Skip to the text

Enarratio in epistolam

HOC SENTITE IN VOBIS QUOD ET IN CHRISTO JESU, ETC. Philipp. II, 5-11.

EPISTOLA ista merito in ista dominica legitur, quia in ea de Christi humiliatione et obeditione usque ad mortem crucis narratur. Ait enim Apostolus : Hoc sentite in vobis, id est, in cordibus vestris versetur, idque sentiat anima vestra in se, quod et in Christo Jesu fuit, id est, quod Christus ut homo intra se sensit et approbavit : quatenus sicut Christus intra se humillimus ac patientissimus fuit, et non quæ sua erant, sed quæ aliorum quæsivit; ita et vos cordialiter patientes ac humiles sitis, non simulatorie sicut hypocritæ, et aliorum commoda requiratis. Qui Christus quum in forma Dei esset, hoc est, in divinitatis natura æternaliter esset subsistens, veram videlicet habens deitatem, et unius cum Patre exsistens essentiæ (deitas namque omnino immultiplicabilis exstat : unde in Joanne ipse ait, Ego et Pater unum sumus), non rapinam arbitratus est esse se æqualem Deo, id est, asserendo et sentiendo se esse vere Deo Patri æqualem in natura, omnipotentia et perfectione, non usurpavit neque adscripsit sibi ipsi quod suum non erat, quia vere sic fuit sicut asseruit. Ideo non commisit rapinam vocando se verum Deum Patri æqualem (quoniam nihil a se alienum sibi attribuit), quemadmodum Lucifer dicens, Similis ero Altissimo, rapinam facere conabatur. Christo igitur, non rapina, sed natura est Deo Patri coæqualem consubstantialemque esse. Propter quod ipse loquitur : Omnia quæcumque habet Pater, mea sunt; et iterum, Pater quod dedit mihi, majus omnibus est, utpote divina essentia, quam totam Pater transfudit per generationem activam in Filium.

Sed semetipsum exinanivit, id est, valde se humiliavit, formam servi accipiens, id est, naturam humanam atque servilem in unitate personæ assumens, ita quod natura assumpta, est Verbo immediate unita atque in ipso suppositata, sicut caro conjungitur animæ; in similitudinem hominum factus, hoc est ceteris hominibus assimilatus, assumendo indetrahibiles defectus, ut passibilitatem, non vitia. Fuit enim mortalis atque passibilis. Ideo ad Hebræos ait Apostolus : Debuit per omnia fratribus assimilari. Et habitu, id est conversationis suæ habitudine, inventus est, id est vere innotuit, ut homo, quia veraciter homo fuit. Sicque « ut » dicit hic veritatem, non similitudinem tantum. Fecit namque pertulitque humana, quoniam manducavit, bibit, dormivit, lassatus est sicut et ceteri. Propterea scriptum est in propheta Baruch : Post hæc in terris visus est, et cum hominibus conversatus est;1 et in Isaia quoque, Butyrum et mel comedet.

Vel sic : « Habitu », hoc est in natura humana per modum habitus seu vestimenti assumpta, « inventus » est « ut homo », non apparenter, sed realiter. Natura quippe humana in Christo se habet ad Verbum æternum sicut vestis ad hominem.2345 Nam sicut vestis induitur atque exuitur sine variatione substantialis esse hominis vestiti, ita quod homo est homo substantialiter, sive induatur, sive exuatur; sic Verbum naturam assumpsit humanam absque omni mutatione suæ divinitatis, et sine humanitate posset subsistere.

Humiliavit semetipsum, sicut jam tactum est, et in tota conversatione sua in sæculo isto semper humillimus fuit. Propter quod dixit: Discite a me quia mitis sum et humilis corde.6 Factus obediens secundum naturam humanam Patri, usque ad mortem, non qualemcumque, sed ignominiosissimam atque turpissimam, sicut subjungitur: mortem autem crucis. Mors enim crucifixorum gravissima est, quia in locis valde sensibilibus ac nervosis transfiguntur, et diu vivunt in ligno. Christus quoque violentissime distentus fuit in cruce.

Propter quod, hoc est merito passionis et obedientiæ hujus, et Deus Pater seu Trinitas, exaltavit illum in resurrectione, dando ei corpus glorificatum, et in ascensione, constituendo eum ad dexteram suam. Per prædicationem quoque et miracula Apostolorum et aliorum Sanctorum exaltavit illum in cordibus hominum ad fidem conversorum, quibus Christi majestatem et gloriam notificavit: et quoad hoc etiam secundum divinitatem suam exaltatus est Christus, quantum ad manifestationem hominibus factam. Hinc in Actibus dixit Petrus quum natum claudum curasset:7 Deus patrum nostrorum glorificavit Filium suum Jesum. Pro qua etiam exaltatione Christus legitur exorasse:8 Pater, clarifica Filium tuum. Omnia autem quæ ad glorificationem corporis Christi sensitivæque partis ejus, et accidentale præmium ejus pertinent, ipse sua humiliatione, passione et obedientia meruit, quamvis ex aliis causis sibi hæc deberentur, videlicet: quia a primo suæ incarnationis instanti, comprehensor et felix fuit in anima quoad partem ejus superiorem, quæ beatitudo redundasset in corpus, et impassibile illud fecisset, nisi divina dispensatione dilatum fuisset, ut asserit Augustinus in epistola ad Dioscorum; et item, quoniam ejus humanitas Verbo fuit unita hypostatica unione, ratione cujus sibi debebatur exaltatio super omnem creaturam, secundum Damascenum.

Et donavit illi nomen quod est super omne nomen, ut scilicet Christus homo vocetur Deus. Per gratiam etenim unionis, datum est Christo homini esse et dici verum Deum: quod est infinitæ dignitatis vocabulum et omni nomine creato sublimius. Quod utique nomen datum est homini Christo ab incarnationis exordio; sed post resurrectionem dicitur datum, quantum ad manifestationem, quemadmodum et alibi loquitur Christus, Data est mihi omnis potestas in cœlo et in terra:9 quæ certe potestas data est ei realiter in incarnatione. Ut in nomine Jesu, utpote ad reverentiam ejus, omne genu flectatur, hoc est, omnis potestas inclinetur ac pareat, cœlestium, terrestrium et infernorum, hoc est, angelorum, hominum, dæmonum.10 Omnis equidem creatura Christo homini est subjecta, et summi angelici spiritus ei obediunt. Et omnis lingua corporalis spiritualisque hominum, spiritualis quoque lingua angelorum ac dæmonum, confiteatur sponte, sive coacte (nam Jacobo protestante apostolo, Dæmones credunt et contremiscunt), quia Dominus Jesus Christus in gloria, hoc est beatitudine, est Dei Patris.11 Nam Christus secundum quod Deus, ejusdem est gloriæ, id est felicitatis et essentiæ, cum Deo Patre. Porro secundum humanitatem suam « est in gloria Patris », hoc est in potioribus bonis ejus et in perfecta fruitione ipsius, secundum illud Marci: Dominus Jesus assumptus est in cœlum, et sedet a dextris Dei. Quamvis autem in hac vita non omnis hominum lingua Christi beatitudinem confiteatur, tamen in die judicii, velit nolit, hoc ipsum fatebitur.12 Nunc quoque « omnis lingua » id confitetur, id est quidam de omni genere hominum et linguarum, ut sit distributio pro generibus singulorum, non pro singulis generum. Juxta quem sensum in Daniele legimus:13 Omnes populi, tribus et linguæ servient ei.

Footnotes

  1. Baruch III, 38. ↩

  2. Is. VII, 15. ↩

  3. Hebr. II, 17. ↩

  4. Hebr. x, 29. ↩

  5. Joann. XVI, 15. ↩

  6. Matth. xi, 29. ↩

  7. Act. III, 13. ↩

  8. Joann. XVII, 1. ↩

  9. Matth. XXVIII, 18. ↩

  10. Is. XLV, 24. ↩

  11. Jacob. II, 19. ↩

  12. Marc. XVI, 19. ↩

  13. Dan. vii, 14. ↩

Chapter 168 of 211