Skip to the text

Sermo 2

DE VARIIS BENEFICIIS QUÆ CHRISTUS SUIS DISCIPULIS POST RESURRECTIONEM SUAM DONAVIT, QUÆ ET NUNC QUOQUE QUOTIDIE FIDELIBUS SUIS SPIRITUALITER EXHIBET.

BENEDIC, anima mea, Domino, et noli oblivisci omnes retributiones ejus. Ps. cii, 2.

Multa beneficia Christi in hodierno evangelio describuntur, quæ ipse discipulis suis hoc die impendit. Primum est, quod eos personaliter ac corporaliter visitavit : et hoc, quia amore ipsius simul sedebant, et timore Judæorum infidelium clausi manebant. Sic et Christus quotidie visitat suos per suam personalem ac corporalem præsentiam, non tamen corporaliter sensibiliterque exhibitam, sed in Sacramento altaris invisibiliter, imo et incomprehensibiliter, impertitam : nam in sacramento Eucharistiæ Christus personaliter atque realiter continetur, et ex ineffabili dilectione sua ad homines, taliter eos visitare dignatur. Et quamvis illa Christi visitatio personalis clare et visibiliter facta, fuerat discipulis magis consolatoria et gaudiosa, ista tamen visitatio sacramentalis est fidelibus amplius fructuosa, firmiterque credentibus magis meritoria, ita ut magis meritorium sit Christi visitationem sive præsentiam in Sacramento suscipere, quam fuit eum visibiliter apparentem adspicere, quoniam istud majoris est fidei, et plus rationem transcendit. Quam fructuosa quoque sit susceptio visitationis ac præsentiæ Christi in Sacramento, ipse testatur apud Joannem, dicens : Qui manducat meam carnem et bibit meum sanguinem, in me manet, et ego in eo;1 itemque, Qui manducat hunc panem, vivet in æternum. Quod enim corporeus cibus et potus corporaliter agunt in corpore, quod utique confortant, oblectant, conservant et ad debitum incrementum perducunt, hoc Sacramentum altaris fideliter sumptum, spiritualiter facit in anima, quam in virtutibus roborat, spirituali dulcedine recreat, in spirituali vita conservat, multiplici virtute ac gratia replet, et ad virtuosæ vitæ perfectionem, imo et ad cœlestis patriæ felicitatem, perducit.2 Ideo sæpe celebrare ac communicare, ineffabiliter salubre ac fructuosum consistit, nisi homo per propriam negligentiam et indignitatem, tot fructibus totque gratiarum effectibus obicem ponat.

Secundo visitat Christus suos fideles sua spirituali præsentia per cœlestium gratiarum infusionem, per internæ consolationis collationem, per gratiosam instructionem ac caritativam inflammationem. Hinc orat Propheta : Visita nos, Domine, in salutari tuo; et rursus, Respice de cœlo et vide, et visita vineam istam, hoc est Ecclesiam seu animam vere fidelem.3 De hac visitatione multa loquitur Deus per Ezechielem. Unde et sanctus Job loquitur Deo : Visitatio tua custodivit spiritum meum. — Tertio visitat Christus suos fideles per paternam et piam castigationem, dum peccant, quemadmodum in Apocalypsi contestatur : Ego quos amo, arguo et castigo.4

Si ergo desideramus præfatis modis misericordialiter visitari a Christo, debemus primo cum Apostolis simul sedere, id est per fidem et caritatem esse conjuncti, non per invidiam aut discordiam separati, ut unusquisque spirituali amore diligat proximum suum sicut se ipsum, et aliis faciat prout sibi vult fieri. Hinc ipsemet Christus post Cœnam novissimam, secundum quod homo, oravit Patrem æternum, apud Joannem dicens : Pater sancte, serva eos in nomine tuo, quos dedisti mihi, ut sint unum, id est per caritatem uniti.567 Caritas namque est spirituale bitumen, vinculum atque coagulum, quo couniuntur qui Deo placent, et sine quo nullus Deo placere potest. Propter quod dixit Salvator: Mandatum novum do vobis, ut diligatis invicem sicut dilexi vos; in hoc cognoscent omnes quia discipuli mei estis, si dilectionem habueritis ad invicem.8 Spiritualis autem dilectio est, proximorum salutem desiderare et eam pro viribus procurare, de eorum peccatis sicut de propriis culpis dolere, eosque pro posse, orando, corripiendo, hortando, a peccatis retrahere et ad virtutes inducere, de eorum quoque spirituali profectu tanquam de proprio gratulari ac Deo cordialiter regratiari. Qui ista exercet, caritatem veram se habere confidat.

Secundo debemus cum Apostolis timore Judæorum clausi manere. Per infideles namque Judæos, qui ut Joannes ait apostolus, Synagoga sunt Satanæ, spiritualiter intelliguntur invisibiles hostes animarum nostrarum diaboli, qui a Christo nos separare conantur per carnalem amorem, per avaritiam, per delectationes impuras, ac cetera vitia.9 Hos invisibiles hostes timere debemus, ne vincamur ab eis, et ne cum ipsis æternaliter condemnemur.

Timendi sunt equidem, primo, propter eorum maximam crudelitatem atque malitiam. Sunt namque obstinati in malo, nec aliud quærunt nisi ut æterna felicitate nos privent, et insuper ad infernalem calamitatem nunquam terminandam nos pertrahant; nec aliquid minus sufficit eis de nobis. Crudelissimi ergo sunt et inimicissimi vehementer, qui tam incomparabile nocumentum, tam ineffabile damnum nobis infligere moliuntur. In hoc quoque patet eorum crudelitas maxima, quoniam quanto quis amplius eis servit, tanto pœnalius ab eis punitur.

Secundo metuendi sunt nobis propter eorum fortitudinem, quia nobis plurimum fortiores esse noscuntur. Unde et Christus in Evangelio diabolum nominat fortem armatum.10 Quocirca sanctus scribit Hieronymus: Non debemus esse securi, quoniam adversarius noster diabolus, victoris (videlicet Christi) voce fortis vocatur. Unde in Job libro, de diabolo scriptum est:11 Non est super terram potestas quæ comparetur ei. Nempe, ut S. Dionysius docet, naturalia in dæmonibus integra permanserunt.12 Quum ergo diabolus sit tam sublimis naturæ, certum est quod sit magnæ potentiæ. Verumtamen, quamvis sit fortior nobis quoad id quod per naturam exsistimus, tamen quantum ad id quod per Dei opem ac gratiam sumus, ei reluctamur ac prævalemus, sicut ait Apostolus:13 Omnia possum in eo qui me confortat. Propterea sanctus Job loquitur Deo:14 Pone me juxta te, et cujusvis manus pugnet contra me. Hinc ergo necessarium est Dei auxilium jugiter implorare, et angelos sanctos animarum nostrarum custodes, præcipue advocatam et dominam generis humani Virginem gloriosam.

Tertio metuendi sunt nobis propter eorum calliditatem, naturalem prudentiam atque longissimam experientiam, qua mille artes nocendi noverunt, et sub specie boni multa mala proponunt.15 Unde, secundum Apostolum, in angelos lucis se transfigurant. Hinc eis sine speciali ac magno Dei adjutorio resistere non possemus, potissimum si permitterentur nos tentare et circumvenire quantum possent: quod nullatenus permittuntur, imo a sanctis angelis prohibentur ac reprimuntur. Hinc nobis necesse est ut pro gratiosa directione et illuminatione Spiritus Sancti quotidie deprecemur, præcipue tempore tentationis.

Quarto metuendi sunt nobis propter propriam nostram fragilitatem, defectuositatem, ignorantiam, et pronitatem ad omne malum. Facillime namque decipimur, nimiumque proclives sumus ad mala.

Metuendi ergo sunt nobis invisibiles hostes, a quibus videmur, et quos videre non possumus; metuendi (inquam) sunt nobis, non ut eorum timore cessemus a bonis aut mali aliquid operemur, sed ut contra eos fortiter nos armemus, et custoditi ac timorati jugiter simus, sicut Habacuc propheta effatur: Super custodiam meam stabo, et figam gradum meum super munitionem;16 et contemplabor, ut videam quid dicatur mihi, et quid respondeam ad arguentem me. Diabolus enim qui nunc suggerit nobis mala, de eisdem malis nos arguet in die judicii nostri, tam particularis quam universalis, si consenserimus ei.

Itaque timore invisibilium hostium horum debemus clausi sedere, id est interiores et exteriores sensus nostros custodire, mentem ab evagationibus refrenare, a vanis cogitationibus et vitiosis desideriis emundare, voluntatem sub divinæ legis præceptis captivam tenere. Habitaculum namque et quasi castrum animæ nostræ est corpus nostrum, cujus janua est os, et cujus fenestræ sunt sensus. Quemadmodum ergo obsessi ab hostibus visibilibus ostia et fenestras fortiter claudunt, ne adversariis introitus pateat; et si unum foramen inobstructum reliquerint, per illud sæpe introeunt hostes, ac prævalent et occidunt: ita quum ab invisibilibus hostibus simus obsessi, qui animas nostras impugnant per corpus, per corporis sensus sensuumque objecta; hinc corpora nostra et membra ipsius ac sensus custodire ac refrenare debemus, ne per ea ad vitia inducamur, et a dæmonibus superemur.

Primo ergo et valde præcipue custodiendi atque claudendi sunt oculi, ne per mulierum aut aliarum rerum incautum seu morosum adspectum inducatur anima ad illicitum appetitum, ad libidinosam concupiscentiam, ad desiderium rerum alienarum. Hinc in Ecclesiastico habetur: Virginem ne conspicias, ne scandalizeris in decore ejus; noli circumspicere in vicis civitatis; averte oculos tuos a muliere compta; propter speciem mulieris multi perierunt. Similiter claudendi sunt oculi ab intuitu chorearum, spectaculorum, atque similium vanitatum, quoniam per solam complacentiam et consensum homo fit particeps talium vitiorum. Propter quod orat Propheta ad Dominum: Averte oculos meos ne videant vanitatem.17 Quanta etenim vitia oriantur ex incauto adspectu, quam prava desideria iniquaque opera18, patet ex hoc quod David rex ex tali intuitu in adulterium ac homicidium est prolapsus.19 Quum ergo tantus vir ex inordinato adspectu tam enormiter lapsus sit, nonne stultissime agunt homines adhuc imperfecti qui oculos undique discurrere sinunt, qui intimorate adspiciunt quod eis desiderare non licet? Et sicut viris custodiendus est visus ab indecenti feminarum adspectu, ita et feminis ab adspectu juvenum ac virorum, præsertim quoniam feminæ debent singulariter esse custoditæ ac verecundæ, non audaces neque procaces, quum sint fragiles valde. Secundo custodiendus est auditus a verbis atque carminibus illicitis, ne verba detractoria, pungitiva, lasciva, mendosa, vana aut inutilia libenter audiat: imo detestetur, et se inde avertat. Sic et tactus ab amplexibus, osculis, contractationibus libidinosis est refrenandus; gustus quoque, a delectationibus immoderatis in cibis ac potibus.

Si itaque taliter cum Apostolis fuerimus per fidem et caritatem conjuncti, atque per indesinentem cordis custodiam ac sensuum refrenationem et Dei timorem clausi, libenter ac sæpe, gratiose ac dulciter visitabit nos Dominus noster Jesus Christus, ingrediens januis clausis, id est, quando ab exterioribus corda nostra abstrahimus, cogitando de Deo et de pertinentibus ad salutem. Sicque fortiores efficiemur adversariis nostræ salutis dæmonibus.

Legitur de S. Bernardo, quod dum adhuc juvenis esset, videlicet ante suam plenariam conversionem, quadam vice aliquamdiu oculos fixit in vultum cujusdam mulieris. Deo autem miserante ac inspirante, in se ipsum reversus, dire se reprehendit, et maxime doluit: quumque per pontem transiret super aquam, descendit sponte in eam, atque tamdiu mansit in ea quousque corpus ejus congelaretur in aqua illa; oravitque Deum ut sibi ignosceret, et a tali excessu se de cetero custodiret.

Viriliter igitur resistamus hostibus nostræ salutis, pensando profunde brevitatem ac incertitudinem vitæ præsentis, indesinentem appropinquationem mortis, et quod nec diem scimus nec horam, acerbitatem æternalis ac infernalis supplicii, quamque miserrimum atque stultissimum sit, propter hujus vilissimæ carnis delicias temporales, ac hujus brevissimæ vitæ vanitates ac commoditates, æternam beatitudinem perdere, perpetuamque damnationem incurrere. A qua nos præservare dignetur Dominus noster Jesus Christus, qui cum Patre, etc.

Footnotes

  1. Joann. vi, 57. ↩

  2. Ibid. 59. ↩

  3. Ps. lxxix, 15. ↩

  4. Apoc. iii, 19. ↩

  5. Joann. xvii, 11. ↩

  6. Ezech. xxxiv. Job x, 12. ↩

  7. Ps. cv, 4. ↩

  8. Joann. xiii, 34, 35. ↩

  9. Apoc. II, 9. ↩

  10. Luc. XI, 21. ↩

  11. Job xii, 24. ↩

  12. De Divin. nom. c. IV. ↩

  13. Philipp. IV, 13. ↩

  14. Job xvii, 3. ↩

  15. II Cor. XI, 14. ↩

  16. Habac. II, 1. ↩

  17. Ps. CXVIII, 37. ↩

  18. Eccl. XI, 5, 7-9. ↩

  19. II Reg. XI. ↩

Chapter 189 of 211