Skip to the text

Sermo 6

DE SPIRITUALI LÆTITIA IN HAC SOLENNITATE HABENDA.1

HÆC est dies quam fecit Dominus; exsultemus et lætemur in ea. Ps. CXVII, 24.

Quatuor ponuntur coæquæva, id est simul creata, videlicet: angelus, cœlum, tempus, materia. Quum ergo omne tempus omnemque diem fecerit Deus, cur diem hunc resurrectionis dominicæ fecisse specialiter perhibetur, nisi quia in ea specialia valde et maxima bona, magnifica opera et præclarissima mirabilia est molitus, beneficia quoque ingentia hominibus est largitus? Hodie namque Unigenitus Dei verus Deus resurrexit, imo se ipsum suscitavit a mortuis, spoliavit infernum, et sanctos inde eduxit, atque, ut creditur, in paradiso terrestri constituit, quousque cum eis ascendit in cœlum. Hodie quoque electis suis frequenter apparuit, et consolatus est eos, spemque beatæ resurrectionis nobis donavit. Merito itaque a beato Psalmista in tanta solennitate lætari et exsultare monemur, ut interna lætitia spiritualis præ exuberantia et abundantia sua foris erumpat, et per signa certa monstretur exterius, spirituali gaudio redundante in corpus, ut sic mente et corpore gaudeamus in Domino, et cum Propheta dicamus: Cor meum et caro mea exsultaverunt in Deum vivum.2

Insuper, juxta Philosophum, unumquodque tanto plus tale est, quanto suo contrario minus permixtum est: sicut res tanto est albior, quanto a commixtione nigredinis immunior. Quemadmodum autem amor carnalis et spiritualis dilectio opposuntur, nec se mutuo compatiuntur, sed unius minoratio, alterius exstat augmentum, et unius mera evulsio, alterius est vera perfectio; ita ut qui nihil habet de carnali, privato inordinatoque amore, in dilectione spirituali censetur perfectus, et quanto plus a sensuali amore se purgat, tanto in spirituali amplius proficit: sic carnale et spirituale gaudium contrariari dicuntur; et quanto a carnali gaudio plus se abstrahit homo, tanto ad spirituale gaudium redditur aptior. Si ergo in die hoc sacratissimo volumus spirituali jucunditate repleri, exsultari et lætari in Domino, spiritualibus ac divinis consolationibus desuper refoveri, cœlestibus et internis delectationibus recreari; carnalia gaudia, vana solatia, inordinata oblectamenta detestari ac fugere nos oportet. Et diebus his, quibus talium major datur occasio, quibus et in divino Officio minor est labor, quando et bis in die reficitur, diutius frequentiusque dormitur, sæpius convenitur, et aura arridet serenior: his (inquam) necessaria nobis est major cordis custodia, refrenatior lingua, mensque in omnibus amplius timorata, et fortior contra vitia atque pericula animæ armatura.

Itaque die isto et deinceps, sobrietati ac moderantiæ studeamus; et tanto minus nos repleamus in prandio, quanto certius constat quod cœna restet. In qua item tanto plus sobrii simus, quanto superflua cibi ac potus in cœna susceptio, tam animæ devotioni quam corporis sanitati vehementius obest, præsertim in religiosis mane dormitum euntibus. In quibus ex superfluitate hujusmodi generantur pravi humores, nimia exscreatio, magnæ gravedines, diversæ infirmitates: quæ mala sunt corporis; somnolentia quoque, torpor, pigritia, dormitio longa, animæ hebetudo, inertia, et insipiditas mentis, sed et somnia gravia, atque illusio et inquinatio illa nocturna, stimulatio corporis: quæ omnia sunt mala animæ tempus infructuose aut minus utiliter expendentis et plurima bona negligentis.

Denique, iis diebus, in recentibus et mollioribus ac lautioribus alimentis nequaquam carnaliter delectemur, nec ex talium apprehensione, exspectatione vel usu oblectetur aut consoletur anima nostra; sed in omnibus illis solum quæramus necessitatem et sustentationem naturæ, et ordinatam refocillationem ipsius. In collocutionibus vero cum nostris confratribus sive extraneis continuus nobis insit timor Judicis summi, et aurem cœli omnia audientem, ac mentem Altissimi cuncta inspicientem ac judicantem, cogitemus esse præsentem ac nobis indesinenter intentam: sicque ipsius formidantes offensam et cupientes ejus honorem, non nisi utilia, salubria, ædificatoria proferamus, inquiramus, aut libenter etiam audiamus, scientes quod sicut vas non opertum impletur pulveribus, sic mens os habens apertum et ad loquendum inconsideratum, repletur peccatis. Nec potest proficere qui linguam non curat reprimere.3 In multiloquio namque peccatum non deest; et, Sicut urbs patens et absque murorum ambitu, sic vir qui non potest in loquendo cohibere spiritum suum.4 Præterea inordinata locutio non solum in se ipsa peccatum est, sed et diversarum est produ ctiva culparum. Et qui incaute, jocose leviterque loquendo, ad risus, cachinnos, dissolutiones distractionesque provocat alios, illorum fit particeps vitiorum. Talis quoque per talia hominibus quærens placere, advertat illud Psalmistæ: Deus dissipavit ossa eorum qui hominibus placent;5 confusi sunt, quoniam Deus sprevit eos; et quod ait Apostolus: Si adhuc hominibus placerem, Christi servus non essem.6 Quid iis horribilius dici potest? Et tamen vix ista attendimus. Volumus nos mutuo lætificare, recreare, invicemque placere, et contristamus spiritum sanctum Dei, lædimus nos ipsos ac alios, atque cœlesti Judici displicemus.

Insuper in somno non carnalem repausationem, sed necessariam virium recuperationem ad Dei honorem quæramus; et in sanctis meditationibus obdormiamus, evigilantesque cor statim ad Creatorem levemus, orando aut meditando. Nec vanis cogitationibus moram in anima concedamus, quum per Prophetam Deus tam terribiliter comminetur: Væ qui cogitatis inutile. Et Sapiens ait: Spiritus Sanctus auferet se a cogitationibus quæ sunt sine intellectu.78 In Proverbiis quoque: Ego (inquit) Sapientia habito in consilio, et eruditis intersum cogitationibus.9 Magna hominis est ista calamitas, potissimum religiosi, quod non amplius delectatur loqui et occupari cum Deo, orando, psallendo, meditando, contemplando, studendo, quam cum hominibus. Verumtamen certis horulis, humanæ fragilitati honestam ac moderatam recreationem esse negandam non assero; sed per integram horam, aut amplius, inutilibus confabulationibus occupari et immorari, omnino culpabile est et vituperabile, valde distractivum, infrigidativum læsivumque animæ. Quod qui non sentit, ad internam exercitationem, spiritualem saporem, caritatis fervorem nondum devenit.

Præterea, nunc breviter est tangendum, quare in die ista et tempore sacro hoc exsultare debeamus et jucundari. Primo ergo hoc nobis incumbit ex dilectione qua Christum, caput, creatorem salvatoremque nostrum, super omnia ferventer amare debemus. Nam sicut ex caritate ei propter nos passo compati oportet, sic ei tam gloriose ac victoriose resurgenti cordialiter congratulari habemus. Estque infinita ratio gloriandi, dum rite attendimus quam feliciter ac nobilissime hodie resurrexit, qui paulo ante tam pœnalissime, contemptibilissime, miserandissime in cruce pependit. Et quanto intensius Christum amamus, tanto exuberantius de ejus resurrectione tam digna jucundissimaque gaudeamus. Secundo exsultare et lætari debemus de præcordiali illa consolatione benignissimæ Virginis Christi Genitricis, et ceterorum fidelium, quibus hoc die Salvator apparuit, et apparendo mirabilem et ingentem consolationem impressit, potissimum præstantissimæ suæ Matri, quæ sicut præ ceteris incomparabiliter condoluit patienti, sic et vehementissime congratulata est resuscitato et sibi primitus hilarissime apparenti. Quanto acutius contemplamur quam desolati atque mœstissimi erant beati Apostoli et feminæ sanctæ, præsertim affectuosissima illa Maria Magdalene, de Domini Jesu ignominiosissima occisione, tanto copiosius de prætacta eorum consolatione lætamur. Tertio hodie exsultare et lætari debemus de spoliatione inferni et sanctorum eductione ex illo, ac consolatione ipsorum. Quarto, de bonis nobis per Christi resurrectionem collatis, per quam fides firmatur, spesque augetur, conversandi forma ostenditur.

Non itaque conformemur huic sæculo nequam, id est mundanis hominibus, qui nunc ad pristina vitia revertuntur, Christi beneficia obliviscuntur, sicque quotidie gravioribus involvuntur sceleribus.10 Quibus intime compatiamur, et pro ipsis affectuosissime deprecemur; atque in tanta humilitate, devotione, profectu, custodia et fervore de cetero conversemur, ut et pro illis exaudiri efficiamur in misericordia Dei idonei.

Footnotes

  1. Coloss. III, 1, 2. ↩

  2. Ps. LXXXIII, 3. ↩

  3. Prov. x, 19. ↩

  4. Prov. xxv, 28. ↩

  5. Ps. lli, 6. ↩

  6. Galat. i, 10. ↩

  7. Sap. i, 5. ↩

  8. Mich. u, 1. ↩

  9. Prov. viii, 12. ↩

  10. Rom. xii, 2. ↩

Chapter 184 of 211