Sermo 2
QUALITER DEBEAMUS CUM CHRISTO SPIRITUALITER RESURGERE.
SI consurrexistis cum Christo, quæ sursum sunt quærite, ubi Christus est in dextera Dei sedens; quæ sursum sunt sapite, non quæ super terram. Coloss. III, 1, 2.
Secundum doctrinam sacræ Scripturæ, duplex est resurrectio, scilicet : corporalis, qua corpus resuscitatur ad vitam naturalem, per hoc quod animæ reunitur; sicque Christus surrexit, et omnes in die judicii resurgemus, dicente Apostolo :1 Ecce mysterium vobis dico, Omnes quidem resurgemus, etc. Et sanctus Job ait :2 Credo quod Redemptor meus vivit, et in novissimo die de terra surrecturus sum. Alia est resurrectio spiritualis, qua homo per contritionem et gratiam resurgit a morte animæ, quod est peccatum mortale. Unde ait
Apostolus : Surge, qui dormis, et exsurge a mortuis.3 Quemadmodum autem in die novissimo conformabimur Christo resurgenti secundum corpus, ita nunc debemus conformari eidem secundum animam, resurgendo a vitiis, juxta illud ad Romanos : Sicut Christus resurrexit a mortuis per gloriam Patris, ita et nos in novitate vitæ ambulemus.4 Hinc itaque dixit Apostolus : « Si consurrexistis cum Christo », id est, si vere a morte animæ seu vitiis surrexistis, sicut Christus vere surrexit a morte corporis, « quæ sursum sunt quærite », id est, bona cœlestia et æterna, quæ oculus non vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascenderunt, summe atque finaliter quærite, desiderate, adipisci satagite, utpote, felicitatem æternam, animæ et corporis glorificationem, cœlestem patriam, omnium Beatorum gloriosam societatem.5 « Quæ sursum sunt sapite », hoc est, divina cum gustu interno attendite et cum cordiali complacentia considerate, « non quæ super terram »; imo carnalia et terrena despicite, ad spiritualia ordinate, et in eis non nisi necessaria vitæ præsentis amate, secundum illud Apostoli : Habentes victum et quibus tegamur, his contenti simus.6
D Præterea in verbis præallegatis docet Apostolus, qualiter probabiliter agnoscere valeamus nos consurrexisse cum Christo et esse in caritate et gratia. Hujus etenim consurrectionis signum verissimum est, quærere et sapere ea quæ Dei sunt, cœlestia summe appetere, Deum in omnibus principaliter affectare, spiritualia et æterna magis quam corporalia et transitoria cupere, quærere, adipisci studere. Istud quippe ad quemlibet pertinet Christianum. Si ergo carnalia et caduca magis quam spiritualia et superna quæris et appetis; si plus laboras aut gliscis in exterioribus locupletari aut delectari, quam in donis gratiæ ac virtutum actibusque devotis intus ditari, atque in anima decorari, nutriri, roborari ac consolari: scias nondum te surrexisse cum Christo, sed subjacere peccato, et in statu damnationis infeliciter esse.
O quanta est cæcitas et insania amatorum sæculi hujus! qui quum de temporalibus rebus competentiam, aut etiam abundantiam et opulentiam habeant, spiritualiumque bonorum expertes sint, ita quod parum aut nihil de virtutibus habent, nihilo minus omni cum diligentia nituntur sibi de exterioribus et temporalibus amplius providere, colligere, possidere: quasi anima non sit præstantior corpore, et quasi beatitudo hominis in carnalibus rebus consistat, et tanquam vita futura non sit diuturnior quam hæc præsens, quum tamen illa vere perpetua sit, ista autem brevissima, et comparatione vitæ futuræ vix momentanea. Abjiciat ergo a se omnis vere christifidelis tantam fatuitatem, et impleat illud Psalmistæ: Divitiæ si affluant, nolite cor apponere.7 Hinc iterum ait Propheta filiis hujus mundi, non Dei: Filii hominum, usquequo gravi corde?8 Ut quid diligitis vanitatem, et quæritis mendacium? Nempe quid aliud est, temporalibus ac sensibilibus magis quam Deo et rebus spiritualibus ac supernis inhærere, quam vanitas? Et quid est mundana hæc fallax prosperitas, nisi mendacium, respectu veræ felicitatis, juxta illud in Jeremia, Vere mendacium possederunt patres nostri, vanitatem quæ eis non profuit?9
Insuper præinductis consonat quod ait Bernardus: Accepimus ab Apostolo habitare Christum per fidem in cordibus nostris.10 Propterea tamdiu habitat Christus in nobis, quamdiu fides in nobis vivit. Fides autem sine operibus mortua est in se ipsa.11 Nam sicut corporis vitam ex motu suo cognoscimus, ita et fidei vitam in bonis operibus. Tu ergo si videris hominem in bonis operibus strenuum et fervore conversationis spiritualiter hilarem, non dubites fidem in eo vivere, atque per hoc Christum in eo per gratiam habitare.
Interea prorsus dolendum est, et deploranda est Christianorum, imo potius mundanorum hominum, vitiosa abusio: quia pro eo quod transacto quadragesimali jejunio et beatissimo altaris Sacramento suscepto, deberent deinceps amplius custoditi, grati ac timorati consistere, atque cum Christo resurgere abstinendo ab omni vanitate ac pravitate, nunc plus solito vani, dissoluti, carnales efficiuntur, Christum e cordibus suis expellunt, beneficiis ejus ingrati sunt, et pro eo principem tenebrarum diabolum habitatorem cordium suorum accipiunt. Hinc sanctus et devotissimus ait Bernardus: Amatores sæculi, inimici crucis Christi, qui inaniter vocantur christiani, toto tempore quadragesimali ad dies inhiant Resurrectionis, ad tempus paschalis solennitatis adspirant, heu! ut liberius indulgeant voluptati, ut vanitatibus impietatibusque abundantius vacent. Hinc ipsius plangimus solennitatis injuriam, quam dissimulare non possumus. Proh dolor! peccandi tempus, terminus recidivandi facta est resurrectio Salvatoris. Ex hoc equidem comessationes ebrietatesque redeunt, cubilia et impudicitiæ repetuntur, et laxantur concupiscentiis frena, tanquam ad hæc resurrexerit Christus, et non magis propter justificationem nostram. Sic honoratis, o miseri, Christum quem suscepistis. Venturo parastis hospitium, confitentes peccata vestra cum gemitu, castigantes corpora vestra, eleemosynas impendentes; et ecce susceptum proditis inimicis, imo exire compellitis, priores admittendo nequitias: neque enim cohabitatio esse potest luci cum tenebris, Christo cum superbia, cum avaritia, cum fraterno odio, cum ambitione, cum luxuria.12 Quid minus devotionis præsenti debetur Christo et suscepto, quam venturo et suscipiendo? Quid minus reverentiæ tempus exigit Resurrectionis, quam Passionis? Sed vos neutram veraciter honoratis. Nam si commoreremini, et conresurgeretis. Nunc autem ex sola consuetudine temporis et simulatione quadam humiliatio illa processit.
Præterea, sicut idem dicit Bernardus, hi tales non veraciter celebrant Pascha, quoniam pascha, transitus, non reditus, interpretatur. Hi autem non transeunt de vitiis ad virtutes, de imperfectione ad perfectionem, de via ad patriam; sed ad priora revertuntur peccata, et fiunt eis posteriora pejora prioribus. Contingitque illis quod in Evangelio ait Salvator: Quum immundus spiritus exierit ab homine, ambulat per loca inaquosa, quærens requiem, et non invenit; tunc vadit et assumit alios septem spiritus nequiores se, et ingressi habitant in homine illo recidivante.1314 Nam vulnera repetita gravius nocent, difficiliusque curantur. Luximus his Quadragesimæ diebus, compunctioni et orationi, gravitati et abstinentiæ dediti, ceterorum negligentias temporum redimere atque diluere cupientes. Si ergo negligentias et vitia planximus, quid causæ est ut nunc recidamus in ea? Invenimur nunc curiosi ut ante, verbosi, pigri et negligentes ut ante, vani, suspiciosi, detractores, iracundi, gulosi, immundi, ceterisque impliciti vitiis de quibus jam paulo ante confessi sumus. Non est hæc transmigratio; non ita videbitur Christus: nam qui respicit retro, indignus est regno Dei. Simus ergo de cetero in omnibus coram Altissimo custoditi, grati, timorati et fructuosi;15 in cibis et potibus, in somno et verbis, ac ceteris moderamen servantes.
In dialogo Severi et Galli discipulorum S. Martini, narrat Postumianus se in partibus transmarinis venisse in eremum, ubi viso parvo tugurio perrexit cum discipulis suis ad illud. Invenitque ibi virum senem molam manu vertentem, atque pellicea veste indutum: cui etiam dixit se et suos socios esse christianos. Quo audito, ille præ gaudio flens, provolvit se ante genua illorum, et sæpe exosculans eos, invitavit ad orationem. Deinde fecit eos discumbere, ponens dimidium hordeaceum panem. Et ipsi fuerunt quatuor, ille quintus. Apposuit quoque fasciculum herbæ. Quumque septem diebus cum sene illo manerent, tandem cognoverunt eum esse presbyterum, et perrexerunt cum eo ad ecclesiam, quæ fuit vilibus tecta virgultis, parva et bassa. Quum autem inquirerent mores plebis illius, id cognoverunt, quod non emebant neque vendebant aliquid inter se; quid sit fraus et furtum penitus ignorabant; aurum et argentum nec habuerunt, nec habere optabant. Nec presbyter ille quidquam pecuniæ voluit ab eis accipere. Ecce quam sancta fuit vita illorum, quam sobria, justa ac innocens. Horum ergo virtutes sectemur.
Footnotes
Chapter 180 of 211