Skip to the text

Sermo 1

QUALITER VINCENDUS ET CONTEMNENDUS SIT MUNDUS ISTE.

AMICITIA hujus mundi inimica est Deo. Jacob. iv, 4.

Quemadmodum loquitur Augustinus, duo amores duas constituunt civitates: quoniam amor Dei, seu spiritualis et infusa dilectio, efficit civitatem Dei, id est ecclesiam electorum; sed amor mundi, seu amor sui, utpote improbus amor ad se reflexus, quo quis diligit se in se, non in Deo, civitatem constituit Babylonis, ecclesiam malignantium, congregationem iniquorum, quæ est corpus ac regnum diaboli, a quo possidetur et regitur.1 Itaque, sicut albedo contrariatur nigredini, calor frigori, sanitas infirmitati; sic spiritualis dilectio, quæ caritas appellatur, contrariatur privato et inordinato amori carnali ac sæculari. Hinc Jacobus: Amicitia (inquit) hujus mundi, id est amor quo quis diligit mundum et ea quæ mundi sunt, qui amor in mundanis viget hominibus: hæc (inquam) amicitia, inimica est Deo, quoniam facit homines Deo inobedientes, contrarios, displicentes. Ex quo concludit apostolus Jacobus: Quicumque ergo voluerit amicus hujus mundi fieri, inimicus Dei constituetur. Cui concordat quod in prima sua epistola scribit Joannes: Nolite diligere mundum, neque ea quæ in mundo sunt;2 nam si diligit quis mundum, non est caritas Patris in eo.3

Sed circa hoc oritur quæstio utilis. Quum enim omnis creatura Dei sit bona, ideoque amanda, quum et Deus diligat cuncta quæ fecit, videtur quod mundus non sit odiendus, vincendus aut contemnendus, sed diligendus. Præterea, quid intelligitur nomine mundi, quum mundus dicitur contemnendus? Aut enim intelligitur machina mundi, vel homines habitantes in mundo. Sed machina mundi non est despicienda, nec homines, præsertim quum et inimicos jubeamur diligere, nec aliquid debeamus contemnere nisi nos ipsos, quum Isaias testetur: Væ qui spernis, nonne et ipse sperneris? Malachias quoque propheta ait: Custodite spiritum vestrum, et nolite despicere. — Ad hæc respondendum est, quod mundus in Scripturis variis modis accipitur: quod nunc causa brevitatis dimitto. Verum, quum mundus jubetur contemni nec diligi, mundus accipitur pro vanis et vitiosis hominibus, carnalia, transitoria ac terrena inordinate amantibus; atque pro his rebus quas hujusmodi homines contra Dei præceptum quærunt et cupiunt, amplectuntur et tenent, ut sunt: temporaliter prosperari, carnaliter deliciari, in hoc sæculo exaltari, ditari, laudari. Omnia itaque ista et temporalia ac sensibilia universa spernenda et odienda sunt, non quoad id quod essentialiter sunt, sed in quantum in Dei via, in divino obsequio, in processu ad patriam cœlestem nobis obsistunt, et spiritualem profectum impediunt. Imo hoc modo parentes et ceteri quantumlibet proximi, juxta Christi doctrinam, sunt odiendi, quemadmodum ipse effatur: Si quis venit ad me, et non odit patrem suum et matrem, etc., non potest meus esse discipulus. Verumtamen naturam debemus diligere et personas amare, in quantum ad Dei imaginem sunt creatæ, beatitudinisque capaces, et Christi sanguine liberatæ. Insuper, dum jubetur mundus contemni, per mundum possunt intelligi vanitates et instabilitates universaque vitia sæculi hujus. Unde quum S. Joannes dixisset, Nolite diligere mundum, etc., quasi exponens quid sit diligere mundum, adjecit: Quoniam omne quod est in mundo, concupiscentia carnis est, et concupiscentia oculorum, et superbia vitæ.

Secunda quæstio oritur circa prædicta: An contemptus mundi sit de necessitate salutis. Videtur quod sic ex verbis Joannis ac Jacobi introductis, quia qui diligit mundum, caret amore divino, imo et Dei inimicus efficitur. Sed si hoc ita est, videtur quod omnes sæculares et conjugati, quos oportet tractare et procurare ea quæ mundi sunt (dicente Apostolo: Qui uxorem habet, sollicitus est quæ sunt mundi), sint in statu damnationis. — Et respondendum, quod duplex est gradus odiendi contemnendique mundum, loquendo in generali, et quantum sufficit pro præsenti. Primus gradus est, ut mundus et ea quæ mundi sunt contemnantur ac odio habeantur in quantum directe a Deo impediunt et avertunt: hoc est, nec supra Deum amentur, nec contra Dei præcepta eis quis conformetur vel acquiescat, nec bona terrena cœlestibus præferantur. Hoc modo contemptus seu odium mundi est de necessitate salutis. Sicque intelligendæ sunt præinductæ auctoritates Apostolorum. Et quoniam istud in mundo implere est difficile, idcirco difficile est salvari in mundo. Propter quod dixit Salvator: Arcta est via quæ ducit ad vitam. Secundus gradus contemnendi odiendique mundum est, ut omnia jam præfata spernantur ac relinquantur, non solum in quantum directe, sed insuper secundum quod occasionaliter a Deo impediunt, et in quantum spiritualem profectum retardant, atque a perfectione hominem retrahunt. Sicque mundum contemnere, est evangelica consilia adimplere, et per voluntariam paupertatem, castitatem ac obedientiam, omnibus mundi pompis, cupiditatibus, carnalitatibus renuntiare, quatenus mens soli Deo pure ac libere, ferventer ac integre vacet.

Propterea, quod in exordio hodiernæ epistolæ ait S. Joannes, Omne quod natum est ex Deo, vincit mundum;4 intelligendum est quantum ad primum gradum contemnendi odiendique mundum. Non enim omnes per fidem et caritatem ex Deo renati relinquunt aut superant mundum secundo modo, sed ad minus in tantum vincunt mundum, quod contra Dei præceptum nil agunt ex mundi amore; nec ita allicit eos mundus seu quælibet creatura, ut desiderio ejus transgrediantur divinum præceptum aut Ecclesiæ jussionem. Itaque mundum vincere, est nec per prospera, nec per adversa a Deo averti, ut scilicet homo malit mori quam Dei amorem relinquere seu ejus præceptum infringere. Propter quod loquitur Christus:5 Nolite timere eos qui corpus occidunt, animam autem non possunt occidere. Sic martyres sancti mundum vicerunt, dum tyrannis et persecutoribus non cesserunt. Hinc asserit Augustinus: Duplicem aciem (id est impugnationem) producit mundus adversus servos ac milites Christi. Nam comminatur adversa, ut terreat, et timore ad peccandum eos inducat; item blanditur et prospera pollicetur, seu delectabilia objicit ac proponit, ut fallat seu attrahat, et per delectationem seducat: aliquid quippe decoris, delectabilitatis ac amabilitatis est in rebus creatis, sensibilibus ac mundanis, per quod imprudentium corda attrahunt et seducunt. Propter quod Sapiens ait, Creaturæ factæ sunt in tentationem animæ hominum, et in muscipulam ac laqueum pedibus insipientium:6 non utique directe, quia ut Salomon profitetur, omnia opera sua fecit Deus ut timeatur;7 sed occasionaliter, in quantum reprobi et perversi, creaturarum pulchritudine, utilitate et deliciositate inaniter affectati, ibi subsistunt finaliterque quiescunt, nec talia ad gloriam ordinant Creatoris, qui solus est omnium nostrum finis. Debemus igitur vincere mundum, quia amore atque intuitu Dei, qui in infinitum est cunctis creatis amabilior, pulchrior, dulcior, debemus creata contemnere, Deo postponere, ad Dei honorem ac gloriam ordinare, nec contra Dei præceptum quidquam agere aut amare.

Insuper, juxta doctrinam S. Joannis, sic vincere mundum, est opus fidei per caritatem formatæ ac confortatæ, quoniam talis fides facit nos divinum judicium et futuram gloriam atque æternam reproborum damnationem profunde ac sæpe considerare. Ex qua consideratione accenditur homo ad contemnendum præsentia et ad appetendum bona cœlestia, et ne Deum offendat, neque infernalia incurrat supplicia. Unde qui per fidem talem rite perpendit quod Jesus est suus salvator ac judex, faciliter vincit mundum. Postremo, sicut in bello corporali indiget homo quadruplici armatura, videlicet, gladio ad percutiendum alios, scuto ad protegendum se ipsum, forti societate qua adjuvetur, et justa causa pro qua prælietur;8 ita in bello spirituali contra diabolum et peccata, indiget caritate pro gladio, fide pro scuto, auxilio Dei pro societate juvante, confessione Christi pro causa justa. Ex his innotescit, quod magna sit fidei virtus, quia per eam vincitur mundus. Imo tanta est potestas ipsius, ut dicat Salvator: Omnia possibilia sunt credenti. Ipsa est virtutum omnium fundamentum, sine qua impossibile est Deo placere.9 Ipsa expellit dæmonia: quum etenim Apostoli Christo dixissent de dæmone valde duro, Quare nos non potuimus ejicere eum?1011 respondit, Propter incredulitatem vestram. Ipsa quoque facit miracula, quum asserat Christus: Habete fidem Dei; amen dico vobis, quia quicumque dixerit huic monti, Tollere et mittere in mare, et non hæsitaverit in corde suo, sed crediderit quia quodcumque dixerit fiat, fiet ei.12 Unde et Apostolus:

Si habuero (inquit) omnem fidem, ita ut montes transferam. Habeamus ergo fidem certissimam, quoniam fides christiana infallibili ac supercertissimo innitur fundamento, increatæ videlicet veritati.13 Propter quod ad Galatas scripsit Apostolus: Licet nos aut angelus de cœlo evangelizet vobis præterquam quod evangelizavimus vobis, anathema sit.14

Quantum autem fides fortissima Christianorum, potissime perfectorum, valeat impetrare a Deo, hinc demonstratur, quod dum Alexander rex magnus venisset ad montes Caspios, et decem tribus Israel ultra montes illos captæ, egrediendi licentiam ab eo petissent, ipse cognita causa captivitatis, videlicet quia aureos vitulos, Deo vero relicto, adoraverunt, respondit quod arctius eos includeret. Quumque angustas vias eorum obstruere vellet collibus bituminatis, videns laborem humanum non sufficere, rogavit Deum Israel ut opus illud compleret; et accesserunt ad se invicem prærupta montium, et factus est locus ille immeabilis. Atqui (ut Josephus loquitur) quid facturus est Deus pro fidelibus suis, si pro infidelibus tantum fecit?

Multum itaque placet Deo integra fides. Imo, ut loquitur Augustinus, nullæ majores divitiæ, nulli thesauri vel honores, nulla hujus mundi major est substantia, quam fides catholica: quæ peccatores salvat, cæcos illuminat, ægros curat, catechumenos baptizat, fideles justificat, pœnitentes reparat, justos augmentat, martyres coronat, virgines et viduas et conjugales casto pudore conservat, atque electos in æterna hereditate cum angelis collocat.

Quod et nobis præstare dignetur super omnia Deus sublimis et benedictus. Amen.

Footnotes

  1. Ibidem. ↩

  2. 1 Tim. iv, 4. ↩

  3. 1 Joann. ii, 15. ↩

  4. 1 Joann. v, 4. ↩

  5. Matth. x, 28. ↩

  6. Sap. xiv, 11. ↩

  7. Eccle. iii, 14. ↩

  8. Marc. ix, 22. ↩

  9. Hebr. xi, 6. ↩

  10. Ibid. 19. ↩

  11. Matth. xvii, 18. ↩

  12. Marc. xi, 22, 23. ↩

  13. 1 Cor. xiii, 2. ↩

  14. Galat. i, 8. ↩

Chapter 187 of 211