Skip to the text

Sermo 3

DE QUINQUE BENEFICIIS QUÆ IN SUA RESURRECTIONE CHRISTUS SUIS APOSTOLIS ET FIDELIBUS EXHIBUIT.

GAVISI sunt discipuli, viso Domino. Joann. xx, 20.

Christus ante passionem prædixit Apostolis ac promisit, dicendo post Cœnam illud Joannis: Amen dico vobis, quia plorabitis et flebitis vos, mundus autem gaudebit;1 sed tristitia vestra vertetur in gaudium. Itemque: Vos nunc quidem tristitiam habetis;2 iterum autem videbo vos, et gaudebit cor vestrum, et gaudium vestrum nemo tollet a vobis. Hanc itaque promissionem Christus hoc die implevit, quia gavisi sunt discipuli, viso Domino, id est Christo eis apparente in conclavi seu domo ubi et Cœnam cum eis fecit novissimam, et ubi metu infidelium Judæorum clausi sedebant.

Subinde in hac apparitione Christus multa et pretiosa beneficia eis largitus est. Primum, quoniam eos corporaliter ac visibiliter visitavit: de quo præcedenti sermone tactum est. Secundum est, quod eos proprio ore salutavit, dicendo: Pax vobis. Similiter Dominus Jesus dum devotos suos quotidie invisibiliter gratioseque visitat, pacem mentis eis infundit, tanquam per internam allocutionem dicendo: Pax vobis. Quemadmodum enim sole nascente generatur in aere quædam luminosa serenitas, ita dum Christus sol sapientiæ solque justitiæ, misericorditer visitat mentem, ex ejus gratiosa præsentia ingignitur menti dulcis valde tranquillitas, quæ est quies et pax ejus in Deo. Præterea, sicut in civitate est pax temporalis atque exterior, dum inferiores superioribus suis obediunt, et superiores inferioribus secundum justitiæ leges ac regulas præsunt, ac juste se habent; ita dum corpus subjicitur animæ, sensualitas rationi, et ratio ac voluntas obediunt Deo, nec passionibus seducuntur, tunc est pax vera atque interna in anima. Ad hoc autem præcipue dare se debet et toto posse cum adjutorio gratiæ Dei conari quilibet Christianus, ut in omni eventu, in omni adversitate et tribulatione habeat et conservet in se pacem mentis, ut sit imperturbatus ac tranquillus in Deo, omnesque motus et affectiones sensuales regat ac reprimat, ut non sit in eo immoderata tristitia, nec vana lætitia, nec ira perturbans, nec timor dejiciens, aut concupiscentia mala, sed omnes hujusmodi motus rationi subdantur. Ad hoc namque hortatur universos Christifideles Apostolus: Renovamini (inquiens) spiritu mentis vestræ, et induite novum hominem, qui secundum Deum creatus est; omnis amaritudo, et ira, et indignatio, et clamor tollatur a vobis.3 Qui ita se habet, recte vocatur homo, quia rationabiliter vivit: homo quippe a rationali, perfectionem, nomen speciemque sortitur. Qui vero ita non habet se, sed passionibus, hoc est præfatis sensualibus et irrationabilibus motibus, acquiescit ac vincitur, potius bestia est dicendus quam homo : imo incomparabiliter et ineffabiliter pejor ac vilior bestiis est censendus.

Tertium beneficium quod Christus in hac apparitione impendit Apostolis, fuit, quod ostendit eis manus, latus et pedes. Totum equidem se ostendit eis; sed hæc membra eis specialiter ostendisse asseritur, quia in eis cicatrices quinque vulnerum permanserunt, quas eis monstravit. Simili modo dum Christus suis devotis ministris gratiam suæ visitationis ac pacis mentalis communicat, ita quod eum sinceriter contemplantur tanquam Filium Dei, et in ipso suaviter conquiescunt, protinus eis ostendere solet latus suum, manus ac pedes, hoc est passionis suæ memoriam, vulnerum considerationem, et quanta ipse pro humani generis redemptione fecit ac pertulit, ut beneficia Dei intueantur, et grati esse nitantur. Ut ergo Christianus vere gratus sit Christo, debet ipsius totam ac amarissimam passionem cordi suo affectuose inscribere, ac frequenter valde revolvere, ut Christi intuitu ac amore, in adversitatibus glorietur, corpusque suum cum vitiis et concupiscentiis crucifigere indesinenter conetur, quemadmodum in Canticis hortatur Salvator : Pone me ut signaculum super cor tuum.4 Hoc fecit Apostolus : Ego (inquiens) stigmata Domini Jesu in corpore meo porto.5 Hinc in persona Christi ait quidam devotus : O homo, vide quæ pro te patior. Non est dolor sicut dolor quo crucior.6 Ad te clamo qui pro te morior : vide pœnas quibus afficior, vide clavos quibus confodior. Et quum tantus sit dolor exterior, major tamen est dolor interior, quum te tam ingratum experior.

Quartum beneficium fuit, quod discipulos suos spiritualiter valde lætificavit : gavisi enim sunt discipuli, viso Christo. Similiter Christus fideles suos intus lætificat et dulciter consolatur, qui ejus passionem gerunt in animo, eique cordialiter compatiuntur, atque cum ipso salubri tristitia afficiuntur, sua ac proximorum deflendo peccata. Hinc ait Apostolus : Sicut passiones Christi abundant in nobis, ita per Christum abundat consolatio nostra ;7 et rursus, Scitote quoniam sicut socii passionum estis, sic eritis et consolationis.8 Verum his spiritualibus consolationibus atque lætitiis indignos se statuunt, qui jocis, ludis, scurrilitatibus, loquacitatibus aut vanitatibus vacant, qui extra Deum quærunt delectari aut recreari. Ideo in libro Job dicitur : Numquid grande est ut consoletur te Deus? sed verba tua prava hoc prohibent.9 Contemnamus igitur consolationes carnales, dissolutiones ac vanitates, ut mereamur divinitus consolari, et gustare quam dulcis est Deus, sicque cum gaudio servire Altissimo, bonaque opera delectabiliter agere.

Quintum beneficium fuit, quod post omnia jam prædicta rursus dixit Apostolis : Pax vobis. Similiter Christus suis fidelibus non solum largitur pacem pectoris in præsenti, sed insuper eis promittit pacem æternitatis in cœlis. De qua pace potest accipi illud Apostoli :10 Pax Christi, quæ exsuperat omnem sensum, custodiat corda vestra. Pax enim æternitatis, est suavissima quies et imperturbabile gaudium quo omnes Beati in cœlo conquiescunt æternaliter inavertibiliterque in Deo. Pax enim realiter idem est quod gaudium, sed superaddit gaudio imperturbationem. Ideo in hac vita non potest esse pax plena ac stabilis, quoniam gaudiis spiritualibus devotorum variæ tristitiæ ac turbationes quædam miscentur, quum et Apostolus dicat : Supra modum gravati sumus;11 et denuo, Foris pugnæ, intus timores.12 Porro in cœlo est pura, plena atque æterna pax : quæ qualis et quanta sit, nullus in vita hac plene comprehendere valet. Ex contemplatione equidem Dei oritur ejus dilectio, et ex utraque procedit pax tanquam beatitudinis complementum : ideo, sicut beatificæ contemplationis Sanctorum claritatem ac subtilitatem, et dilectionis eorum magnitudinem ac fervorem comprehendere nemo jam potest, ita nec suavitatem pacis illius. Unde ad cœlestem Jerusalem ait Propheta: Qui posuit fines tuos pacem.13 Cui et per Isaiam loquitur Deus:14 Ponam visitationem tuam pacem.

Præterea, quum Christus dixisset Apostolis secundo, Pax vobis, adjunxit: Sicut misit me Pater, et ego mitto vos. Hoc quoque universis fidelibus loquitur Christus. Quemadmodum enim Pater misit unigenitum Filium suum in mundum, ut aerias potestates ac vitia debellaret, verbis et factis viam salutis ostenderet, atque in hoc mundo tanquam in quodam exsilio esset, in quo ad paradisum properaret cœlestem; sic Christus omnes sibi credentes mittit in mundum hunc tanquam in locum peregrinationis et exsilii, imo et belli, ut contra dæmones et contra vitiorum aciem pugnent, verbis et factis proximos suos ædificent, jugiterque ad patriam festinent supernam, sicut ait Apostolus:15 Quia non habemus hic manentem civitatem, sed futuram inquirimus. Non ergo faciamus nobis de loco peregrinationis patriam, neque de exsilio paradisum, ut faciunt filii sæculi hujus, qui ita quærunt, amant et congregant sibi bona terrena, aut sic delectari quærunt vel exaltari in terris, quasi non esset vita post hanc vitam, et quasi non essent judicandi a Deo. Ideo actibus pœnitentiæ et exercitiis virtuosis viriliter ac perseveranter nunc insistamus.

B Legitur in historia ecclesiastica, quod Antipater Idumæus, pater Herodis qui occidit infantes, in quodam prælio in imperatoris obsequio vulnera multa accepit. Postea ab æmulis suis apud imperatorem est accusatus. Tunc vestes suas deponens, dixit imperatori: Ego, o Cæsar, nolo me verbis apud te excusare, sed vulnera ista loquantur pro me utrum te diligam. Tunc, visis vulneribus, imperator eum in gratiam suam recepit. Sic ergo et Christus vulnerum quinque in corpore suo retinuit cicatrices, ut eas pro nobis Patri æterno ostendat, atque per hoc, quantum nos dilexit, et quanta pro nobis sustinuit, monstret. Hinc ait Bernardus: Securum habes, o homo, accessum ad Patrem, quoniam Mater ostendit Filio suo pectus et ubera, Filius ostendit Patri latus et vulnera; nullaque potest esse repulsa, ubi tot concurrunt caritatis indicia.

Footnotes

  1. Joann. XVI, 20. ↩

  2. Ibid. 22. ↩

  3. Ephes. IV, 23, 24, 31. ↩

  4. Cant. VIII, 6. ↩

  5. Galat. VI, 17. ↩

  6. Philippus Cancellarius Parisiensis ↩

  7. II Cor. 1, 5. ↩

  8. Ibid. 7. ↩

  9. Job xv, 11. ↩

  10. Philipp. IV, 7. ↩

  11. II Cor. 1, 8. ↩

  12. II Cor. VII, 5. ↩

  13. Ps. cXLVII, 14. ↩

  14. Is. LX, 17. ↩

  15. Hebr. xiii, 14. ↩

Chapter 190 of 211