.14 Hoc facit qui carnalia vitia vitat, qui caste et sobrie vivit; qui in somno et universis quæ spectant ad corporis necessitatem, moderamen observat, nec voluptatem, sed corporis necessitatem et animæ utilitatem in illis intendit, quærit et admittit.
Præterea, sicut turba illa processit obviam Christo cum ramis palmarum, ita et nos spiritualiter debemus ei occurrere cum virtuosis operibus recentis ac fervidæ devotionis, cum affectibus sanctæ dilectionis, cum meditationibus optimis. Ramos quoque olivarum sternere debemus in via, hoc est, opera misericordiæ undique exercere, et pauperibus hinc inde pergentibus liberaliter subvenire, juxta illud Ecclesiastæ : Mitte panem tuum super transeuntes aquas, et post multa tempora invenies illum.15 Quum enim in via virtutum non progredi sit regredi, debemus quotidie in caritate et devotione proficere, atque in actibus bonis plus solito abundare, et nequaquam tepescere. Propter quod secunda ad Timotheum ait Apostolus: Admoneo te ut resuscites gratiam Dei quæ est in te.16 Si ergo taliter occurremus Christo, ipse libenter et gratiose intrabit cor nostrum, et per gratiæ incrementa habitabit in nobis.
Deinceps per olivas designantur homines vitæ activæ, operibus misericordiæ dediti; per palmas, quæ æstate ac hieme virent, homines contemplativi, inter prospera et adversa constantes ac læti in Domino.
Itaque ab olivis ramos quibus Christum honoremus, amputare debemus, hoc est, bona exempla ab hominibus vitæ activæ, misericordiæ actibus occupatis, accipere, ut illorum exemplo, ita agamus proximis sicut nobis rationabiliter fieri volumus, aut vellemus si in illorum necessitate et statu essemus. Sicque opera misericordiæ, tam spiritualia quam corporalia, pro posse caritative atque hilariter exerceamus. Hilarem enim datorem diligit Deus.17
At vero ramos palmarum abscindimus et Christo obviam bajulamus, dum ab hominibus contemplativis exempla virtutum suscipimus, illorum exemplo ad interna exercitia nos donantes, devotis meditationibus, fervidis orationibus, amorosis affectibus, sinceris contemplationibus insistendo, instar Mariæ Magdalene coram Domino Jesu sedendo, et quid ipse in nobis loquatur per divinum instinctum, per angelicam inspirationem, per Scripturarum lectionem aut meditationem, affectuosissime audiendo.1819 Hoc utique modo electi et virtuosi se mutuo per bonam famam exemplaremque vitam juvant, confortant et excitant, dicente Gregorio: Volantia animalia frequenter se feriunt alis suis, quia bonorum mentes in eo quod superna appetunt, consideratis invicem alterius virtutibus excitantur. Ala enim tua me percutit, quando exemplo tuæ virtutis me ad meliora accendis; et ala mea proximum ferio, si ei opus bonum quod imitetur, ostendo.
Quemadmodum enim is qui in conspectu populi male agit, quantum in ipso est, tot occidit a quot attenditur; ita qui coram aliis exemplariter conversatur, quantum in ipso est eos spiritualiter vivificat aut perficit a quibus conspicitur, fitque particeps omnium bonorum quæ ex sua imitatione geruntur. Propterea dicit Cæsarius: Quantis exemplum veræ humilitatis et perfectæ caritatis aut aliarum virtutum ostenderis, cum tantis et pro tantis æterna præmia possidebis. Hinc ait reverendissimus atque gloriosissimus Eusebius Emisenus: Benedicta Deo illa anima cujus humilitas proximi confundit superbiam, cujus patientia proximi exstinguit iram, cujus obedientia pigritiam alterius tacite atque secrete increpat, cujus fervor inertiam alieni torporis exsuscitat. Curemus igitur exemplares esse hominibus cunctis ad Dei honorem et illorum salutem, omni vanitate exclusa, quum in Matthæo dicat Salvator: Sic luceat lux vestra coram hominibus, ut videant opera vestra bona, et glorificent Patrem vestrum qui in cœlis est.20 Hoc fit dum misericordia apparet in effectu, benignitas in vultu, humilitas in habitu, modestia in cohabitatione, patientia in tribulatione, caritas Dei et proximi in conversatione totali.
D Præterea, quoniam Christus die isto cum solennissima processione in Jerusalem est deductus, idcirco Ecclesia hodie ad Dei gloriam, processionem facit solennem: in qua cum præfatis spiritualibus ac internis ornatibus incedere debent Christifideles. In qua etiam versiculi isti, Gloria, laus et honor, etc., clausis solent januis decantari. Cujus ratio litteralis est, quod primo fuerunt decantati a clauso. Theodulfus namque Aurelianensis episcopus, apud Ludovicum imperatorem fuit ab æmulis mendaciter accusatus: propter quod ab ipso imperatore in custodia Andegavis est positus. Qui in Ramis palmarum versus hos a se editos, præsente imperatore in processione, clausus in carcere, aperta tamen fenestra, cantavit : qui in tantum complacuerunt imperatori, quod episcopum illum mox a carcere liberavit.
Footnotes
-
Joann. vi, 15. ↩
-
Sap. vm, 1. ↩
-
Job xx, 5. ↩
-
Joann. xii, 13. ↩
-
Joann. xix, 15. ↩
-
Matth. xxvii, 25. ↩
-
Matth. vi, 2, 5, 16. ↩
-
Ps. cxv, 15. ↩
-
Philipp. i, 23. ↩
-
Ps. xli, 3. ↩
-
Joann. vi, 15. ↩
-
Zach. ix, 9. ↩
-
Galat. v, 24. ↩
-
1 Cor. ix, 27. ↩
-
Eccle. xi, 1. ↩
-
II Tim. 1, 6. ↩
-
II Cor. 1x, 7. ↩
-
Ps. LXXXIV, 9. ↩
-
Luc. x, 39. ↩
-
Matth. v, 16. ↩
Chapter 172 of 211