Sermo 2
QUALITER PASSIO CHRISTI SIT A CHRISTIANIS MULTIPLICITER CONSIDERANDA.
Si compatimur, et conregnabimus. Rom. VIII, 17; II Tim. II, 12.
Passionem Christi considerare debet Christianus pluribus modis. Primo, ad imitandum, quoniam ut ipsemet Christus loquitur, Non est servus major domino suo, neque discipulus major suo magistro.12 Si ergo oportuit pati Christum, et ita intrare in gloriam suam, quanto magis Christi ministros atque discipulos per adversitatum et tribulationum æquanimem sustinentiam regnum cœleste oportet intrare?3 Ideo dixit Apostolus : Per multas tribulationes oportet nos intrare in regnum cœlorum.4 Denique summa et perfectissima vita Christiani est imitatio Christi. Sit ergo regula nostræ vitæ passio Salvatoris, atque humilitas, patientia, constantia et caritas, quas maxime in sua passione monstravit. Tanto igitur amplius consolemur, quanto plus Christo propter nos passo conformamur; tantoque amplius contristemur, quanto plus a suæ passionis imitatione elongamur. Consideremus ergo quotidie intime et profunde, quæ, quanta et qualia Christus pro nobis sustinuit, ut ejus passioni nos conformemur. Sicque quantum in nobis est, optemus ab hominibus conculcari, sperni, persequi, derideri et tribulari; paupertatem, famem et sitim, exemplo Christi, æquanimiter patiamur; superfluitatem, vanitatem et omnem voluptatem immundam cordialiter detestemur ac fugiamus : ut sic vere pœnitentialem et cruciformem vitam ducamus, et taliter Christo compatiamur in vita præsenti, ut conregnemus eidem æternaliter in futuro. Hinc nempe beatissimus Apostolorum princeps effatur : Christus passus est pro nobis, vobis relinquens exemplum, ut sequamini vestigia ejus.5
Secundo considerare debet Christianus Christi passionem ad admirandum. Consideremus ergo quis, qualis et quantus sit qui pro nobis tanta sustinuit.6 Ipse enim est Deus et homo, Rex regum et Dominus universorum:7 qui secundum suam invariabilem deitatem est penitus infinitæ dignitatis, excellentiæ et gloriæ; qui etiam secundum suam humanitatem divinitati unitam et omni virtute, dono ac gratia adimpletam, toto mundo est præstantior. Nonne ergo mirandum est vehementissime quod talis ac tantus pro tam vilissimis peccatoribus tam ignominiosissimam atque gravissimam mortem perpeti voluit, et a sceleratissimis peccatoribus ita tractari, taliter captivari, ligari, conspui, derideri, percuti, accusari, flagellari, spinis coronari, inter latrones suspendi, distendi, occidi? Si filius regis terreni pro liberatione servorum suorum, etiam ingratorum, se ipsum sponte in mortem exponeret et occidi permitteret, nonne omnes plurimum mirarentur, et tantam filii regis caritatem, pietatem, patientiam commendarent? Incomparabiliter magis miranda, collaudanda ac veneranda est caritas, misericordia, patientia Filii Regis æterni, videlicet Domini nostri Jesu Christi, qui propter ineffabilem caritatem qua dilexit nos, et ex inæstimabili misericordia qua condoluit, a regalibus summi cœli sedibus in vallem hanc lacrimarum descendit, nostram naturam assumpsit, atque in ea pro nostra ereptione a morte æterna ac pro nostra felicitate superna, in omni paupertate, humilitate, caritate, patientia vixit in sæculo isto, tandem mortem prorsus acerbissimam pro nobis sustinuit.8
Tantam ergo ipsius caritatem, pietatem, patientiam vehementer miremur, cordialiter diligamus, jugiter veneremur, juxta illud Isaiæ: Miserationum Domini recordabor, laudem Domini super omnibus quæ reddidit nobis Dominus, et quæ largitus est nobis secundum indulgentiam suam.9 Sed tunc Christi virtutes ac passionem digne ac meritorie honoramus, si pro ejus amore et suæ imitationis affectione honores laudesque hominum aspernamur, atque adversa quæque patienter sufferimus, præsertim quum dicat Propheta:10 Dissipavit Deus ossa eorum qui hominibus placent; confusi sunt, quoniam Deus sprevit eos. Unde ait Salvator discipulis: Si de mundo essetis, mundus quod suum erat diligeret;11 quia vero de mundo non estis, sed ego elegi vos de mundo, propterea odit vos mundus. Itaque, si de numero electorum esse optamus, non ægre feramus, neque miremur, nec contristemur, si ab hominibus improbis irridemur, despicimur, injuriasque perferimus: imo hæc cum gaudio toleremus, sperantes ex hoc quod ad sortem filiorum Dei pertineamus.
Tertio considerare debet Christianus Christi passionem ad exsultationem, quia de Christi passione gloriari debemus, sicut ait Apostolus: Nos autem gloriari oportet in cruce Domini nostri Jesu Christi, in quo est salus, vita et resurrectio nostra, per quem salvati et liberati sumus. Debemus equidem de Christi passione gaudere, non in quantum fuit injusta læsio Christi et maxima pœna ejus; sed in quantum per eam redempti sumus a morte æterna, a servitute peccati, a jugo diaboli, et Deo Patri reconciliati, Spiritu Sancto repleti, ad beatitudinem æternam reparati; atque in quantum per eam diabolus victus est, et ruina angelica restaurata. Ideo dixit Apostolus: Mihi absit gloriari, nisi in cruce Domini mei Jesu Christi, per quem mihi mundus crucifixus est, et ego mundo.1213 Hinc ait quidam devotus: Scio quia dulce vobis est, In principio erat Verbum; dulcius, Verbum caro factum est;14 dulcissimum, Verbum incarnatum in cruce suspensum.15
Quarto considerare debet Christianus Christi passionem ad suam informationem, considerando cum quanta mansuetudine, patientia, caritate, constantia, humilitate Christus sustinuit universa quæ passus est, quum tamen uno imperio potuisset omnes adversarios suos temporaliter occidisse æternaliterque damnasse. Sed coram Pilato et Herode tanquam innocentissimus atque mitissimus agnus conticuit, quum accusaretur mendaciter. Propter quod de ipso Isaias prædixit: Tanquam ovis ad occisionem ducetur, et quasi agnus16 coram tondente se obmutescet. Quibus per omnia consonat quod gloriosus Apostolorum princeps in prima sua Canonica in Christo perhibet adimpletum, dicendo : Christus quum malediceretur, non maledicebat; quum pateretur, non comminabatur; tradebat autem judicanti se injuste, qui peccata nostra pertulit in corpore suo super lignum.17 Hæc itaque considerando, in omni eventu, in omni prosperitate et adversitate, in omni actu et cogitatu, semper humilitatem, patientiam, caritatem discamus et observemus : potissimum quoniam Christus in cruce tam crudelissime pendens, totius injuriæ suæ immemor, pro suis crucifixoribus tam caritative ac misericordissime exoravit; imo et eos ut potuit excusavit, dicendo : Pater, ignosce illis, quia nesciunt quid faciunt.18 Quo exemplo tenemur et inimicos diligere et pro calumniantibus deprecari.19 Et breviter, in Christi passione invenit homo omnium virtutum optima documenta, totius moralitatis saluberrima instituta, et omnium quæ ad perfectionem ac salutem pertinent copiam salutarem.
Quinto considerare debet Christianus Christi passionem ad contemplandum. Et enim Deus incarnatus in cruce suspensus, altissimum est totius contemplationis objectum. Ibi enim contemplamur bonitatem et misericordiam Dei, qui ita voluit hominibus subvenire; justitiam ejus, quod maluit Deus Pater unicum Filium suum sic pati, quam peccata inulta relinqui; sapientiam ejus, quod talem modum liberationis invenit.
Sexto considerare debet Christianus Christi passionem ad inflammandum, ut scilicet sapienter pensando quanta et qualia Christus pro nobis perpessus est, et quanta utilitas nobis ex ejus passione provenit, accendamur totaliter ejus amore. Nam si quis nos ab unius membri abscisione aut temporali morte eriperet pretio auri sive argenti, multum merito diligeremus eumdem. Nonne ergo incomparabiliter plus Christum amare debemus, qui proprio sanguine suo ab æterno nos liberavit interitu, et ad veram reduxit salutem?
Hæc igitur meditando, divino inflammemur amore, atque in Christo mente conquiescamus, et in ejus nos vulneribus abscondamus, et in ipsum totaliter resolvamur, transformemur ac demoremur. Et contra injuriantes non solum non indignemur, sed etiam eis caritative ac dulciter afficiamur. Sicut in Vitaspatrum legitur de quodam Fratre, quod dum aliquis fecit sibi injuriam in verbis vel in factis, currebat post illum cum gaudio, ut majorem sibi irrogaret injuriam. Dixitque : Isti sunt qui ad ingressum regni cœlestis nobis præparant viam. Et quanto plus sibi aliquis forefecit, tanto plus regratiabatur ei et orabat pro illo. Et certissime ita est, si intelligere possemus, vel magis vellemus. Nempe qui injuriantur nobis, occasionem nobis offerunt maximi meriti, dummodo æquanimiter toleremus. Et quum simus fragiles valde et proni ad mala, idcirco qui laudant nos, occasionem nobis exhibent magnæ ruinæ, videlicet gloriæ vanæ, quæ est vulpecula pessima, bonorum operum demoliens vineam, evacuans præmium.20
Footnotes
-
Matth. x, 24. ↩
-
Joann. xiii, 16; ↩
-
Luc. xxiv, 26. ↩
-
Act. xiv, 21. ↩
-
I Petr. ii, 21. ↩
-
Apoc. xix, 16; ↩
-
Act. x, 36. ↩
-
Ephes. 1, 4. ↩
-
Is. lxiii, 7. ↩
-
Ps. lli, 6. ↩
-
Joann. xv, 19. ↩
-
Cf. Galat. vi, 14. ↩
-
Ibidem. ↩
-
Joann. 1, 1. ↩
-
Ibid. 14. ↩
-
Is. lli, 7. ↩
-
I Petr. ii, 23, 24. ↩
-
Luc. xxiii, 34. ↩
-
Matth. v, 44. ↩
-
Cant. u, 15. ↩
Chapter 171 of 211