Sermo 5
Ad religiosos
DE UTRIUSQUE AGNI, LEGALIS VIDELICET ET EVANGELICI, MANDUCATIONE.
EPULEMUR in azymis sinceritatis et veritatis.1 In hodierna epistola. spiritualiter vivens, quemadmodum cibum corporis naturalem accipere nequit nisi qui vitam naturæ sortitur.
Unigenitus Dei, qui nostram naturam assumpsit, id quod de nostro et a nobis accepit, totum nobis rependit et in nostram convertit salutem. Ipse namque ardentissimus est amator, liberalissimus dator, benignissimus miserator, qui se ipsum contulit nobis in nostræ redemptionis pretium, in nostræ peregrinationis viaticum, in nostræ vitæ præmium. Idcirco in hodierna epistola ait Apostolus: Etenim pascha nostrum immolatus est Christus2, id est, agnus paschalis pro nobis in cruce oblatus est Dominus Jesus. Qui de se protestatur:3 Ego quasi agnus mansuetus qui portatur ad victimam. De quo et sacratissimus ait Joannes Baptista:4 Ecce Agnus Dei, ecce qui tollit peccata mundi. Ipse enim verus est Agnus per agnum paschalem in lege præfiguratus, cujus oblatione ab æterna sumus morte redempti, et vitæ gratiæ ac gloriæ filii facti, quemadmodum per agnum illum legalem liberati sunt filii Israel a vastatione Ægypti morteque temporali. Hinc hortatur Apostolus ut « epulemur » et manducemus hunc verum Agnum pro nobis oblatum, non tamen cum materialibus vel fermento carentibus panibus, sed « in azymis sinceritatis et veritatis », id est actibus internæ puritatis ac æquitatis, mentem bene reficientibus: quia hunc panem sacramentalem, cœlestem, supersubstantialem et verum, non legalem et typicum, nullus accipere dignus est nisi per caritatem ac gratiam virtuosaque opera
Subinde, ut sciamus qualiter Agnum hunc evangelicum sumere nos oportet, pensemus quid de legalis agni esu dicat Scriptura. Itaque, prout in Exodo fertur, agnum legalem Deus manducari præcepit cum lactucis agrestibus. Quæ quum sint valde amaræ, contritionem cordis de peccatis designant. Non ergo ad mensam Dei, ad sacrum altare, ad consecrandum, tractandum, immolandum, edendum Agnum verum præsumamus accedere, nisi de nostris culpis vere contriti. Signum autem contritionis est diligens evitatio culpæ prioris, quum in Regula dicat Basilius: Omnis qui semel deliquit, et iterum in idem peccatum incurrit, indicare de se videtur hoc primum, quod a peccato priori non fuit vere purgatus, ex quo velut ex radice pessima eadem quæ ante perpetravit pullularunt, quemadmodum si ex arbore præcisa rursus nascantur virgulta, constat quod radix mansit in terra. Quum ergo quotidie in easdem culpas et negligentias corruamus, nonne indicium est quod de prioribus non dolemus? De quibus si vere et ex corde confiteremur ac pœniteremus, eas utique magna ex parte vitare et emendare conspiceremur. Heu! quid dicam, quia post confessionem, post celebrationem, mox ad pristinas levitates, loquacitates, risus, negligentias, incustodiam cordis sensuumque redimus? Ubi est timor Dei, ubi veræ contritionis indicia, ubi dignissimi5
Sacramenti fructus, gratia et effectus? Sic imus de die in diem, et forte macilentiores et aridiores de opulentissima, pinguissima, delicatissima Christi mensa recedimus, quam ad eam accessimus, quia irreverenter, incustodite, intimorate, ingrate habemus nos. Cur non terrent nos Apostoli verba dicentis: Probet se ipsum homo;6 qui enim manducat et bibit indigne, judicium sibi manducat et bibit, reusque erit corporis et sanguinis Salvatoris (quia pars ejus erit cum Juda traditore, non cum Petro fervido amatore)?
Secundo Deus præcepit carnes agni paschalis assari.7 Quo præfigurabatur quod sumptionem Agni veri in Sacramento præcedere debet vera, spiritualis et fervens dilectio: quæ otiosa esse non valet, sed teste Gregorio, magna alacriter operatur; et Dei super omnia prædilecti omnem cum diligentia vitat offensam, ejusque assiduam parit in mente memoriam, atque ad præcordialem gratiarum actionem excitat et deducit. Etenim quanto plus quispiam diligit Deum, tanto ardentiorem habet affectum exsequendi quæ ei sunt placita, et vitandi illicita. Nos autem religiosos, si vere proficiemus, oportet tam diligenter venialia abhorrere et vitare peccata, quam vehementer boni sæculares detestantur et cavent peccata mortalia.
Tertio Deus jussit agnum legalem cum azymis panibus manducari, ad innuendum quod in edente verum et evangelicum Agnum debet consistere puritas conscientiæ, puritas cordis, incorruptio a peccatis, ut sanum sit cordis palatum, et mundum os intellectus. Hinc dicit Chrysostomus: Sicut cibus corporalis quum corpus invenerit malis humoribus occupatum, amplius lædit ac nocet, nec ullum præstat auxilium; sic et spiritualis hic cibus si aliquem invenit malitia inquinatum, magis eum perdit, non sua natura, sed accipientis vitio. Tales sunt socii proditoris in quem post buccellam Satanas est ingressus.8
Quarto Deus agnum legalem edi præcepit festinanter, ad designandum quod in celebrante aut communicante esse non debet pigritia, sed præceptorum ac salutarium actuum exsecutio velox. Siquidem, nescit tarda molimina Spiritus Sancti gratia, et nemo cum desidia quærit Christum, secundum Ambrosium. Sit ergo in nobis prompta et fervens agilitas inchoandi quæ bona sunt; et statim signo audito, ad Matutinas, ad Primas, et tempore opportuno ad Nonas surgamus. Quemadmodum equidem hilarem datorem, ita et celerem debiti solutorem atque velocem boni exsecutorem diligit Deus, quum et Salomon dicat:9 Vidisti hominem velocem in opere suo?10 coram regibus stabit, nec erit ante ignobiles.
Quinto Deus præcepit edentes agnum legalem esse calceatos, ad exprimendum quod celebrans sive communicans debet Sanctorum exemplis esse munitus et in suis affectibus roboratus, ne pigrorum exemplis torpescat, sed ferventium sequatur vestigia.
Sexto præcepit ut essent renes accincti, quoniam corpus Christi accipiens continens esse debet, desideriaque carnalia spiritualium affectionum ardore exstinguere, Christo dicente: Sint lumbi vestri præcincti.11
Septimo, ut nihil remaneret de carnibus agni legalis; sed quod remansit, jussit igni comburi, ad significandum quod fideles, ea quæ in Sacramento comprehendere nequeunt, omnipotentis Dei judicio committere debent, ne mirabilium divinorum sint præsumptuosi aut curiosi perscrutatores. Propter quod ait Bernardus: Sacramentum hoc fideliter est sumendum, non discutiendum; venerandum, non dijudicandum.
Octavo præcepit ut sanguine agni postes tingerentur domorum, ad figurandum quod in celebrante et communicante esse debet dominicæ passionis cordialis ac frequens memoria.
Nono, ut baculos haberent in manibus, ad designandum quod Christum in Sacramento accipiens, attestationi Ecclesiæ et reximus cum Christo, quæ sursum sunt Sanctorum debet inniti, ac spirituali consolatione et gratia sustentari, Christoque jugiter inhærere ac gratus consistere. quæramus et sapiamus, ut quomodo Christus surrexit a mortuis, ita et nos in novitate vitæ ambulemus; et viles consolatiunculas contemnamus, ut in præsenti per gratiam, et in futuro per gloriam consolemur. Ad laudem Omnipotentis.12
Itaque sic agamus. Nec his sanctis diebus, ad pristinas levitates et culpas quis redeat; sed juxta Apostolum, si consur-
Footnotes
Chapter 183 of 211