Skip to the text

Sermo 1

QUOMODO SACRAMENTUM ALTARIS CREDENDUM SIT ET SUSCIPIENDUM.

PASCHA nostrum immolatus est Christus. I Cor. v, 7.

In his verbis docemur quam incomparabiliter amandus nobis sit Christus. Primo, quoniam datus est nobis in viaticum nostræ peregrinationis : unde dicitur « pascha nostrum ». Confortat enim nos Christus qui in Sacramento accipitur, ad pertranseundum viam hujus exsilii, atque ad pertingendum ad patriam regni cœlestis : idcirco viaticum dicitur, id est viatorum refectio. Secundo, summe amandus nobis est Christus, quoniam datus est nobis in pretium nostræ redemptionis : propter quod subditur, « immolatus est ». Et in Apocalypsi habetur : Christus dilexit nos et lavit nos a peccatis nostris in sanguine suo.1 Unde et Isaias asserit : Dominus posuit in eo iniquitatem omnium nostrum. Tertio, quoniam datus est nobis in præmium nostræ salutis. Unde sui ipsius claram visionem promittit nobis pro finali præmio, dicens : Qui diligit me, diligetur a Patre meo; et ego diligam eum, et manifestabo ei me ipsum, id est, divinitatis meæ claram visionem ei præstabo. Princeps quoque Apostolorum in prima sua scribit Canonica : In Christum non videntes creditis;23 videntes autem exsultabitis lætitia inenarrabili et glorificata, reportantes finem fidei vestræ, salutem animarum vestrarum.4 Quoniam ergo Christus immolatus est pascha nostrum, id est agnus paschalis, pro nobis, hortatur Apostolus ut hunc Agnum spiritualiter manducemus, et in Sacramento sumamus in conscientiæ puritate, omni vitiorum fermento secluso.5

Denique sacra Scriptura loquitur de fermento multiplici, a quo docet cavendum. Primo, a fermento peccati : sicut hoc loco, Non in fermento veteri. Quod tamen quidam specialiter exponunt de peccato originali, quod totam massam humanæ propagationis corrumpere perhibetur, juxta illud Ecclesiastici : Memento quoniam omnes in corruptione sumus. Secundo loquitur Scriptura de fermento erroris, quod est falsa doctrina. Hinc in Matthæo legitur, quod Christus non dixit esse cavendum a fermento panum, sed a doctrina Pharisæorum.6 Hoc fermentum corrumpit fidei integritatem. Propter quod monet Apostolus : Non circumferamur omni vento doctrinæ.7 Et in Ecclesiastico inducitur :8 Non ventiles te in omnem ventum; esto firmus in via Domini et in veritate sensus tui.9 Ideo quidquid doctrinæ sacræ Scripturæ aut determinationi Ecclesiæ contrariatur, tanquam fermentum mortiferum est cavendum. Tertium fermentum, est legis antiquæ observantia quantum ad cærimonialia, quæ, evangelica lege divulgata, facta fuit illicita, juxta illud ad Galatas : Qui in lege justificamini, a gratia excidistis.10 Iterum dicit Apostolus : Modicum fermentum totam massam corrumpit.11 Hoc fermentum evangelicam traditionem corrumpit. Quartum fermentum, est infelix hypocrisis, quæ rectam intentionem corrumpit. Hinc in Luca dicitur : Attendite a fermento Pharisæorum, quod est hypocrisis.12 Prava quoque intentio vocatur fermentum corrumpens rectitudinem actionis, quia intentio imponit speciem operationi. Omni itaque hoc fermento excluso, epulemur corpus et sanguinem Salvatoris in azymis, id est operibus sinceritatis et veritatis. Ad quod multa sunt necessaria, quæ præfigurata fuerunt in esu agni paschalis. Primo namque debet præcedere humilitas pœnitentiæ, seu amara contritio de peccato : de quo cordialiter dolere oportet, et tanto plus, quo illud gravius fuit. Hoc præfiguratum est in lactucis agrestibus, quæ valde amaræ sunt, cum quibus Deus præcepit filiis Israel edere agnum paschalem. Secundo præcedere debet spiritualis ad Christum dilectio, et fervor intimæ devotionis : quia hoc sacramentum sumi non debet nisi ab his qui spiritualiter vivunt. Spiritualis autem vita est vera et infusa dilectio Dei, ex qua fluit devotio, quæ est promptitudo voluntatis ad ea quæ Dei sunt : nam quanto plus quispiam diligit Deum, tanto promptiorem habet affectum ad exsequendum ea quæ Deo sunt placita. Hoc præfiguratum fuit in eo quod Deus præcepit agnum paschalem assari, juxta illud in Exodo : Non comedetis ex eo crudum quid, nec coctum aqua, sed assum tantum igni.13 Spiritualis autem ignis est fervor amoris, de quo ait Salvator : Ignem veni mittere in terram, et quid volo nisi ut accendatur ?14 Tertio debet præcedere puritas conscientiæ, sicut jam habitum est. Et præfiguratum fuit per hoc quod Deus præcepit comedi agnum paschalem cum azymis panibus. Diligenter ergo discute et expurga conscientiam tuam antequam communicare præsumas. Hinc ait Chrysostomus : Quemadmodum corporalis cibus quum ventrem invenerit malis humoribus occupatum, amplius lædit et nocet, nec ullum præstat auxilium; ita et iste spiritualis cibus si aliquem invenit malignitate pollutum, magis eum perdit, non sua natura, sed accipientis vitio. Imo tales sunt socii Judæ proditoris, de quo in Joanne legitur:15 Post buccellam introivit in eum Satanas. Nam et ante in eum intravit; sed quia corpus Christi indigne accepit, magis possedit eum diabolus. Propterea dicit Remigius: Væ tradentibus Christum ad crucifigendum, sed væ cum maligna conscientia sub Sacramento sumentibus eum.

Insuper in accedente ad sacram communionem debet esse integritas fidei, non præsumptuosa aut curiosa perscrutatio mirabilium Dei. Hoc præfiguratum est per hoc quod Deus præcepit de agno paschali nihil relinqui. Hinc ait Bernardus: Sacramentum Dei altissimi suscipiendum est, non discutiendum; venerandum, non dijudicandum. Debet quoque in communicante esse memoria dominicæ passionis: in cujus figuram jusserat Deus postes domorum tingi sanguine agni. Postremo post communionem debet in eo esse primo gratiarum actio; secundo bonorum operum continuatio, atque ad cœlestem patriam virtuosa profectio: hinc Deus præcepit filiis Israel manducare agnum paschalem cum festinatione, id est celeri præceptorum adimpletione, et pedibus calceatis.

Legitur de sanctissimo Paulo Simplice, quod quadam die quum Fratres erant communicaturi, stetit juxta ingressum ecclesiæ, ut videret qualiter dispositi essent Fratres ad communicandum. Habuit namque specialem gratiam illam a Deo, quod ex facierum intuitu intellexit dispositionem cordium. Viditque Fratres jucundo ac splendido vultu ingredientes ecclesiam: per quod cognovit quod virtuosi erant et ad communicandum bene dispositi. Sed inter ceteros vidit duos Fratres turpissima et quasi combusta facie cum sordibus vestibus introeuntes. Quo viso, amarissime flevit, et pro illis oravit. Mansitque extra stans usque ad finem divini Officii, ut videret qualiter Fratres essent in egressu dispositi. Quumque egrederentur, vidit omnes ut ante bene dispositos, et etiam duos præfatos. Quo viso, admirabatur. Vocavitque illos seorsum, et interrogavit eos cum quali conscientia introissent, et quid eis in Missæ officio contigisset. Tunc revelaverunt ei quod cum mala conscientia intraverunt ecclesiam, et quod diu fuissent in peccatis occultis; sed in Missa, audiendo verbum sacræ Scripturæ valde compuncti fuerunt, et cordialissime pœnituerunt de suis peccatis, atque cum lacrimis multis veniam petierunt a Domino, promittentes emendationem in omnibus: et ita ad sacram communionem processerunt. Quibus auditis, Paulus Simplex valde miratus est infinitam bonitatem et misericordiam Dei, et gloriatus est valde, immensas gratias referens Deo.

Footnotes

  1. Apoc. i, 5. ↩

  2. Joann. xiv, 21. ↩

  3. Is. liii, 6. ↩

  4. 1 Petr. 1, 8, 9. ↩

  5. Exod. xii, 8 et seq. ↩

  6. Eccli. viii, 6. ↩

  7. Ephes. iv, 14. ↩

  8. Matth. xvi, 6, 11, 12. ↩

  9. Eccli. v, 11, 12. ↩

  10. Galat. v, 4. ↩

  11. 1 Cor. v, 6. ↩

  12. Luc. xii, 1. ↩

  13. Exod. xii, 9. ↩

  14. Luc. xii, 49. ↩

  15. Joann. xiii, 27. ↩

Chapter 178 of 211