Skip to the text

Enarratio in epistolam

OMNE QUOD NATUM EST EX DEO, VINCIT MUNDUM, ETC. I Joann. v, 4-12.

EX prima Canonica S. Joannis apostoli sumpta est ista epistola. Ait ergo B. Joannes : Omne quod natum est ex Deo, per fidem caritate formatam, et per divinorum observantiam mandatorum, vincit mundum, id est vanitates et impietates mundanas, et tam prospera quam adversa sæculi hujus, ita quod nec prosperis superbe erigitur, neque adversis a virtutum tenore dejicitur; sed inter utraque permanet constans, et persecutiones tentationesque superans. Unde Beda hic ait : Omnes qui vera devotione mancipantur Dei præceptis, et adversa mundi hujus et blandimenta pari mente contemnunt, ipsam quoque mortem velut ingressum patriæ cœlestis amantes.

Sed his objici potest. Si enim omnes qui ex Deo per fidem caritate formatam nati sunt et Deo vere deserviunt, vincunt mundum, ergo nullus in caritate exsistens potest eam amittere, quia si eam amittit, superatur a mundo. Denique multi a Deo nati modo præfato, vincuntur a mundo, a diabolo, a peccato, juxta quod Dominus ait in Apocalypsi : Habeo adversum te, quod caritatem tuam primam reliquisti; memor esto itaque unde excideris, et pœnitentiam age.1 Idcirco monet Apostolus : Qui stat, videat ne cadat.2 Si autem quis dicat, quod S. Joannes hic loquitur de his qui nati sunt ex Deo non solum per fidei et caritatis infusionem, sed etiam per prædestinationem æternam, adhuc stat argumentum : quoniam aliqui tales ad tempus recidivant, et iterum pœnitent, sicut et David rex tam præelectus a Deo. Ad hæc posset forsan quis dicere, quod nati ex Deo, in quantum hujusmodi vincunt mundum, quia quamdiu manent in esse gratiæ ac virtutis quod per spiritualem regenerationem a Deo sumpserunt, vincunt mundum. Juxta quem sensum idem ait Joannes : Omnis qui natus est ex Deo, non peccat.3 Circa quod loquitur Augustinus : In quantum ex Deo natus est, non peccat. Potest etiam responderi, quod omne ex Deo natum ac prædestinatum vincit mundum finaliter, quoniam licet ad tempus vincatur a mundo et erret, quia tamen prædestinatus est, finaliter non peribit, sed in fide et caritate, quibus vincitur mundus, diem claudet extremum; ceteri ex Deo nati et non prædestinati vincunt mundum ad tempus.

Insuper, ne quis propriis viribus, et non potius adjutorio Dei, arbitretur se vincere mundum, subjungitur : Et hæc est victoria, id est virtus victorialis, quæ vincit, id est, vincere facit, mundum, fides nostra : non fides informis et nuda, sed fides formata per caritatem et operans per eamdem. Nam fides sine operibus mortua est in se ipsa, quemadmodum corpus sine anima.4 Hinc ad Hebræos dicitur : Sancti per fidem vicerunt regna, operati sunt justitiam.5 Atque ad Ephesios hortatur Apostolus : In omnibus sumentes scutum fidei, in quo possitis omnia tela nequissimi ignea exstinguere.6 Princeps quoque Apostolorum quum dixisset, Diabolus tanquam leo rugiens circuit, quærens quem devoret, mox adjecit:78 Cui resistite fortes in fide. Nempe per fidem invocamus auxilium Christi, qui etiam protestatur:9 In mundo pressuram habebitis; sed confidite, ego vici mundum. Hinc subditur:

Quis est autem qui vincit mundum cum erroribus, vitiis et concupiscentiis ejus (siquidem omne quod est in mundo, id est in mundanis et vanis hominibus, concupiscentia carnis est, et concupiscentia oculorum, et superbia vitæ), nisi qui credit quoniam Jesus est Filius Dei?10 Filius utique naturalis, Patri coæternus, consubstantialis, coæqualis, ejusdem numero cum Patre exsistens naturæ, sed alius in persona: quia in Jesu Christo sunt duæ naturæ, puta deitas vera humanitasque perfecta; sed una persona, quia humanitas ejus ad increatum personaleque esse Verbi æterni assumpta est, et in eodem suppositata. Verumtamen his objici potest, quod multi vitiosi ac reprobi credunt istud, qui mundo per vitia sunt subjecti. Verum responsio plana est, quia de fide formata Apostolus nunc effatur. De illis vero Paulus testatur:11 Confitentur se nosse Deum, factis autem negant. Ideo dicit Bernardus: Putasne, Filium Dei reputat Jesum, qui ipsius nec terretur comminationibus, nec attrahitur promissionibus, nec præceptis obtemperat, nec consiliis acquiescit? Nonne is, etiam si fateatur se nosse Deum, factis tamen negat? Itaque qui credit quod Jesus est Filius Dei, vincit mundum. Vincit quoque se ipsum: nam intellectum suum redigit in captivitatem, credendo quæ rationem transcendunt; et sapientibus mundi, qui fidem christianam reprobare conati sunt, prævalet, illorum argumentationi vanæ non cedens, sed contradicens.

Hic est qui venit per aquam et sanguinem, Jesus Christus. Venit enim per aquam regenerationis sive Baptismatis, et per sanguinem redemptionis: id est ad salvandum genus humanum ita processit, quod per aquam Baptismatis et sanguinem proprii corporis, salutem et gratiam dedit hominibus. Non in aqua solum venit, sicut Joannes Baptista, cujus baptismus corpora lavit, animas non purgavit, quia peccata non abstulit, nec gratiam contulit, sed dispositorius fuit ad Christi Baptisma; sed in aqua baptismali nos regenerante: nam tactu suæ mundissimæ carnis vim regenerativam præstitit aquis; et sanguine proprio nos redimente, secundum illud Apocalypsis: Dilexit nos, et lavit nos a peccatis nostris in sanguine suo.12 Unde ait ad Hebræos Apostolus: Sine sanguinis effusione non fit remissio peccatorum.13 Denique virtute et merito passionis et sanguinis Christi, aqua Baptismi et cetera sacramenta operantur, sanctificant, et gratiam largiuntur; unde de latere Christi in cruce perforato exisse dicuntur. Venit quoque Christus in aqua, quoniam propter nos a Præcursore baptizari dignatus est, sed et de latere ejus tempore mortis exivit sanguis et aqua.

Et Spiritus est qui testificatur, id est, Spiritus Sanctus testimonium perhibet, quoniam Christus est veritas: quia secundum suam deitatem est essentialiter verus et veritas, sicut et Pater. Imo tres Personæ sunt una veritas, sicut una essentia: idcirco certissime credendum his quæ catholica prædicat fides. Istud autem Spiritus Sanctus testatus est, quando Christo baptizato, descendit ac mansit super eum, ut Evangelistæ describunt. In die quoque sacratissimo Pentecostes, Spiritus Sanctus super discipulos in igne seu igneis linguis descendens, testimonium dedit Christo clarissimum, et per Apostolorum prædicationem atque miracula testabatur quod Christus esset verus Unigenitus Dei super omnes cœlos feliciter elevatus. Propter quod Christus passione instante prædixit: Quum venerit Paracletus, quem ego mittam vobis a Patre, Spiritum veritatis, qui a Patre procedit, ille testimonium perhibebit de me.14

Nec mirum quod Spiritus Sanctus ita testatur de Christo in terra, quoniam tres sunt qui testimonium dant in cœlo, hoc est in triumphanti Ecclesia : Pater, Verbum, et Spiritus Sanctus. Ipsæ superbenedictæ tres Personæ testimonium perhibent de se universis Beatis : hoc quippe testantur, quoniam se ipsas eis ostendunt per beatificam visionem. Et hi tres unum sunt in essentia, utpote, unus Deus, unus creator, unus omnium rex et princeps. Et tres sunt qui testimonium dant in terra, hoc est in militanti Ecclesia, de vera Christi humanitate : spiritus, id est anima rationalis, quam Christus moriendo emisit, quum dixit, Pater, in manus tuas commendo spiritum meum, aqua et sanguis, quæ fluxerunt de latere Christi, et protestantur quod veram habuit humanitatem, non carnem phantasticam.15 Hæc tria testimonium perhibent materialiter, sicut et inanimata dicuntur Deum laudare, quamvis anima Christi testimonium perhibeat efficienter. Et hi tres unum sunt, non substantialiter, quemadmodum tres Personæ : sed potius subjective, quia in uno supposito convenerunt; vel complete, quoniam in ejusdem veritatis assertionem concurrunt, et eumdem habent effectum, perhibendo testimonium veritati; seu in sacramentis Ecclesiæ. Circa hunc locum scribit Albertus Magnus : Integritas fidei christianæ in quatuor principaliter videtur consistere : primo, in Personarum trinitate; secundo, in essentiæ unitate; tertio, in humanitatis Christi veritate; quarto, in personæ Christi identitate. Hæc quatuor tanguntur in verbis præhabitis : primum, quum dicitur, Tres sunt qui testimonium dant in cœlo, Pater, Verbum, et Spiritus; secundum, quum subditur, Et hi tres unum sunt; tertium, quum sequitur, Tres sunt qui testimonium dant in terra; quartum, dum jungitur, Hi tres unum sunt.

Si testimonium hominum accipimus. Hoc dupliciter potest intelligi. Primo in generali, « Si (pro Quia) testimonium hominum accipimus », quoniam in rebus et causis humanis statur testimonio hominum, juxta illud, In ore duorum vel trium testium stabit omne verbum;16 testimonium Dei majus est, id est certius atque præstantius, quoniam Deus in infinitum est dignior, nec fallere potest nec falli, ut homines, quorum testimonio sæpenumero fraus mendaciumque miscentur : propter quod scriptum est, Testis iniquus non erit impunitus.17 Secundo, « Si testimonium hominum accipimus », videlicet testimonium Prophetarum de Christo, quorum utique testimonium certum et infallibile est, quia non sensu humano, sed Spiritus Sancti instinctu locuti sunt (juxta illud Petri : Non voluntate humana allata est aliquando prophetia;18 sed Spiritu Sancto inspirati, locuti sunt sancti Dei homines); « testimonium Dei majus est », propter excellentiam testis : nam propter quod unumquodque tale, et illud magis. Quoniam hoc est testimonium Dei, quod majus est testimonio hominum, quia testificatus est de Filio suo, id est, Jesum esse suum Filium verum ac naturalem testatus est Deus Pater, tam in Christi baptismo quam transfiguratione ipsius, dicendo : Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi complacui.19 Unde et beatissimus princeps Apostolorum in exordio suæ secundæ ait Canonicæ : Non doctas fabulas secuti, notam vobis fecimus Domini nostri Jesu Christi virtutem et præsentiam.20 Accepit enim a Deo Patre honorem et gloriam, voce delapsa ad eum hujusmodi a magnifica gloria : Hic est Filius meus dilectus in quo mihi bene complacui, ipsum audite.

Qui credit in Filium Dei, habet testimonium Dei Patris in se, hoc est effectum et fructum testificationis paternæ, quoniam acquiescit testimonio ejus, et inter adoptivos Dei filios computatur, dummodo credat fide per caritatem operante atque formata. Quocirca loquitur Beda : Quod si Dei testimonium habere merueris, si Deum testem tuæ fidei aut conscientiæ intemeratæ possederis, quid te hominum diffa-

Rom. viii, 31. mia, quid persecutio lædit? Si enim Deus pro nobis, quis contra nos? Qui vero non credit in Filium, id est, qui non credit quod Jesus sit Filius Dei, mendacem facit eum, scilicet Patrem, id est, quantum in se est, sua incredulitate ita se habet quasi Patrem æternum reputet esse mendacem; quoniam non credit in testimonio quod testificatus est Deus Pater de Filio suo dicens: Hic est Filius meus dilectus, etc. Frustra ergo hæretici et pagani atque Judæi Deum honorare præsumunt, quoniam Filium Dei contemnunt. Qui enim non honorificat Filium, non honorificat Patrem qui misit illum.

Joann. v, 23. Et hoc est testimonium, quod nos Apostoli perhibemus de Deo; vel, « hoc est testimonium », id est fructus et finis testimonii Dei Patris de Filio suo: quoniam vitam æternam dedit nobis Deus Pater per Filium suum. Jam enim dedit eam nobis in spe et in merito, deditque gratiam et virtutem pertingendi ad eam. Et hæc vita æterna, videlicet beatitudo plena, in Filio ejus est, id est in clara visione deitatis Filii Dei, imo totius supergloriosissimæ Trinitatis. Unde Christus amatori et obeditori suo promisit: Manifestabo ei me ipsum.21 Et iterum loquitur Patri: Hæc est vita æterna, ut cognoscant te verum Deum, et quem misisti Jesum Christum.22 Rursus, hæc vita est in Filio Dei, quia per passionem et meritum Christi recuperata et procurata est nobis. Qui habet Filium per fidem et caritatem, habet vitam gratiæ in re, et vitam gloriæ in spe; vel, « habet vitam », id est ipsum Christum, qui est verus Deus et vita æterna. Qui non habet Filium per fidem et caritatem, non habet vitam præfatam, quamvis naturalem habeat vitam. Juxta quem sensum ait Salvator apud Joannem: Nisi manducaveritis carnem Filii hominis, et biberitis ejus sanguinem, non habebitis vitam in vobis.23

Footnotes

  1. Apoc. II, 4, 5. ↩

  2. I Cor. X, 12. ↩

  3. I Joann. III, 9. ↩

  4. Jacob. II, 17. ↩

  5. Hebr. XI, 33. ↩

  6. Ephes. VI, 16. ↩

  7. Ibid. 9. ↩

  8. I Petr. v, 8. ↩

  9. Joann. xvi, 33. ↩

  10. I Joann. ii, 16. ↩

  11. Tit. 1, 16. ↩

  12. Apoc. 1, 5. ↩

  13. Hebr. ix, 22. ↩

  14. Joann. xv, 26. ↩

  15. Luc. xxiii, 46. ↩

  16. Deut. xix, 15. ↩

  17. Prov. xix, 5. ↩

  18. II Petr. 1, 21. ↩

  19. Matth. III, 17; XVII, 5. ↩

  20. II Petr. 1, 16, 17. ↩

  21. Joann. xiv, 21. ↩

  22. Joann. xvii, 3. ↩

  23. Joann. vi, 54. ↩

Chapter 186 of 211