Sermo 5
Ad religiosos
DE HUMILITATE ET OBEDIENTIA.
CHRISTUS humiliavit semetipsum, factus obediens usque ad mortem, mortem autem crucis.1 In hodierna epistola.
In præsenti epistola laudatur Salvator de duabus virtutibus, utpote humilitate et obedientia: et utraque perfectissima, imo incomparabiliter plena fuit in Christo. Et quamvis humilitas Deo secundum suam naturam divinam non competat, tamen Unigenitus Dei assumendo naturam humanam, se ipsum ineffabiliter exinanivit, inclinavit, humiliavit, quantum ad similitudinem operis, seque dignantissime habuit. Immensa namque fuit illa dignatio, illa inclinatio, qua Dei Filius Deo Patri vere æqualis, formam induit servi, et suæ deitati fragilem univit naturam in unitate suppositi. Deinceps, quod ipse Dominus Jesus Christus, qui etiam secundum suam humanitatem toto dignior exstitit universo, rex regum, omnis creaturæ prælatus, in assumpta natura in omnibus elegit quæ erant humillima, abjectissima, molestissima, ineffabilis fuit humilitatis. Nasci etenim elegit ac voluit ex paupere puella, in urbe permodica, in vili stabulo, tempore hiemali nocturno. Quod demum dignatus est instar peccatorum circumcidi et baptizari, in maxima paupertate in hoc sæculo conversari, ab impiis toties subsannari, irrideri, blasphemari, maledici, et tandem tam turpissima ac acerbissima morte occidi, totum hoc extremæ et incomparabilis erat humilitatis. Quam Christus sciens hominibus esse summe necessariam, et fundamentum virtutum, atque superbiæ (quæ omnium origo est vitiorum) directe contrariam, verbo et facto specialissime docuit, commendavit, præcepit : Discite (inquiens) a me quia mitis sum et humilis corde;2 itemque, Qui major est vestrum, sit vester minister;3 et, Nisi conversi fueritis, et efficiamini sicut parvuli, non intrabitis in regnum cœlorum.4 Unde et ipse Salvator, omnium dominus sapientissimus, potentissimus, nobilissimus, elegit paucos discipulos rudes, idiotas, simplicianos, pauperes, impotentes, incultos, inter quos humillime et obsequiosissime vixit, secundum quod ait: Ego in medio vestrum sum sicut qui ministrat;5 et denuo apud Matthæum, Filius hominis non venit ministrari, sed ministrare.6
Quid dicis ad hæc, o homo superbe, propter quem Deus factus est humilis? O quam turpissimum atque vilissimum coram Deo monstrum est superbus et ambitiosus religiosus, quum ad religiosos specialissime spectet omnis humilitas, plena subjectio, omnium mundanorum contemptus, nihil honoris aut gloriæ in hoc mundo appetere, sed subjectione et abjectione gaudere, carnem affligere, mentem in totius humiliationis abyssum demergere, et in Christi humilitate se ipsos sine termino profundare! Hinc loquitur Augustinus: O medicinam omnibus consulentem, omnia tumentia comprimentem, omnia tabescentia reficientem, omnia superflua resecantem, depravata omnia corrigentem! Quæ superbia sanari potest, si consideratione humilitatis Filii Dei non sanatur? Quæ avaritia potest curari, si paupertate Filii Dei non curatur? Quæ ira, quæ impatientia potest sanari, si mansuetudine ac patientia Christi non sanatur? Ambrosius quoque aptissime loquitur: Quisquis cupit divinitatis adipisci fastigia, humilitatis ima sectetur. Quicumque vult fratrem suum prævenire in cœlis regnando, prius illum præveniat obsequendo, sicut ait Apostolus, Honore invicem prævenientes; vincat eum officiis, ut possit vincere sanctitate.
Simus itaque humiles in veritate. Est enim qui se nequiter humiliat, et interiora ejus plena sunt dolo. Simus humiles in proprio corde, in verbis, factis ac moribus; et quod ipsi de nobis sentimus et loquimur, ab aliis de nobis sentiri ac dici non respuamus. Nulla injuriatione, despectione, subsannatione moveamur ad iram, tristitiam, impatientiam, aut aliquam vultus turbationem: imo, ob hoc quod Deum creatorem offendimus, ab omni creatura, quantum in nobis est, contemni, conculcari, affligi, nunc cupiamus. Consideremus limpidissime atque sæpissime universa peccata et vitia nostra, quotidianas negligentias, culpas, distractiones, fœda ac vilia corporis nostri, defectuositates in naturalibus, in gratuitis ac fortuitis, omnem indigentiam, infirmitatem, imperfectionem et pronitatem nostram ad malum: et tunc humiliabimus nos usque in infinitum.
Præterea in epistola ista, exemplo Christi ad plenam instruimur obedientiam, ad quam ex voto adstringimur, cui nihil præferre permittimur, per quam nos ipsos relinquimus et Deo sacrificamus, Christo præcipue assimilamur ac complacemus. Ad quam omnes Patres sanctissimi qui Ordines instituerunt, seriosissime cohortantur. Cujus tanta est vis, ut Deum faciat obedientibus obedire. Hinc sancti Patres etiam ad indiscretam obedientiam Fratres admonuerunt; et talem obedientiam Deus altissimus per multa approbavit miracula, ut patet in S. Mauro, qui super aquas cucurrit, ac aliis multis. Unde in Regula S. Basilii quæritur: Usque ad quem modum oportet obedire eum qui ut placeat Deo, vult implere Regulam? Ad hoc respondet magnus Basilius: Apostolus hoc ostendit, proponens nobis obedientiam Domini: Qui factus est (inquit) obediens usque ad mortem, mortem autem crucis. Et iterum ait Basilius: Qui non obedit in his quæ sibi injunguntur, præsumptor est et sibi placens, ac infidelis, non timens sententiam Christi dicentis:7 Estote parati, quia qua hora non putatis, Filius hominis veniet. Si enim quotidie exspectet quis Dominum, sollicitus est et formidolosus quomodo præsentem diem non transeat otiosus.8
Præterea ad quæstionem qua quæritur, an liceat alicui excusare opus quod ei injungitur, et aliud quærere, a S. Basilio respondetur: Quum definitum sit mensuram obedientiæ usque ad mortem esse, qui devitat quod ei injungitur, et aliud opus quærit, primo omnium inobedientiæ reus est, et manifeste ostenditur quia nondum abnegavit se ipsum. Deinde multorum malorum causa efficitur, tam sibi quam ceteris: quoniam aditum contradictionis pluribus aperit, et se ipsum ad contradicendum insuescit. Suspicionem quoque dat Fratribus, quod passione aliqua, ad opus quod elegit, vel ad eos cum quibus necesse est illud fieri, adstringatur. Si autem rationem habet excusandi opus quod sibi injungitur, exponat hanc præsidenti et relinquat ejus judicio. Porro qui contradicit, inobediens et velut ceteros ad simile concitans malum judicetur; in quo sciat se obnoxium sententiæ illi quæ dicit: Contradictiones suscitat omnis malus; Dominus autem angelum immisericordem immittet ei. Quumque Apostolus dicat, Omnia facite sine murmurationibus et hæsitationibus, alienus sit a Fratrum unitate qui obediendo murmurat, et opus ejus abjiciatur.9 Manifestum enim est quod talis infidelitate ægrotat, nec certam futuræ mercedis gerit fiduciam. Hæc Basilius.
Insuper S. Hieronymus ait in Regula sua: Nondum Deo vivit, nondum religionis ac Christi semitas attigit, qui non efficitur tam simplex et purus ut quidquid sibi mandatum fuerit a præsidente, angelico putet ore transmissum. Vere obediens, et qui pro Christo omni caret voluntatis arbitrio, nihil novit difficile, nihil injustum. Religiosus in ipso religionis ingressu omnem volendi ac nolendi libertatem Christo dimisit, nisi quæ ipse per suos vicarios sibi injungit.
Præterea de hac obedientia sancta, multa scribit B. Benedictus in Regula sua, quæ supra partim sunt allegata. Primus (inquit) humilitatis gradus, est obedientia sine mora, quæ tunc acceptabilis erit, si quod jubetur, non trepide, non tarde aut tepide, aut cum murmuratione seu responsione nolentis efficiatur. Iterum dicit in Regula: Si cui Fratri aliqua forte gravia aut impossibilia injunguntur, suscipiat quidem jubentis imperium cum omni mansuetudine et obedientia. Quod si omnino virium suarum mensuram videtur pondus oneris excedere, impossibilitatis suæ causas patienter ac opportune suggereat præsidenti, non superbiendo, aut resistendo, vel contradicendo. Quod si post suam suggestionem, præsidens in sua jussione permanserit, sciat junior ita sibi expedire, et ex caritate, confidens de adjutorio Dei, obediat.
Sanctus quoque Bernardus inquit: Verus obediens mandatum non procrastinat, sed statim parat aures auditui, linguam voci, pedes itineri, manus operi, et se totum colligit intus, ut mandatum peragat imperantis. Et rursus testatur: Nec studium bonæ actionis, nec otium sanctæ contemplationis, nec lacrima pœnitentis, extra obedientiam possunt esse, aut Deo placere.
Sit ergo in nobis bona ac prompta voluntas obediendi in omnibus: quia ut ait Eusebius, vires quæ inobedientibus denegantur, obedientibus conferuntur. Sed et ante mandatum sit semper in nobis cor paratum; nec pronus sit quis superiorem suum judicare, aut ejus præceptum discutere, nisi forte evidenter esset contrarium Dei præceptis. Porro indiscreta obedientia videtur heroicis viris potissimum exhibenda; et illorum est eam exigere, eo quod a Spiritu Sancto moveantur ac dirigantur in omnibus. Hoc etiam advertamus, quod patres sancti Basilius et Benedictus, in Regulis suis hortantur ac volunt ut Fratres non solum præsidenti, sed sibi invicem quoque obediant salvo præsidentis præcepto. Quum ergo hæc ita se habeant, quid damnationis imminet his qui superioribus suis in his quæ sunt observantiæ regularis, in licitis et honestis, atque in his quæ spectant ad cathedram, aut non, aut invite indignanter obediunt? Nonne sacrilegi sunt, suo voto satisfacere non curantes?
Idcirco Christi amore et exemplo, apprehendamus et exsequamur in omnibus veram humilitatem, sanctam obedientiam, quum non sit servus major domino suo. Itaque Dominum Deum nostrum in his ceterisque virtutibus fideliter, perseveranter ac strenue imitemur, arborem simul cum fructu, hoc est voluntatem cum omni opere bono, ei devotissime offerentes.10
Footnotes
Chapter 174 of 211