Sermo 3
DE SEPTUPLICI RESURRECTIONE QUA CHRISTIANI CHRISTO CONFORMARI DEBENT.
SICUT in Adam omnes moriuntur, ita et in Christo omnes vivificabuntur. I Cor. xv, 22.
Secundum catholicæ fidei veritatem, quemadmodum propter primi parentis demeritum, transgressionem seu primam inobedientiam, universum genus humanum, secundum communem cursum, damnationi fuit obnoxium, originali justitia privatum et necessitati moriendi adjudicatum (juxta illud ad Romanos: Per unum hominem peccatum in hunc mundum intravit, et1
Rom. v, 19. per peccatum mors; et rursus, Sicut per unius hominis inobedientiam, peccatores constituti sunt multi, ita per unius hominis obedientiam, justi constituuntur multi); ita per Christi obedientiam et passionem, redemptum est genus humanum, ut ex præinductis Apostoli verbis ostenditur. Christus quippe sua obedientia, caritate et passione, quantum est ex parte ipsius, promeruit cunctis hominibus liberationem ab omni peccato, gratiam in præsenti et gloriam in futuro, plenamque immortalitatem animæ et corporis, quam in resurrectione consequentur finali. Quoniam itaque virtute et merito obedientiæ passionisque Christi, vivificamur in vita hac per infusionem charismatum gratiæ ac virtutum, debemus in hac sacra solennitate paschali, cum Domino, magistro ac capite nostro Jesu Christo spiritualiter surgere, vitia relinquendo, in virtutibus proficiendo, cœlestia contemplando, Deum in omnibus et super omnia diligendo, et omne tempus vitæ nostræ fructuose occupando.
Deinceps cum Christo debemus resurgere : primo veraciter, non simulatorie ut faciunt simulatores et callidi, qui provocant contra se iram Dei. Unde et Christus ait : Quum jejunatis, nolite fieri sicut hypocritæ tristes. Imo Deus, qui veritas est, singulariter odit hypocrisim, et contra eam Christus in Evangelio specialiter, frequenter ac terribiliter loquitur. Et procul dubio vanissimi stultissimique probantur, qui opera ex suo genere bona faciunt pro laude humana, pro commodo temporali transitorioque honore, quoniam æternæ beatitudinis mercede se privant pro tam vana ac frivola laude, pro commodo tam cadu- Job xx, 5. co. Hinc in libro Job scriptum est : Laus impiorum brevis est, et gaudium hypocritæ instar puncti. Et rursus in libro Job legitur : Numquid Deus exaudiet vocem hypocritæ, quum venerit super eum angustia? Omnia ergo faciamus simplici corde ad gloriam Dei, pro beatitudine æterna.
Secundo debemus cum Christo resurgere velociter, et non tarde sicut qui suam conversionem procrastinant emendationemque differunt. Sic tempus suum non solum infructuose, sed vitiose expendunt; et interim diabolo serviunt, et in æternæ damnationis statu atque periculo sunt. Et quanto diutius differunt, tanto plus radicantur, habituantur ac usitantur in vitiis : sicque difficilius fit eis resurgere. Ait namque Isidorus : Istis fomitibus tanquam quibusdam gradibus convalescit in homine omne peccatum : cogitatio prava parit delectationem, delectatio consensum, consensus actionem, actio consuetudinem, consuetudo necessitatem, necessitas mortem. Sicque his homo vinculis implicatus, quadam vitiorum catena tenetur adstrictus. Ut ergo vitemus hæc mala, velociter convertamur, præsertim quia nec diem scimus nec horam.2 Idcirco in Ecclesiastico habetur : Non tardes converti ad Dominum, et ne differas de die in diem;3 subito enim veniet ira illius. Salomon quoque ait : Quodcumque potest facere manus tua, instanter operare.4
Tertio debemus cum Christo resurgere integraliter, non partim aut imperfecte ut hi qui quædam peccata deflent ac deserunt, et in aliis manent. Siquidem multi dum provectoris fiunt ætatis, luxurias pristinas detestantur ac lugent : et tamen quo seniores fiunt, eo plus avaritiæ student. Deus quoque non dimittit unum mortale peccatum sine aliis universis quæ insunt : ideo nemo vere ac salubriter pœnitet de uno, nisi de omnibus suis mortalibus pœniteat culpis. Sunt etiam quidam qui partim Deo et partim mundo volunt placere : isti non sunt vere ac stabiliter justi, nec integre convertuntur ad Dominum. Sed de eis in Osee scriptum est : Divisum est cor eorum, nunc interibunt Quocirca fatetur Propheta :5 Confitebor tibi, Domine, in toto corde meo;6 et rursus, In toto corde meo exquisivi te.7 Hinc loquitur Isaias : Si quæritis, quærite;8 hoc est, si vere quæritis Deum, integraliter quærite eum.
Quarto debemus cum Christo resurgere perseveranter, non breviter sicut qui recidivant. Quorum compunctio brevis est; et facili occasione vincuntur, similes Balaam, qui visis mansionibus Israeliticæ plebis compunctus est, dicens illud Numerorum: Moriatur anima mea morte justorum, et fiant novissima mea horum similia.9 Talium peccata reiterata, sunt propter ingratitudinem prioris indulgentiæ graviora. Propter quod in secunda sua Canonica gloriosissimus princeps Apostolorum testatur: Melius erat illis non cognoscere viam justitiæ, quam post agnitionem retrorsum reverti.10 Contigit enim eis illud veri proverbii: Canis reversus ad vomitum; et, Sus lota in volutabro luti. Nonne ergo ingrati, viles ac miseri, imo miserrimi atque vilissimi sunt, qui statim post festivitatem paschalem, tam intimorate ac irrefrenate ad pristina revertuntur peccata, vel etiam ad plura ac graviora, quasi jam ante confessi non essent, nec communicassent? Tales sunt similes Judæ proditori, qui Christo relicto, ad ejus inimicos Scribas ac Pharisæos accessit et concordavit cum eis. Sic isti Christum cui per confessionem reconciliati fuerunt, et quem tanquam amicum in Sacramento sumpserunt, peccando relinquunt, per ingratitudinem spernunt, per inobedientiam dehonorant, juxta illud Osee, Dereliquerunt Dominum in non custodiendo;11 et insuper inimicis Christi, dæmonibus et peccatis, hominibusque iniquis, consentiunt. Hi ergo advertant quod ait ad Hebræos Apostolus: Irritam quis faciens legem Moysis, sine ulla miseratione duobus aut tribus testibus moritur; quanto magis putatis deteriora mereri supplicia, qui Filium Dei conculcaverit, et sanguinem testamenti pollutum duxerit, et spiritui gratiæ contumeliam fecerit?12
Quinto debemus ad Christum converti, spiritualiterque cum ipso resurgere, fiducialiter, non nimis pusillanimiter vel diffidenter, ut hi qui in divinæ miserationis consideratione non respirant, nec in adjutorio Altissimi habitant, sed in propriæ infirmitatis, imperfectionis ac culpæ intuitu contabescunt, tristantur et arent, non attendentes infinitam bonitatem, caritatem et misericordiam Dei circa homines bonæ voluntatis, qui ei servire ac complacere affectant. Propter quod ait Psalmista: Sperent in te qui noverunt nomen tuum, quoniam non dereliquisti quærentes te, Domine.13
Sexto et ultimo debemus cum Christo resurgere ferventer et sponte, non pigre et coacte, aut ex servili tantum timore. Nil equidem meritorium est vitæ æternæ Deoque placitum, nisi ex caritate procedat; neque coacta Altissimo placent obsequia. Sed et servus piger damnatur a Christo, qui in Apocalypsi loquitur: Scio opera tua, quia nec frigidus es neque calidus. Utinam frigidus esses aut calidus: sed quia tepidus es, incipiam te evomere de ore meo.14 Hinc ait Ambrosius: Nemo cum desidia quærit Christum; et, Nescit tarda molimina Spiritus Sancti gratia. Imo, ut sanctus loquitur Jeremias, Maledictus qui facit opus Dei negligenter:15 quod utique facit piger. Et si maledictus est qui opus Dei efficit negligenter, quam maledictus est qui nec facit illud? Et quam maledictissimus exstat qui opera diaboli jugiter facit, transiens de uno peccato in aliud, et innumerabiliter peccans cogitando, appetendo, fabulando, cachinnando, et ceteris vitiis insistendo? Itaque post sacros dies dominicæ passionis ac resurrectionis, caveamus a recidivo, a gula et incontinentia, a choreis, superbiis, spectaculis, aliisque peccatis; atque in vera Dei ac proximi caritate, in filiali timore, in sancta humilitate et jugi cordis custodia permaneamus, ambulemus, ac Domino obsequamur.
Refert abbas Cassianus fuisse in quodam cœnobio duos sanctos et senes Patres: quorum unus infra quadraginta annos nunquam fuit motus ad iram, sed in omni eventu tranquillus mansit in Deo; alius infra quadraginta annos nunquam manducavit in die. Quid ergo miseri nos dicemus, qui quotidie toties et tam immoderate irascimur? Unde et quidam sanctorum Patrum dixit, quod sicut fumus hospitem expellit de domo, sic ira Spiritum Sanctum e corde. Iterum dixit: Iracundus, etiam si mortuos suscitet, Deo non placet. Vitanda est igitur ira, quæ prævenit ac impedit rationem, præsertim quum sit unum de septem peccatis mortalibus. Quod si consuetudo peccatorum quæ in se venialia sunt, mortalis est, ut Sancti affirmant, quanto magis consuetudo faciliter irascendi mortali non caret culpa?
Footnotes
Chapter 181 of 211