Skip to the text

Enarratio in evangelium

QUUM SERO ESSET DIE ILLA, UNA SABBATORUM, ETC. Joann. XX, 19-31.

HODIERNO in evangelio describitur duplex Christi apparitio: quarum una facta est in die paschali, alia in sequenti dominica, scilicet hodierna. Ait ergo Joannes evangelista:

Quum sero esset, hoc est hora vespertina et circa noctem, die illa Paschæ, una sabbatorum, quoniam dies illa fuit una dierum illius hebdomadæ celebris apud Judæos, cujus omnes dies sabbata dicebantur, quia festivi fuerunt: nam septem diebus duravit apud Judæos paschalis solennitas; et fores, hoc est januæ, essent clausæ, ubi erant discipuli, id est Apostoli, et etiam alii quidam secundum Lucam, congregati propter metum Judæorum: in quo patet discipulorum infirmitas, quia timebant eos qui corpus potuerunt occidere.1 Erant autem congregati in domo ubi cum Christo novissimam fecerant Cœnam. Porro aliqui dicunt, quod Apostoli erant dispersi in die ex formidine Judæorum, sed de sero conveniebant ad unum locum. Evangelista vero nunc dicit, quod erant congregati ob metum Judæorum. Apud Lucam quoque habetur, quod mulieres regressæ a monumento, nuntiaverunt quæ ab angelis audierunt illis undecim:2 quod fuit clara die, et tunc simul fuerunt. Ex quibus probatur, quod discipuli etiam in die sederunt collecti, januis clausis timore Judæorum: imo minus audebant exire ac apparere diebus quam noctibus, quamvis sæpe exibant in die seu mane.

Venit Jesus ostio domus clauso manente, videlicet per penetrationem dimensionum. Corpora namque glorificata omnia penetrant per dotem subtilitatis, secundum quosdam: non tamen sine grandi ac speciali miraculo, prout Thomas super quartum Sententiarum efficaciter probat. Hujusmodi etenim corpora permanent solida, et partem extra partem habentia; sicque manet in eis causa ob quam naturaliter impossibile est duo corpora esse simul: quod in penetratione contingit. Quemadmodum itaque Jesus exivit Virginis uterum, ea integra permanente, ita intravit et exiit domum hanc non apertam, sua divina omnipotente virtute. Et stetit in medio discipulorum. Ipse etenim est mediator et reconciliator ac doctor noster, ideo competebat ei esse in medio. Magister quippe virtutum, medium semper elegit, quia in medio virtus consistit. Quomodo autem factum sit quod nunc refert Joannes, Lucas plenius edocet:3 quia dum Jesus cognitus fuisset a duobus discipulis euntibus in Emmaus in fractione panis, et disparuisset, illi duo eadem hora in Jerusalem redierunt, inveneruntque undecim Apostolos congregatos4, et eos qui cum illis erant, retuleruntque illis qualiter Jesus apparuisset eis in via, et qualiter eum noverunt: quibus ista narrantibus, venit Jesus, et stetit in medio discipulorum.

Et dixit eis: Pax vobis. Quod docuit Christus, hoc fecit. Unde, quemadmodum ante passionem præcepit discipulis, In quamcumque domum (inquiens) intraveritis, primum dicite, Pax huic domui;5 sic ipse post resurrectionem ad electissimos suos intrans discipulos dixit, Pax vobis. Discipuli quoque, quia multipliciter fuerunt turbati, contristati ac territi, pace pectoris præcipue indigebant: idcirco Christus pacem eis in primis denuntiavit. Quod etiam ideo fecit, quoniam pax est quoddam præcipuum bonum, omni Christiano maxime appetendum: per quam homines fiunt filii Dei, juxta illud Matthæi:6 Beati pacifici, quoniam filii Dei vocabuntur.

Christus demum præsertim nunc loquitur de pace pectoris, quæ est tranquillitas mentis in Deo, hoc est quies a vitiorum tumultu, a strepitu passionum, ab inquietudine turbationum interiorum. De qua pace ait Apostolus, Pax Christi exsultet semper in cordibus vestris:7 hoc est, corda vestra in Deo faciat gloriari. Quid enim dulcius pace interna? Porro pacem temporis, id est quietem ab exterioribus tribulationibus ac persecutionibus, Christus non optavit discipulis suis ad tempus, quia in medio luporum eos erat missurus, et eis prædixit: In mundo pressuram habebitis;8 et rursus, Si me persecuti sunt, et vos persequentur.9 Sed hoc voluit Christus, ut in omni turbatione ac persecutione extrinseca conservarent pacem internam, juxta illud in Matthæo: Gaudete in illa hora et exsultate, quoniam merces vestra copiosa est in cœlis.10 Hinc ad Hebræos hortatur Apostolus: Pacem sequimini et sanctimoniam, sine qua nemo videbit Deum.11

Et quum hoc dixisset, ostendit eis manus et latus, forsan et pedes: imo et pedes, ut infra ex verbis Lucæ evangelistæ patebit. Nec puto quod post resurrectionem apparuerit discipulis pedibus calceatis, qui ante passionem incessit pedibus nudis. In his equidem membris quinque sacratissimorum vulnerum reverendæ manserant cicatrices, in testimonium identitatis corporis passi, resuscitati, et glorificati, itemque in signum victoriæ Salvatoris. Ostendit ergo discipulis manus perfossas, et latus lancea perforatum, ut scirent quod ipse esset qui paulo ante pendebat in ligno, atque quod corpus idem numero resumpsisset. — Multa hoc loco omittit Joannes, quæ recitat Lucas; sicut et ea quæ Lucas omisit, supplevit Joannes. Itaque Luca testante, Christus dixit discipulis: Videte manus meas et pedes; palpate et videte, quoniam spiritus carnem et ossa non habet, sicut me videtis habere.12 Multaque alia in apparitione hac esse dicta et facta idem recitat.

Gavisi sunt ergo discipuli, viso Domino dominorum, qui in vestimento et femore suo scriptum habet:13 Rex regum et Dominus dominantium. Qui dominatur in virtute sua in æternum.14 Et per Isaiam testatur: Ego Dominus, hoc est nomen meum;15 gloriam meam alteri non dabo. Gaudium nempe est diffusio animi in conceptione boni, et oritur ex unione potentiæ cum objecto convenienti. Quoniam ergo discipuli viderunt Jesum, summum et convenientissimum bonum, quem maxime diligebant, de cujus passione intime doluerunt, cujus beatitudini cordialiter gratulabantur; ideo viso eo, ultra quam æstimari possit aut exprimi lætabantur. Nihilo minus, ut Lucas recitat, gaudio eorum fuit ad tempus hæsitatio quædam admixta, secundum illud: Adhuc illis non credentibus, scilicet perfecte, et mirantibus præ gaudio, dixit, Habetis hic aliquid quod manducetur?16 Gavisi sunt autem et propter Jesum, et propter se ipsos: quoniam et magistro ac Domino suo intime congaudebant; et de suo sunt exhilarati profectu, videntes se non esse deceptos sequendo Jesum, propter quem sua omnia reliquerunt et multa perpessi fuerunt ac patiebantur.

Dixit ergo eis iterum:17 Pax vobis. Siquidem viso Domino Jesu, conturbati fuerunt atque conterriti, juxta Lucam evangelistam: ideo repetit, Pax vobis. Quæ etiam repetitio, confirmationis indicium est, dilectionisque signum, et admonitio discipulorum ut pacem jugiter appetant, atque præcipue quærant. Vel, ideo bis ait, Pax vobis, quia optavit eis pacem gratiæ in præsenti, et pacem gloriæ in futuro. Deinceps post passionem Christi manserunt discipuli in magno mœrore, propter mortem magistri; in magno timore, propter perversitatem Judaici populi; in magno errore, quia desperaverunt ad tempus de resurrectione Domini sui. Hinc post resurrectionem eis apparens, mœstos lætificavit, sicut jam patuit; timidos confortavit, dicendo, Ego sum, nolite timere; erroneos docuit, secundum illud Lucæ, Tunc aperuit illis sensum, ut intelligerent Scripturas. Sicut misit me Pater, et ego mitto vos: hoc est, quemadmodum Pater misit me ex vera caritate et pietate, ad prædicandum Judæis, a quibus varias persecutiones, et tandem amarissimam mortem perpessus sum, quorum tamen quosdam convertam; sic ego nunc mittam vos ad prædicandum evangelicam legem Judæis et gentibus, ex caritate et pietate quam habeo ad vos, et ad illos, a quibus multas persecutiones feretis, eorumque aliquos convertetis.

Hæc quum dixisset, insufflavit, et dixit eis:18 Accipite Spiritum Sanctum. Postquam Salvator dixit discipulis suis, Sicut misit me Pater, et ego mitto vos, infudit eis Spiritum Sanctum, quoniam prædicationis officium quod eis commisit, sine speciali gratia Spiritus Sancti digne impleri nequibat. Oportet namque ut prædicator verbi cœlestis, in se ipso abundet caritatis fervore, et sapientia divinorum, quatenus ignita proferat verba, motiva ac penetrativa, sitque sententiosus, discretus ac instructivus in suis sermonibus, et faciat prior quod docet, ne destruat opere quod adstruit verbo. Deinde, per corporalem illam insufflationem ac inspirationem, Christus evidenter signavit immaterialem atque æternam processionem Spiritus Sancti a se, ita quod a Patre Filioque procedit tanquam ex uno fonte et ex consubstantiali principio, quemadmodum creaturæ procedunt a tribus supergloriosis Personis sicut ex uno causali principio, fonte et creatore, prout plenius probat Anselmus in libro de Processione Spiritus Sancti. Insuper, Christus dicendo, « Accipite Spiritum Sanctum », insinuavit se per auctoritatem dare Spiritum Sanctum: quod nequaquam sic esset, nisi Spiritus Sanctus ab ipso procederet. Sed nonne Apostoli ante hanc horam habuerunt Spiritum Sanctum? Si non, ergo in mortali fuerunt peccato; si sic, cur nunc insufflavit, dicendo, Accipite Spiritum Sanctum? Et respondendum, quod utique habuerunt, sed non tam copiose, et ad tot ac tantos effectus, sicut ex hora ista, quia et nunc data est omnibus eis potestas ligandi atque solvendi, sicut mox introducetur.

Præterea, Augustinus grandem facit hic quæstionem, cujus solutionem se ignorare fatetur. Quærit ergo, cur Christus bis dedit Spiritum Sanctum, semel in terra ante ascensionem, prout nunc describit Joannes, et semel de cœlo post ascensionem, in die videlicet Pentecostes. Tangitque Augustinus quamdam solutionem sub dubio, puta quod ideo, quoniam duo sunt præcepta caritatis. Quam rationem Gregorius et Beda hujus rei causam affirmant, videlicet, quod in terra dedit Spiritum Sanctum, ut diligatur proximus, deinde de cœlo, ut diligatur Deus. Sed quia per eamdem gratiam utrumque præceptum impletur, nec unum sine alio valet impleri, imo unus est habitus caritatis qua Deus proximusque diligitur; ideo potest alia ratio assignari. Ut enim divinus Dionysius docet, natura non procedit a distanti in distans, nisi per medium.19 Quem processum auctor naturæ Deus sublimis et benedictus, frequenter observat, quoniam teste Apostolo, Quæ a Deo sunt, ordinata sunt.20 Unde et admonet: Omnia decenter et secundum ordinem fiant in vobis.21 Hinc Christus sapientia Patris, disponens universa suaviter, suos discipulos paulatim ad sublimiora ac perfectiora deducens, primo dedit eis Spiritum Sanctum in terra per insufflationem, non in tanta plenitudine nec in signo tam præclaro ac evidenti ut postea, quatenus per istam, ad exuberantissimam illam Spiritus Sancti susceptionem in die Pentecostes factam, disponerentur.

Quorum remiseritis peccata, eos legitime absolvendo, atque divinæ virtuti ac pietati, quæ sola dimittit peccata ut causa principalis, vi clavium instrumentaliter cooperando, remittuntur eis a Deo, saltem quoad culpam et reatum, seu obligationem ad pœnam æternam, loquendo de peccatis mortalibus, non tamen semper aut totaliter quoad pœnam. Verumtamen, per orationem confessoris virtutemque clavium, et per pudorem, humiliationem, fervorem ac contritionem confitentis, aliquid pœnæ dimittitur, et tanto plus, quanto majores exstiterint: imo in tantum possent intendi sive augeri, quod tota pœna dimitteretur. Et quorum peccata retinueritis, id est, non dimiseritis, sed retinenda judicaveritis, non absolvendo, eo quod quantum pensare potestis, non vere pœniteant, sed indignos se præbeant ad indulgentiam obtinendam, retenta sunt, hoc est, Deus ea imputabit hominibus talibus. Oportet itaque ut judicium Ecclesiæ conformetur divino judicio, rectum servando processum, et debitum clavium usum. Propter quod ultimo Ecclesiasticæ hierarchiæ, theologus

A Dionysius ait: Sacerdotes hierarchicis sibi collatis virtutibus uti oportet prout Deitas moverit eos. Agens enim instrumentale non sortitur efficaciam, nisi prout movetur a principali agente. Idcirco fatetur Apostolus ad Corinthios:22 Secundum potestatem quæ data est mihi in ædificationem, et non in destructionem.

Itaque Christus nunc ait et confert universis Apostolis, quod ante passionem Petro singulariter dixit: Quodcumque ligaveris super terram, erit ligatum et in cœlis; et quodcumque solveris super terram, erit solutum et in cœlis.23 Ideo autem hoc Petro, tanquam principaliori inter Apostolos et capiti ac prælato universalis Ecclesiæ, dictum est primo ac principaliter, ut quum sit ordo in Ecclesia, hæc potestas credatur principaliter residere in summo Pontifice, S. Petri successore, in quo solo est ecclesiasticæ potestatis vertex ac plenitudo vere, realiter, subjective atque formaliter, atque ab ipso derivari in archiepiscopos et episcopos, et ab iis tanquam a mediis, in simplices sacerdotes. Verumtamen, quamvis sacerdos in sua ordinatione ligandi ac solvendi recipiat potestatem, quum secundum doctores communiter, idem realiter sint character sacerdotalis, et prædicta potestas, quæ etiam clavis vocatur; non tamen habet hujus potestatis exsecutionem, nisi sibi subjicitur materia, utpote homines super quos sibi jurisdictio detur a superiore, qui sicut dat eam inferiori, sic potest eam ei auferre in parte vel in toto, causa rationabili occurrente. Hinc dicunt doctores, quod ad hoc quod unus alium possit in confessione sacramentali absolvere, requiritur in confessore duplex potestas, videlicet potestas ordinis et potestas jurisdictionis.

Præterea Christus, dicendo Apostolis, «Quorum remiseritis peccata, remittuntur eis», etc., manifeste ostendit se esse verum Deum, qui solus potest tantam conferre potestatem hominibus, quæ nec angelis data est. Decuit autem ut postquam Deus omnipotens naturam assumpsit humanam, homines ab eo divinam acciperent potestatem, et supernaturalem quamdam deificationem: quod maxime datum est sacerdotibus, per hoc quod dispensatores effecti sunt sacramentorum evangelicæ legis, in quibus gratia continetur ac datur. Omnibus quoque fidelibus datur deificatio quædam supernaturalis, per diversa dona et gratias Spiritus Sancti, secundum illud in secunda Petri epistola: Maxima et pretiosa nobis promissa donavit, ut per hæc efficiamini divinæ consortes naturæ.24 — Postremo, de hac materia, et quid sit clavis Ecclesiæ, et an sit una vel duæ, qualiter quoque sacerdos novæ legis dicatur peccata dimittere, an scilicet aliquid cooperando, vel dumtaxat ostendendo, atque de verbis Hieronymi circa hoc, plurima scripsi super Matthæum et in aliis diversis opusculis, sine quibus hæc plene intelligi nequeunt.

Dedit itaque Christus Apostolis eorumque successoribus divinam et admirabilem potestatem, qua alios possunt solvere et ligare, a regno cœlesti excludere, et in illud inducere. Sed videant ministri Ecclesiæ ut tanta potestate digne utantur, existendo in gratia, culpasque confitentium sapienter pensando ac discernendo, et privatum amorem ac odium, ceterasque inordinatas affectiones penitus repellendo: quoniam si indignos scienter absolvant, vel dignos ligent, dicetur de eis illud Ezechielis: Interfecerunt animas quæ non moriuntur, et vivificabant animas quæ non vivunt.25

Thomas autem unus ex duodecim Apostolis, qui tamen non fuerunt nisi undecim, quando quod nunc describitur contigit; sed ante Christi passionem fuerunt duodecim, item et post eam, loco Judæ substituto Mathia; qui dicitur Didymus: quod interpretatum est dubius, quia de Christi resurrectione præ ceteris fuit incredulus; non erat cum eis, quando venit Jesus. Huic videtur contrarium, quod apud Lucam leguntur discipuli regressi a castello Emmaus, invenisse congregatos undecim, quorum unus exstitit Thomas.26 Respondet Augustinus, quod Thomas adfuit redeuntibus illis duobus: quibus loquentibus, Thomas propter aliquam causam exivit, et interim apparuit Christus. Potest etiam dici, quod iste sit sensus verborum Lucæ: Invenerunt congregatos undecim, id est Apostolos, qui undecim tunc fuerunt, quamvis non fuerunt omnes collecti. Est quoque consuetudo Scripturæ, ut aliquid attribuatur communitati, quia majori aut principaliori ejus competit parti.

Quæritur, quum Thomas defuerit dum Jesus venit, et insufflando Spiritum Sanctum dedit, ac dixit, Quorum remiseritis peccata, etc., an et ipse Spiritum Sanctum bis accepit, et quando potestatem solvendi atque ligandi sortitus est. Dici potest quod post dies octo apparente Domino Jesu Christo, Thomas recuperavit quod in die Paschæ propter suam absentiam non suscepit. — Insuper, teste Gregorio, divina dispensatione id contigit quod tunc defuit Thomas, ob nostram videlicet informationem, quatenus Thoma dubitante propter suam absentiam, Christus appareret frequentius, suamque resurrectionem probaret lucidius.

Dixerunt ergo ei in domum regresso alii discipuli: Vidimus Dominum. Ille autem dixit eis: Nisi videro in manibus ejus fixuram clavorum, et mittam digitum meum in locum clavorum, id est in partes pedum ac manuum clavis confixas, et mittam manum meam in latus ejus, tangendo lateris aperturam, non credam verbis vestris. Tam durus ad fidem et grossus fuerat Thomas, quod nec tot tantisque testibus credidit; nec videre satis putavit, sed voluit corpus etiam manu palpare. Non enim consideravit omnipotentiam Dei, nec recordabatur verborum Christi quibus se resurrecturum tertia die prænuntiavit frequenter, sed quam impossibile esset naturaliter hominem taliter passum resurgere.

Et post dies octo, id est octava die inclusive, iterum erant discipuli ejus intus, in domo præfata, ex formidine Judæorum, ut ante, et Thomas cum eis. Puto quod Thomas post præscriptam apparitionem magis quam ante manserit cum Apostolis, timens ne rursus se absente appareret discipulis Christus. Venit, hoc est, domum intravit, Jesus januis clausis. Propterea dixit Manichæus, quod corpus Christi erat phantasticum et non verum, non attendens omnipotentiam Dei, qui potest unum corpus per aliud, ambobus permanentibus integris, ducere. Et stetit in medio discipulorum. Non tamen indiguit corpus ejus tangere terram, seu sustentamento terræ aut solidi alicujus, propter dotem suæ agilitatis et etiam subtilitatis. Et dixit: Pax vobis. Ista jam semel exposita sunt.27 Deinde dicit Thomæ, ostendens se verba ejus cognoscere: Infer digitum tuum huc, in locum clavorum, et palpa fixuras manuum mearum ac pedum, et vide manus meas clavis perforatas, et affer manum tuam, et mitte, hoc est, pone eam, in latus meum, tangendo aperturam vulneris ejus; et noli esse incredulus, sed fidelis, quia dixisti te non crediturum, nisi videris et tetigeris ista.

Ecce quanta fecit Christus pro conversione unius discipuli, et pro reductione unius ovis errantis; quam pie, caritative et affabiliter se ipsum exhibuit Thomæ discredenti: nam et si Thomas plura ac certiora resurrectionis argumenta petisset, non denegasset ipsi ea Salvator. Hinc ait Chrysostomus: Vide Dominatoris clementiam, qualiter pro una anima ostendit se ipsum, vulnera, id est vulnerum cicatrices, habentem, seu vulnera habuisse, et accedit atque apparet, ut salvet unum.

Ex quibus itidem constat, quod quamvis deposuit passionem, non tamen compassionem, hoc est compassionis effectum. Et quum honores quatuor mala inducere soleant: primo oblivionem, quemadmodum in Genesi legitur, quod pincerna Pharaonis, succedentibus sibi prosperis, oblitus est interpretis sui Joseph:28 sicque aliqui exaltati obliviscuntur pauperum suorum sociorum, propinquorum et amicorum, imo et benefactorum; secundo elationem, ut patet in Saule, qui ante promotionem suam ad regnum humilis fuit, postea valde superbus; tertio morum mutationem, sicut vulgariter dicitur, Honores mutant mores: nam qui prius habuerunt mores mansuetos, habere incipiunt mores pompaticos; quarto incompassionem, quia magnates et principes sæpe sunt ad pauperes modicum compassivi (unde de his duobus scriptum est in Amos: Optimates capita populorum, ingredientes pompatice domum Domini, nil compatiebantur super contritione Joseph):29 sed Christus in resurrectione glorificatus, non est oblitus pauperum discipulorum suorum, nec eos contempsit, sed pie visitavit, et fratres vocavit; humiliter quoque comedit cum eis, et compassivus fuit eisdem, mœstos ac timidos consolando ac roborando.

Respondit Thomas, et dixit ei: Dominus meus et Deus meus es tu, o Jesu Christe. In quibus verbis Christi divinitatem fatetur. Tanta namque evidentia veritatis convictus, corde credidit et ore confessus est, quod Jesus cujus humanitatem vidit, verus consisteret Deus, quemadmodum ante passionem ab eo audivit:30 Ego et Pater unum sumus. Præterea, an Thomas tetigerit latus et manus Christi, an ex reverentia id omisit, ex textu non potest determinari, nec certum videtur: idcirco diversi de hoc diversimode opinantur. Gregorius tamen videtur sentire, quod tetigit: ait equidem, quod Thomas videndo et palpando ad fidem perductus est; itemque, quod tetigit vulnerum cicatrices, et de cordibus nostris per hoc tulit vulnera dubitationis.

Dixit ei Jesus: Quia vidisti me, Thoma, oculis corporalibus, quantum ad naturam humanam, in qua modo me conspicis, credidisti quod corporaliter non vidisti, utpote quod sim Deus. Aliud itaque vidit, aliud credidit. Vidit hominem, et credidit Deum. Beati sunt jam in spe qui non viderunt me corporali intuitu, et crediderunt in me fide formata. Hoc aliqui asserunt dictum de aliis discipulis. Sed non apparet: nam discipuli qui aderant, omnes jam viderant Christum. Hinc Augustinus et Gregorius adstruunt hoc dictum esse de nobis ac ceteris qui crediderunt, credunt aut credent in Christum fide formata, quem non viderunt oculo corporali, quemadmodum in prima Petri epistola habetur: In quem nunc non videntes creditis. Unde et Isaias prædixit:31 Quibus non est annuntiatum de eo, credent. Actus quippe fidei meritorius est, eo quod ex naturali ratione non habet certitudinem, sed divinæ auctoritati innititur, cui intellectus se subjicit propter Deum et reverentiam veritatis divinæ. Qui autem Jesum corporali oculo non viderunt, et nihilo minus credunt, magis innituntur auctoritati divinæ atque Scripturis, quam qui oculo carnis eum intuiti sunt. Ideo beatiores jam sunt in spe, ceteris paribus: quod addo, quoniam non est arbitrandum quod aliquis qui Christum non vidit, et credidit, sit simpliciter beatior Thoma apostolo, quamvis ei quantum ad aliquid præferatur.

Multa quidem et alia signa fecit Jesus in conspectu discipulorum suorum, quæ non sunt scripta in libro hoc, scilicet in evangelio S. Joannis. Quod intelligi potest, tam de signis quibus Christus se resurrexisse probavit, quorum multa omisit Joannes, et aliqua illorum alii Evangelistæ scripserunt, quam de ceteris miraculis quæ operatus est ante passionem suam coram discipulis suis, quorum pauca scribit Joannes; alii vero Evangelistæ multa illorum descripserunt signorum. Singuli tamen et omnes aliqua omiserunt, tam de doctrinis quam de miraculis Salvatoris. In quo patet insufficientia Scripturæ Evangelistarum per comparationem ad eminentiam operum documentorumque Christi, quæ a nullo mortalium plene queunt describi. Attamen tanta scripta sunt, quanta ad informationem Ecclesiæ, ad fidei roborationem et ad hominum salutem sufficiunt.

Hæc autem scripta sunt per me Joannem, dirigente ac instruente me Spiritu Sancto, ut credatis fide per dilectionem operante, quia Jesus est Christus Filius Dei unigenitus et naturalis, non adoptivus. Per supernaturalia etenim opera sua probavit Jesus se esse Filium Dei: ideo talia scripta sunt, ut qui ea non vidimus, audiendo seu legendo ea credamus quod Jesus sit Filius Dei. Potius quoque ait Evangelista, « ut credatis quia Jesus est Filius Dei », quam, Filius Virginis aut hominis, quoniam principalis sua intentio in descriptione evangelii hujus, fuit ostendere Christi divinitatem ac generationem divinam, quia de Christi humanitate et generatione ejus materna, alii Evangelistæ satis scripserunt. Et ut credentes, vitam gratiæ habeatis in sæculo isto, et vitam gloriæ in futuro. Cognitio enim fidei ordinatur finaliter ad vitam æternam, quæ est visio Dei per speciem. Unde in prima Petri epistola asseritur: Videntes Christum exsultabitis lætitia inenarrabili et glorificata, reportantes finem fidei vestræ, salutem animarum vestrarum.32 Itaque, Habeatis vitam in nomine ejus, hoc est virtute et gratia seu merito Christi, vel in ipso Christo, tanquam in causa et objecto beatitudinis vestræ, quoniam non est aliud nomen datum hominibus sub cœlo, in quo oporteat salvos nos fieri, ut beatissimus Archiapostolus protestatur.33

Footnotes

  1. Matth. X, 28. ↩

  2. Luc. XXIV, 22, 23. ↩

  3. Luc. xxiv, 31 et seq. ↩

  4. Luc. XXIV, 33. ↩

  5. Luc. x, 5. ↩

  6. Matth. v, 9. ↩

  7. Coloss. III, 15. ↩

  8. Joann. XVI, 33. ↩

  9. Joann. XV, 20. ↩

  10. Matth. v, 12. ↩

  11. Hebr. XII, 14. ↩

  12. Luc. XXIV, 39. ↩

  13. Apoc. XIX, 16. ↩

  14. Ps. LXV, 7. ↩

  15. Is. XLII, 8. ↩

  16. Luc. xxiv, 41. ↩

  17. Ibid. 37. ↩

  18. Ibid. 36. ↩

  19. De Eccles. hier. c. v. ↩

  20. Rom. xiii, 1. ↩

  21. 1 Cor. xiv, 40. ↩

  22. II Cor. xiii, 10. ↩

  23. Matth. xvi, 19. ↩

  24. II Petr. 1, 4. ↩

  25. Ezech. xiii, 19. ↩

  26. Luc. xxiv, 33. ↩

  27. Cf. p. 548 B. ↩

  28. Gen. XI, 23. ↩

  29. Amos VI, 1, 6. ↩

  30. Joann. X, 30. ↩

  31. Is. LII, 15. ↩

  32. 1 Petr. 1, 8, 9. ↩

  33. Act. IV, 12. ↩

Chapter 188 of 211