Enarratio in evangelium
MARIA MAGDALENE ET MARIA JACOBI, ETC. Marc. XVI, 1-7.
QUAMVIS multa dixit ac egit Salvator quæ nullus Evangelistarum descripsit, aliqua tamen facta atque mysteria ejus singuli descripserunt, præcipue passionem et resurrectionem ipsius. Itaque resurrectionem Christi hodie factam Marcus describit, dicendo:
Maria Magdalene, quæ fuit ardentissima et fidelissima amatrix ac discipula Christi, et Maria Jacobi mater, videlicet uxor Zebedæi et mater Jacobi Majoris et Joannis apostolorum1, et Salome, id est Maria filia Salome, mater Jacobi Minoris et fratrum ejus. Et istæ duæ Mariæ fuerunt sorores Virginis gloriosæ. Porro Lucas de his mulieribus loquens, annumerat eis Joannam, quæ fuit uxor Chusæ procuratoris Herodis. Videturque Lucas innuere quod adhuc plures erant cum eis, quæ scilicet Jesum a Galilæa fuerunt secutæ. Emerunt aromata : quæ non poterant emere die sabbati perdurante, quia solennissimus fuit apud Judæos, sed vespere facto, in quo solennitatis magnitudo finiebatur; ut venientes ungerent Jesum, id est corpus ejus, ponendo totum pro parte. Unde elicitur, quod feminæ istæ de Christi resurrectione desperaverunt, nec verborum ejus quibus sæpe prædixit se tertia die resurrecturum, recordabantur, in tantum contristatæ fuerunt de ejus crucifixione. Hinc ait Hieronymus, quod magnitudinem ac dignitatem divinitatis Christi non sapuerunt, sed venerunt ungere, juxta Judæorum consuetudinem, corpus Christi, ut odoriferum permaneret. Aromata namque virtutem habent desiccativam, humiditatem corporis absorbentia, sicque corpus incorruptum conservant. Jacobus quoque de Voragine ait : Emerunt aromata, id est unguenta aromatica. Consuetudo enim erat Judæorum ungere corpora mortuorum, ut præservarentur a fœtore, ab incineratione et vermium corrosione. Sed in hoc erraverunt hæ feminæ, quia quum corpus Christi divinitate esset imbalsamatum (quia divinitati Verbi mansit unitum), quamvis per mille annos jacuisset in terra, non potuisset putrefieri, nec incinerari, nec ex eo vermes generari, secundum illud Psalmi :2 Non dabis sanctum tuum videre corruptionem.
Et valde mane una sabbatorum, id est uno dierum illius paschalis hebdomadæ, cujus omnes dies dicebantur sabbata, quia festivi. Itaque, «una sabbatorum», id est prima die post principale sabbatum, scilicet die quæ nunc dominica dicitur, veniunt ad monumentum, orto jam sole. Apud Joannem legitur, quod Maria, scilicet Magdalene, venit ad monumentum, quum adhuc tenebræ essent.3 Et respondendum, quod fuit aurora, ita quod aliquid lucis et aliquid tenebrarum apparuit : quia sol cœpit lucem diffundere, ita quod cœlum ab orientali parte cœpit albescere.
Et dicebant ad invicem, quando adhuc fuerunt in via, antequam ad sepulcrum pertingebant : Quis revolvet nobis lapidem ab ostio monumenti, id est a loco ubi superpositus fuit lapis corpori Christi? Et respicientes per januam domunculæ seu speluncæ in qua fuit sepulcrum, viderunt revolutum lapidem : quia ut legitur in Matthæo, angelus Domini descendit de cœlo, et accedens revolvit lapidem, id est, a monumento removit, non ut Christo via exeundi pateret, sed ut Christum resurrexisse et sepulcrum vacuum permansisse ostenderet.4 Christus vero ante lapidis revolutionem de clauso exivit sepulcro, quemadmodum prodiit e clauso Virginis utero. Erat quippe magnus valde : ideo mulieres merito inter se conquirebant, quis eis tantum deponeret lapidem, quasi dicerent : Nos eum deponere non valemus.
Et introeuntes in monumentum, id est in domunculam in qua fuit sepulcrum in petra excisum, viderunt juvenem, id est angelum in forma juvenili humana, sedentem in dextris, id est in dextera parte sepulcri. Et recte angeli in specie juvenili apparent, quoniam inde sunt et vitam illam annuntiant, ubi nullus senescit, sed sempiterna juventus consistit. In juventute quoque major est hominis pulchritudo ac fortitudo : ideo species juventutis angelis potius competit. Merito quoque angelus sedit a dextris, qui prospera venerat nuntiare, et consolationem æternam cunctis fidelibus exhibere. Per dexteram enim prosperitas designatur, quemadmodum per sinistram adversitas. Coopertum stola candida, id est alba ac fulgida veste indutum. Scriptum est enim apud Matthæum :5 Erat autem adspectus ejus sicut fulgur, et vestimenta ejus candida sicut nix. Apparuit ergo in splendida veste, angelica potestate formata, sicut et corpus in quo apparuit, eadem fuit formatum virtute : primo, ad designandum angelicæ puritatis splendorem ac sanctitatem ; secundo, quoniam nuntius fuit veræ lucis, quæ Christus est, et civis supernæ claritatis*; tertio, ut vestis suæ candore feminas sanctas mulceret. Adspectus quoque ipsius fuit ut fulgur, id est, igneum vultum quasi scintillantem atque terribilem habuit ad terrendum infideles custodes, et item, quoniam ignis magnam convenientiam habet cum substantiis separatis seu angelis, qui ut divinus Dionysius protestatur, per proprietates ignis præcipue notificantur.6 Denique Joannes scribit, quod quum Maria Magdalene se inclinasset, et in monumentum prospexisset, vidit duos angelos, unum ad caput, et unum ad pedes, ubi positum fuerat corpus Jesu:7 non quod tunc ibi adhuc jacuerit corpus Jesu, sed quia angeli sederunt, unus in superiori, alter in inferiori parte sepulcri. Similiter per Lucam scriptum est, quod quum mulieres animo consternatæ essent, duo viri steterunt juxta eas in veste fulgenti, id est duo angeli in forma virorum.8 Propterea asserit Augustinus, quod ibi apparuerunt tres angeli, duo videlicet in loco sepulcri, seu intra sepulcrum, et unus extra sepulcrum, sed intra domunculam in qua sepulcrum fuerat.*
Et obstupuerunt, id est, vehementer miratæ ac territæ sunt propter fulgureum angeli vultum valde terribilem. Naturale quippe est fragilitati humanæ ex tali insolita supernaturali ac terrifica apparitione pavere, mirari, obstupescere. In Matthæo quoque legitur, quod præ timore angeli exterriti sunt custodes, et facti sunt velut mortui.9
Qui dicit illis: Nolite expavescere. Hoc angelis sanctis est proprium, quod quamvis primo sua visione terrifica perterreant homines, protinus tamen consolentur ac roborent eos, dummodo digni sint. Jesum, id est Salvatorem, quœritis, hoc est corpus ipsius, putantes Jesum adhuc mortuum esse, Nazarenum, qui Nazareth fuit conceptus ac demoratus, crucifixum. Surrexit a morte, non est hic secundum humanitatem, qui secundum suam divinitatem implet cœlum ac terram. Ecce locus ubi posuerunt eum, id est corpus ipsius, Joseph ab Arimathea et Nicodemus, quatenus locum vacuum esse cernentes, sitis certæ de ipsius resurrectione. Sed ite, dicite discipulis ejus, et Petro. Specialiter nominavit Petrum, vel quia inter discipulos fuit principalis, vel potius ut daretur ei fiducia veniæ atque audacia veniendi inter Apostolos, quia singulariter cecidit, suum magistrum ac Dominum ter negando. Unde ait Gregorius: Si Petrum angelus nominatim non exprimeret, qui magistrum negavit, venire inter discipulos non auderet. Vocatur ergo ex nomine, ne desperaret ex negatione. Qua in re divinæ pietatis dispensatio est pensanda, quod omnipotens Deus, eum quem universali Ecclesiæ prætulit, sic peccare permisit, ut scilicet ex proprio lapsu humanam fragilitatem perpenderet, aliisque condolere ac parcere disceret. Quia præcedet vos in Galilœam, id est, ante vos Galilæam intrabit, ex qua eum estis secuti. Ibi eum videbitis oculo corporali in forma humana, in monte Thabor, sicut dixit vobis. Nam ante passionem hoc eis prædixit. Sed quomodo ait angelus mulieribus istis, Ibi eum videbitis, quasi et ipsæ ibi Christum fuissent visuræ, quæ tamen non videntur interfuisse ibidem? Ad quod reor dicendum, quod angelus loquitur juxta consuetudinem illam qua tota societas dicitur facere aut pati quod pars ejus, præsertim pars principalis, facit aut patitur.
Postremo, de hora qua Christus resurrexit, sentit Gregorius, quod media nocte surrexit, quemadmodum Samson, qui fuit figura Christi, media nocte surrexit, et Gazæ portas asportavit.10 Augustinus vero testatur, quod in aurora Christus surrexit, juxta illud Marci:11 Surgens Jesus mane, prima sabbati, apparuit primo Mariæ Magdalene. Et hoc videtur textui amplius consonare. Qui tamen vellet sequi Gregorium, diceret quod in prætacta auctoritate dictio ista, Mane, non determinat participium Surgens, sed verbum Apparuit, ut sit sensus : Surgens Jesus, apparuit mane, prima sabbati, Mariæ Magdalene. Deinceps de hac materia Thomas in tertia parte Summæ suæ sic scribit : Tempus quo Christus in sepulcro mansit, effectum mortis ejus repræsentat. Per mortem autem Christi liberati sumus a duplici morte, videlicet animæ et corporis : et hoc designatur per duas noctes quibus Christus in sepulcro permansit. Mors vero Christi, quia non fuit ex peccato ejus proveniens, sed ex caritate sponte suscepta, non habet rationem noctis, sed diei : ideo designatur per diem integrum quo Christus jacuit in sepulcro. Sicque conveniens fuit quod duabus noctibus et uno integro die exsisteret in sepulcro. Hinc quarto de Trinitate asserit Augustinus, quod Christus surrexit diluculo. Surrexit enim circa diluculum, illucescente jam die, ad designandum quod per suam resurrectionem ad lucem gloriæ nos reduxit.
Footnotes
Chapter 179 of 211