Skip to the text

Enarratio in epistolam

EXPURGATE VETUS FERMENTUM, UT SITIS NOVA CONSPERSIO, ETC. I Cor. v, 7, 8.

RECTE epistola ista hodierno legitur die, quia in ea compendiose docetur qualiter agnum paschalem, qui Christus est, edere debeamus, et quod ipsemet Christus factus sit pascha nostrum seu agnus noster paschalis. Ait ergo beatus Apostolus:

Expurgate vetus fermentum, id est antiquam et solitam pravitatem, quæ et peccantem mente corrumpit, et alios inficit. Unde ante hæc verba Apostolus immediate præmisit : Nescitis quia modicum fermentum totam massam corrumpit?1 quia frequenter peccatum vel error unius toti nocet communitati et plurimos inficit, sicut una morbida ovis, totum gregem, et una scintilla integram domum incendit. Propter quod ait Hieronymus : Dum sacerdotes uni parcunt, universæ Ecclesiæ moliuntur interitum. Quæ est ista bonitas, ista misericordia, uni parcere et omnes in discrimen adducere ? Polluitur enim ex uno peccatore populus, sicut ex una ove morbida grex universus inficitur. Interea advertendum, quod Apostolus prima ad Corinthios, ubi hæc scribit ad litteram, reprehendit Corinthios quod quemdam magnum peccatorem ac detestabilem fornicatorem, qui uxorem patris sui defuncti accepit in conjugem, inter se toleraverunt nec debite corripuerunt ac correxerunt separando eum a se per excommunicationem.2 Talis enim peccator sustinendus non fuit, quoniam suo exemplo pluribus nocuit. Ideo dixit Apostolus verba jam introducta. Unde per «vetus fermentum» quidam intelligunt illum inveteratum transgressorem, cujus fornicatio fuit incestus sub pœna mortis prohibitus, juxta illud Levitici : Qui dormierit cum noverca sua, morte moriatur.3

Itaque, Expurgate vetus fermentum, ut sitis nova conspersio, hoc est munda congregatio, donis gratiæ actibusque virtutum interius renovati (sicut alibi hortatur Apostolus, Renovamini spiritu mentis vestræ), sicut estis azymi, id est a peccati fermento seu corruptione alieni effecti in fonte Baptismi.4 Porro azyma dicitur ab α, quod est sine, et ζύμη Græce, quod est fermentum Latine, quasi sine fermento. Conspersio quoque et azyma idem sunt, puta farina per aquam conglutinata absque fermento. Deinceps in fermento duo considerantur, videlicet : sapor virtualis, quo panem efficit saporosum; sicque per fermentum evangelica designatur doctrina apud Matthæum, quo habetur : Simile est regnum cœlorum fermento quod acceptum abscondit mulier in farinæ tribus satis, donec fermentatum est totum.5 Secundo consideratur in fermento corruptio adipis; sicque significat culpam, quæ alios inficiendo corrumpit : et ita nunc sumitur.

Deinceps subdit Apostolus causam suæ exhortationis. Etenim pascha nostrum immolatus est Christus, hoc est, agnus paschalis pro nostra salute in cruce oblatus est Christus : qui per Jeremiam loquitur, Ego quasi agnus mansuetus qui portatur ad victimam.6 De quo Joannes ait Baptista : Ecce Agnus Dei, qui tollit peccata mundi.7 Ipse namque, ut in præfatione cantatur, verus est agnus qui abstulit peccata mundi; et dicitur verus agnus, quia per agnum qui offerebatur in lege Moysis fuit præfiguratus. Christus quoque est « pascha nostrum », id est transitus noster, præbendo nobis exemplum transeundi de hac peregrinatione ad patriam, quemadmodum in Joanne contestatur :8 Ego sum via, veritas et vita. Hujus Agni figura, ut tactum est, fuit agnus ille legalis de quo in Exodo multa scribuntur. Unde quod ibi habetur, Os ejus non confringetis, a Joanne allegatur de Christo hoc modo :9 Os non comminuetis ex eo. Et sicut per effusionem sanguinis agni illius liberabantur filii Israel ab angelo devastante et plaga Ægypti, ita per sanguinis Christi effusionem liberamur a potestate diaboli et ruina peccati. Insuper, sicut carnes agni illius manducabantur cum azymis panibus, sic fideles vivere et corpus Christi comedere debent sine fermento peccati. Ideo subditur : Itaque epulemur, id est, Christi sacramento alamur, et ei incorporemur, atque in Deo spiritualiter deliciemur, juxta illud Psalmi : Justi epulentur, et exsultent in conspectu Dei; non in fermento veteri, id est antiquis ac solitis iniquitatibus, a quibus abstinere oportet, neque in fermento malitiæ, id est peccato ex deliberatione animi procedente, ut dum quis peccat ex intentione et habitu vitioso (juxta illud : Dixit injustus ut delinquat in semetipso), et nequitiæ, id est non in fraudulentia aliisque peccatis in proximum : propter quod prima Petri inducitur, Deponentes omnem malitiam et dolum et simulationes et invidias; sed in azymis sinceritatis, id est actibus internæ puritatis, ut conscientia sit immunis ab omni mortali peccato, et veritatis, id est justitiæ, quantum ad proximos; vel, « veritatis », id est rectæ fidei, et actibus contemplationis, ut intellectus sit vere illuminatus integerque in fide : quia non aliter Deo placetur, neque salubriter communicatur.

Footnotes

  1. I Cor. v, 6. ↩

  2. Ibid. 1, 2. ↩

  3. Lev. xx, 11. ↩

  4. Ephes. iv, 23. ↩

  5. Matth. xiii, 33. ↩

  6. Jer. xi, 19. ↩

  7. Joann. i, 29. ↩

  8. Joann. xiv, 6. ↩

  9. Exod. xii, 46. ↩

Chapter 177 of 211