Sermo 7
QUOMODO DOMINUS JESUS BONIS APPAREAT RELIGIOSIS, NEDUM CORPORALITER, SED SPIRITUALITER QUOQUE IN DIVINO AC FRATERNO CONGREGATIS AMORE.
OSTENDIT eis manus et latus; gavisi sunt ergo discipuli, viso Domino. Joann. xx, 20.
Quemadmodum beatissimus evangelista Joannes in evangelio nos instruit hodierno, discipulis congregatis apparuit Dominus januis clausis, in medio stans eorum, salutavitque eos, dicendo: Pax vobis. Deinde ostendit eis manus et latus; prædicationis quoque commisit officium, ad quod idonee prosequendum, insufflavit eis Spiritum Sanctum, et supernaturalem potestatem dimittendi peccata ipsis concessit. Ecce hæc omnia spiritualiter Dominus Jesus in veris operatur religiosis, qui sequestrati a sæculo, devote sedent in cœnobio, mente et corpore adunati.
Illis itaque Dominus Jesus, sapientia Dei Patris, apparet, id est, corda eorum illuminat, ad suæ deitatis limpidiorem contemplationem, ad suæ quoque humanitatis salubrem speculationem deducit. Anima namque quiescendo fit prudens ac divinarum capax illuminationum; et quanto a rebus mundanis, terrenis, carnalibus, vanis et inutilibus magis se abstrahit, tanto fit Deo propinquior, complacentior, carior, abundantiusque illustratur, fortius inflammatur, frequentius visitatur, copiosius consolatur. Unde de talibus devotissime ac subtilissime ait Propheta Deo : Abscondes eos in abscondito vultus tui a conturbatione hominum, proteges eos in tabernaculo tuo a contradictione linguarum, hoc est ab humanis inquietudinibus, contentionibus atque tumultibus.1
Quemadmodum autem Salvator apparuit suis discipulis ostiis clausis, sic religiosis per lumen contemplationis se pandit, qui exteriorum sensuum suorum claudunt fenestras ab incautis adspectibus, auditionibus, attactibus, gustationibus, odorationibus, ne per eas mors culpæ ingrediatur ad animam, atque ad interiora sunt recollecti, ut audiant quid in eis per secretum instinctum sive angelicam inspirationem Dominus Deus loquatur. Præcipue autem in choro et circa altaria refrenandus est visus, maxime coram plebe, ne scandalizetur incustodia visus religiosorum. Simus itaque non corporaliter tantum, sed spiritualiter quoque jugiter congregati divino ac fraterno amore, morum conformitate, vera concordia, conversatione pacifica.
Stetit autem Jesus in medio discipulorum. Nam et ipse promisit:2 Ubi fuerint duo vel tres congregati in nomine meo, ibi in medio sum eorum. Idcirco dum unus Frater cum alio est, aut visitat eum, aut operatur cum ipso, non nisi de Deo et animarum salute inter eos sit sermo, quatenus in medio eorum Christus esse dignetur, et sancti angeli ipsis congratulentur : quemadmodum in Vitaspatrum narratur, quod Fratribus de Deo conferentibus, vidit quidam Fratrum angelos eis adstare ac arridere; quum vero de inutilibus fabularentur, vidit dæmones in forma porcorum inter ipsos se volutare, et angelos se cum indignatione avertere.
Deinceps, sicut Salvator discipulis apparendo salutavit eosdem, sic dum spiritualiter se demonstrat (juxta illud orantis in Psalmo:3 Illustra faciem tuam super servum tuum), internam diffundit tranquillitatem in anima. Etenim, sicut sole oriente, tenebræ noctis, vapores ac nebulæ disperguntur, serenitas oritur: sic Sole justitiæ Domino Jesu Christo in mentem hominis spiritualiter descendente, fulgente ac radios sapientiæ diffundente, omnis ab anima fugit turbatio; vitiorum caligo, passionum commotio, tædium, pigritia expelluntur, et jucunda atque serena sunt omnia; ratio splendet, fervet voluntas, memoria stabilitur, et cum ingenti alacritate curritur via salutis.
Amplius, ex hoc quod Dominus suos salutando discipulos, communiter usus est verbis his, Pax vobis, constat quam expetenda ac necessaria sit cunctis fidelibus interna pax cordis, quæ est tranquillitas et quies ejus in Deo. Potissimum vero necessaria est et summe expetenda ac diligentissime conservanda religiosis, quorum corda Spiritus Sancti habitacula esse oportet. Quibus quo amplius exteriora, carnalia et humana desunt atque deesse debent solatia, eo plus opportuna est eis pax ista interior, sine qua divinæ consolationis capaces non sunt, imo indigni sunt ea: siquidem super quietum, pacificum humilem, non super turbulentum, amarum, superbum, descendit Spiritus Sanctus cum suæ consolationis adspergine. Nonne monachus perturbatus cellam suam ingrediens, et in ea corde amaricato, turbulento, irato ac mœsto sedens, pauperrima res est? Quid prodest, ait Eusebius, si exteriora nostra teneat serenitas, et interiora tempestas; si in habitaculo quies sit, et in habitatoribus vitiorum tumultus ac strepitus passionum? Teneat ergo religiosus cum cunctis domesticis, præsertim cum superioribus suis, firmam concordiam, stabilem pacem. Quidquid sibi ab illis dicitur aut fit, ex caritate et recta intentione procedere arbitretur, suscipiatque gratanter, nequaquam temere judicans aut indignans. Si pro culpa sua corripitur, gratias agat pro justa ac saluberrima reprehensione; si autem de culpa ei objecta conscius sibi non est, exercitari et probari se opinetur, et patientissime ferat, præcipue quum in multis tam se ipsum quam alios prorsus latentibus, exstet culpabilis. Beati pacifici, quoniam Dei sunt filii; infelices vero sunt turbatores ac turbulenti, quia diaboli filii perhibentur.4
Insuper, sicut Christus discipulis a se visitatis ac salutatis ostendit manus suas ac latus, sic viros devotos, quos per supernæ illuminationis atque internæ pacis infusionem visitat, ad suæ passionis affectuosam et compassivam inducit memoriam, ut qualiter redempti sunt contemplantes, gratias agant Redemptori, et magnitudinem causæ suæ salutis advertant. Non enim pro parva aut mediocri causa Filius Dei voluit fieri homo, conversari in mundo, affigi ac mori in ligno. Unde in Christi persona quidam devote locutus est: O homo, vide quæ pro te patior. Non est dolor sicut dolor quo crucior.5 Et quum tantus sit dolor exterior, major tamen est dolor interior, dum te tam ingratum experior. Si autem passionis dominicæ tam intente fuerimus memores, tunc sicut Salvator per insufflationem dedit Apostolis Spiritum Sanctum, ita per suam piissimam operationem augebit in nobis gratiarum fluenta atque charismatum affluentiam divinorum.
Negligentibus vero et pigris, ingratis et dissolutis dicit Salvator quod adhuc incredulo dixit Thomæ: Infer digitum tuum huc, et vide manus meas;6 et affer manum tuam, et mitte in latus meum. Tanquam dicat: Quum ego tanta et talia pro te sim passus, cur tu ipse tuæ salutis consistis tam negligens, et mihi ita ingratus, tam immemor eorum quæ feci et tuli pro te, quasi non credas? Excute igitur et repelle omnem ignaviam, omnem ingratitudinem, omnem carnalitatem et pravitatem, dissolutionem, vanitatem et delectationem illicitam, omnem iram, aversionem, turbationem, vindictam; et meam assidue inspice passionem, humilitatem, patientiam, caritatem qua et crucifixoribus non solum ignovi, sed et pro ipsis cordialiter intercessi; imo, ut oratio quam fudi pro eis, exaudibilior videretur, eosdem ut potui
Luc. xxiii, excusavi, dicendo: Pater, ignosce illis, quia nesciunt quid faciunt. Si ergo hæc credis et pensas, cur tam cito irasceris, indignaris, turbaris, et ad varias passiones moveris? Non tibi sufficit meæ passionis acerbitatem recolere, nisi et caritatis, mansuetudinis, patientiæ, fortitudinis, pietatis ac æquitatis meæ virtutem ac veritatem studeas imitari, et per semitas meas incedere.
Hoc itaque modo Christi corpus et animam, et singula ejus membra ac vires propter nos specialibus ac amarissimis pœnis affectas, intueamur.
Footnotes
Chapter 194 of 211