Sermo 4
DE RESURRECTIONE CHRISTI, ET APPARITIONIBUS EJUS, AC ARGUMENTIS SUÆ RESURRECTIONIS.
SURREXIT Dominus vere. Luc. xxiv, 34. Non decuit corpus Christi diu in terra jacere, sed cito resuscitari ejusque animæ reuniri, et sic Christum resurgere. Nam ipsemet Christus ait Apostolis: Oportebat Christum pati, et resurgere die tertia, et prædicari in nomine ejus pœnitentiam et remissionem peccatorum in omnes gentes.1
Fuit ergo necessarium Christum resurgere, propter quinque. Primo, ad commendationem divinæ justitiæ, ad quam pertinet illos exaltare qui se propter Deum humiliant, juxta illud Job:2 Qui humiliatus fuerit, erit in gloria. Propter quod dixit Virgo Christifera: Deposuit potentes de sede, et exaltavit humiles.3 Quoniam itaque Christus ex caritate et humilitate, ad gloriam Dei se humiliavit usque ad ignominiosissimam crucis mortem, oportuit ut exaltaretur a Deo usque ad perfectam et gloriosissimam resurrectionem.—Secundo hoc fuit necessarium propter fidei nostræ instructionem ac confirmationem, quia per Christi resurrectionem confirmata est fides nostra de eo et de divinitate ipsius.
Hinc ad Corinthios scribit Apostolus, Etsi crucifixus est ex infirmitate, sed vivit ex virtute Dei:4 quia videlicet per divinam potentiam est resuscitatus. Et iterum dicit Apostolus: Si Christus non resurrexit, inanis est prædicatio nostra, inanis est et fides vestra.5 Nam si Christus non resurrexisset, nec alicui apparuisset, quis credidisset in eum?
Tertio fuit id necessarium ad sublevationem spei nostræ. Quod enim præcessit in capite, futurum speratur in membris. Idcirco dum Christum resurrexisse audimus, speramus et nos tandem feliciter resurrecturos. Propter quod prima ad Corinthios scribit Apostolus: Si Christus prædicatur quod resurrexit a mortuis, quomodo quidam dicunt in vobis, quod resurrectio mortuorum non erit?67 Unde, quum sanctus Job dixisset, Scio quod Redemptor meus vivit, et in novissimo die de terra surrecturus sum, etc.8, adjecit: Reposita est hæc spes mea in sinu meo.—Quarto, ad informationem moralis vitæ fidelium, ut scilicet cum ipso spiritualiter curent resurgere, et in novitate virtutum procedere, juxta verbum Apostoli exhortantis:9 Quomodo Christus resurrexit a mortuis, ita et nos in novitate vitæ ambulemus.10—Quinto, ad complementum nostræ salutis. Nam sicut Christus sustinuit mala moriendo, ut nos liberaret a malis, ita glorificatus est resurgendo, ut nos promoveret ad bona, quemadmodum ad Romanos habetur: Traditus est propter delicta nostra, et resurrexit propter justificationem nostram. Passio etenim Christi operata est nostram salutem, appropriate loquendo, quantum ad remotionem malorum; resurrectio autem, quantum ad inchoationem et exemplar bonorum.11
Præterea convenientissimum fuit Christum tertia die resurgere, quia ut tactum est, necessarium fuit Christum resurgere propter nostræ fidei instructionem. Fides autem nostra est tam de divinitate Christi quam de humanitate ipsius. Ut ergo confirmaretur in nobis fides de Christi divinitate, oportebat ut cito resurgeret, nec usque ad finem mundi ejus resurrectio differretur. Porro ad hoc quod confirmaretur in nobis fides de ejus vera humanitate, oportuit esse notabilem sufficientemque moram inter mortem ipsius et resurrectionem. Ad veritatem autem mortis probandam, suffecit quod usque ad tertiam diem ejus resurrectio differebatur, quoniam non contingit quin infra tantum tempus, in homine qui mortuus videtur quum vivat, appareant aliqua signa vitæ. Insuper, per hoc quod die tertia resurrexit, perfectio commendatur ternarii, qui est numerus cujuslibet rei, utpote habens principium, medium et finem, ut ait Philosophus primo Cœli et mundi. Ostenditur item per hoc mysterialiter, quod Christus una sua morte, quæ fuit lux propter ipsius innocentiam, duas nostras mortes destruxit, videlicet corporis et animæ, quæ propter peccatum ex quo consequuntur, sunt tenebrosæ: idcirco una integra die duabusque noctibus mansit in morte. Per hoc denuo designatur quod per resurrectionem Christi tertium tempus incipiebat. Primum namque fuit ante legem, secundum sub lege, tertium sub gratia. Incipit quoque in Christi resurrectione tertius status sanctorum. Nam primus fuit sub figuris legis; secundus est sub fidei veritate; tertius erit in æternitate gloriæ, quam Christus resurgendo inchoavit.
Præterea, Christus post suam resurrectionem, discipulis suis ante ascensionem suam decies legitur apparuisse. Primo, Mariæ Magdalene, juxta illud Marci:12 Surgens Jesus mane, prima sabbati, apparuit primo Mariæ Magdalene. Qualiter autem et quando hoc factum sit, in Joanne legitur. Secundo apparuit mulieribus redeuntibus a sepulcro, juxta illud Matthæi: Ecce Jesus occurrebat illis, dicens, Avete; tunc accesserunt, et tenuerunt pedes ejus.13 Tertio apparuit Petro, quamvis ignorentur locus et hora determinata;14 sed dies certus agnoscitur, quia in die Paschæ. Creditur vero quod tunc ei apparuit, dum cum Joanne rediit a sepulcro de mane, Petro tunc paululum divertente a Joanne. Quarto apparuit duobus discipulis euntibus in Emmaus, ut apud Lucam legitur.15 Quinto, decem Apostolis et duobus illis discipulis in conclavi, prout Joannes et Lucas describunt.1617 Istæ apparitiones factæ sunt in die Paschæ.
Et præter has, etiam Christus eodem die apparuit suæ piissimæ genitrici Mariæ: quæ sicut plus ceteris Christo filio suo condoluit tempore passionis, ita præ ceteris et plus ceteris de Filii sui resurrectione et apparitione fuerat consolanda, tum propter dignitatem ipsius. Iterum, sicut in evangelio legitur Nicodemi, Christus eodem die apparuit Joseph ab Arimathea. Judæi namque ceperunt et clauserunt eum, eo quod Christum sepelisset; sed Christus in die Paschæ ei apparuit, oculos ejus tersit, osculum dedit, verbis consolatus est eum, et in civitate sua Arimathea restituit eum. Amplius, die isto apparuit quoque Jacobo Minori apostolo, qui in die passionis Christi legitur jurasse nihil gustare quousque Christus a mortuis surrexisset. Hinc in die resurrectionis Christus sibi apparuit, dicens: Ponite mensam. Deinde accipiens panem, dedit Jacobo, dicens: Surge, mi frater, et comede, quia Filius hominis resurrexit a mortuis. Omnes hæ apparitiones factæ sunt in die Paschæ; sed quinque primæ solum habentur ex Evangelio. De apparitione vero Jacobo facta scribit Apostolus in prima epistola ad Corinthios.18
Deinceps, post diem illum paschalem, adhuc quinquies apparuit discipulis, sicut ex Evangelio comprobatur: primo, in octava Paschæ, Thoma præsente, ut evangelista Joannes ait;19 secundo, septem discipulis ad mare Tiberiadis;2021 tertio, undecim Apostolis in Galilæa, in monte Thabor, ut fertur in Matthæo; quarto, eisdem in die ascensionis, quando recumbebant, ut scriptum est apud Marcum;22 quinto, eodem die apparuit omnibus discipulis simul in monte Oliveti hora suæ ascensionis, ut apud Lucam et in Actibus Apostolorum legitur.2324 Sed et Paulus apostolus ad Corinthios scribit, quod apparuit plus quam quingentis fratribus simul.25 Quibus autem in locis Christus fuerit intermedio tempore usque ad ascensionem, incertum est; sed probabilius creditur quod in paradiso terrestri, ubi etiam creditur constituisse animas quas eduxit de limbo inferni, usque ad diem ascensionis.
Postremo, ut in Actibus recitat Lucas, Christus post suam resurrectionem discipulis suis per dies quadraginta apparens, per multa argumenta se vere resurrexisse probavit, scilicet:26 testimonio angelorum, qui hoc nuntiaverunt mulieribus sanctis, et per eas Apostolis; secundo, per allegationes Scripturarum, ut in Luca patet;27 tertio, per varias apparitiones prætactas; quarto, quia comedit et bibit; quinto, quia cicatrices vulnerum in eodem corpore suo monstravit; sexto, quia palpandum se præbuit, tanquam verum et solidum corpus habens; septimo, quoniam coram discipulis suis ascendit in cœlum, et tunc rursus duo angeli veræ ipsius resurrectioni attestabantur.
Quoniam ergo tam firma et certa est fides nostra, correspondeat conversatio nostra fidei nostræ, ita ut totis præcordiis universa præsentia et caduca parvi pendamus, Deum affectuosissime semper quæramus, in donis atque virtutibus confortari ac crescere perseveranter ac digne conemur.
Inter sanctissimos Patres eremitas, sicut octavo libro Vitaspatrum habetur, fuit et abbas Pambo, qui in sanctitate et virtutibus habuit magnam famam, et aurum atque argentum tanquam stercus et lutum contempsit. Quum enim S. Melanie senatrix venisset de Roma, volens perfecte converti, et intrasset eremum, tandem venit ad abbatem Pambo, et obtulit ei trecentas libras argenti, deprecans eum ut de rebus suis acciperet ad erogandum pauperibus. Ipse vero sedebat et texebat sportellas, et nec S. Melaniam neque pecuniam illam adspexit, sed dispensatori suo commisit ut pecuniam illam daret Fratribus qui habitabant in Lybia et insulis, quia plus indigebant. Quumque B. Melania staret exspectans laudari a Sancto illo de tantæ datione pecuniæ, et ille nihil loqueretur ad eam, ipsa dixit: Ut scias, domine, quantum est, trecenta pondo sunt. Tunc ille respondit: Cui hæc obtulisti, filia, pensare et ponderare opus non habet; sed ipse novit quantitatem hujus pecuniæ. Si enim mihi hæc dedisses, bene mihi diceres quantum est. Si autem Deo hæc obtulisti, ille qui minuta pauperis viduæ non despexit, nec tuam oblationem tradet oblivioni.
Quum autem idem sanctissimus abbas Pambo coram sanctis Patribus et Fratribus esset spiritum traditurus, inter cetera dixit: Ex quo veni in eremum istam, de labore manuum mearum vixi, nec recordor me aliquando panem gratis comedisse, nec protuli verbum de quo pœniteam; et ita vado quasi nunc incipiens Deo servire. Hujus ergo sanctissimi viri exemplo, discamus verba vana et vitiosa vitare, et mente ac lingua custoditi persistere.
Footnotes
-
Luc. xxiv, 46, 47. ↩
-
Job xxii, 29. ↩
-
Luc. 1, 52. ↩
-
II Cor. xiii, 4. ↩
-
I Cor. xv, 14. ↩
-
I Cor. xv, 12. ↩
-
I Cor. xv, 12. ↩
-
Job xix, 25. ↩
-
I Cor. xv, 27. ↩
-
Rom. vi, 4. ↩
-
Rom. iv, 25. ↩
-
Marc. xvi, 9. ↩
-
Matth. xxviii, 9. ↩
-
1 Cor. xv, 5. ↩
-
Luc. xxiv. ↩
-
Ibidem; ↩
-
Joann. xx. ↩
-
1 Cor. xv, 7. ↩
-
Joann. xx, 26. ↩
-
Joann. xxi. ↩
-
Matth. xxviii, 16, 17. ↩
-
Marc. XVI, 14. ↩
-
Luc. XXIV; ↩
-
Act. I. ↩
-
1 Cor. XV, 6. ↩
-
Act. I, 3. ↩
-
Luc. XXIV, 27. ↩
Chapter 182 of 211