Sermo 5
Ad religiosos
QUALITER VINCENDUS SIT MUNDUS, ET DEO PERFECTE COR JUNGENDUM.
OMNE quod natum est ex Deo, vincit mundum. I Joann. v, 4.
Quamvis ex Deo sint omnia, fideles tamen ex aqua et Spiritu Sancto renati, specialiter ex Deo nati dicuntur. Nec solum in Baptismo, sed et in Pœnitentiæ sacramento nascitur homo ex Deo, ita quod qui per mortale peccatum fuit membrum, servus filiusque diaboli, per caritatem et gratiam fit membrum Christi, minister ac filius Dei. Imo quicumque iniquus ad Deum vere convertitur, ex Deo spiritualiter nascitur, quoniam esse spirituale, gratuitum, deiforme sortitur. Hinc Jacobus ait apostolus :1 Voluntarie genuit nos verbo veritatis. Hæc est christianæ innocentiæ sancta infantia. Unde princeps hortatur Apostolorum : Quasi modo geniti infantes rationabiles, sine dolo lac concupiscite.2 Quidquid ergo ex Deo sic natum est, superat mundum : superat, inquam, mundum, in quantum hujusmodi. Juxta quem sensum idem evangelista Joannes affirmat : Omnis qui natus est ex Deo, non peccat.3 Itaque omnis qui natus est ex Deo, non solum per regenerationem præfatam, sed et per prædestinationem æternam, vincit mundum finaliter : quia et si ad tempus vincatur a mundo, quemadmodum Petrus Christum ex timore negando, et David adulterium homicidiumque patrando, non tamen recedit a sæculo isto, nisi per fidem et caritatem mundo a se devicto.
Sed quæri potest, quid sit vincere mundum, præsertim quum juxta Salvatoris doctrinam, non sit malo resistendum, sed unam cædenti maxillam præbenda sit altera.4 Homines quoque mundani et adversarii spiritualiter sunt amandi. Denique martyres sancti ab impiis interfecti, videntur a mundo victi. — Et respondendum, quod vincere mundum, est mundanas vanitates, impietates, sæcularia desideria, carnalia oblectamenta transitoriosque honores contemnere, vitiis dominari, nec adulationibus nec comminationibus a Deo averti, pro justitia mori. Et hoc modo beatissimi martyres mundum vicerunt, sicut et Christus de se ipso contestatur, loquens Apostolis : In mundo pressuram habebitis; sed confidite, ego vici mundum.5 Paulus quoque ait : Sancti per fidem vicerunt regna.6 Denique in rebus creatis est aliquid appetibilitatis, deliciositatis, formositatis et utilitatis. Quicumque ergo creaturarum appetibilitate, pulchritudine, delectabilitate in tantum allicitur, quod ad eas magis quam ad Creatorem afficitur, et contra Dei præceptum ipsis adhæret, talis superatur a mundo. Qui autem Creatori in infinitum amabiliori, suaviori, pulchriori et perfectiori super omnia, magis afficitur et cohæret, hic vincit mundum. Et hæc mundi victoria est de necessitate salutis.
Est autem et alia mundi victoria altior, qua parentes et omnes homines sæculares, terrena substantia, honor et dignitas, voluptas et gloria sæculi, contemnuntur ac deseruntur : non solum in quantum directe mentem a Deo impediunt et avertunt per hoc quod plus quam summum et incommutabile bonum amantur, sed item in quantum occasionaliter faciunt hoc, et mentem a divina unione ac spirituali profectu retardant, a perfectione contemplationeque retrahunt. Sicque mundum contemnere, consilii est, non præcepti. Et hoc modo religiosi mundum vincunt, universa quæ mundi sunt corporaliter ac spiritualiter relinquendo, et religionem intrando, regulariterque vivendo.
Hoc itaque modo mundum vincere nos oportet, ut ad nullam sæculi vanitatem afficiamur, nullius rei creatæ inordinato affectu commaculemur, nullo sensuali aut carnali amore alicui inclinemur; de temporalibus et terrenis non sollicitetur nec occupetur cor nostrum, nec ad necessaria corpori, scilicet cibum, potum, vestem, cellam aut cameram, somnum aut quodcumque humanum solatium, alliciatur mens nostra, nisi penitus ordinate, prout videlicet necessaria sunt sive accommoda ad gratiarum charismata, ad virtutum ac gratiæ incrementa. Sed, proh dolor! multi sunt religiosi solo corpore de mundanorum hominum habitatione consortioque egressi. Quorum conversatio non est in cœlis, sed mentis distractione discurrunt per vasta terrarum, et vanis affectionibus detinentur in terris; corporaliter sedent in cœnobio, et mentis occupatione versantur in mundo: imo per cogitationes inutiles, per varias passiones, per terrenas cupiditates, curiositates, evagationes, mundum in se tenent inclusum. Hi sunt qui sæcularibus delectantur rumoribus, mundanorum hominum confabulationibus; qui non amant nesciri: imo per scripta, per munuscula, per salutationes, per varios modos, extraneorum sibi mercantur notitias, reputationes, favores ac munera: qui mentis suæ expurgationi ac vero ornatui non insistunt, divinorum meditationibus inhærendo, in solo Deo, cum solo Deo se occupando; sed per stulta phantasmata, per desideria vana ac studia frivola, interiora præcordiorum suorum coram Deo depingere ac fœdare non erubescunt. Hi igitur se emendent.
Præterea, quum teste Philosopho, contingat plura simul scire, sed unum dumtaxat intelligere, constat quod mens nostra tanto minus Deo actualiter vacat, intendit, unitur, quanto plus impertinentium phantasmatum strepitu et occursu inquietatur, potissimum tempore orationis, psalmodiæ, celebrationis, meditationis ac divinorum. Tota sollicitudo, universum studium animæ nostræ sit, mundo excluso ac penitus victo, soli Deo vacare, placere, et indesinenter, in quantum fieri potest, actualiter esse unitum, nec aliquod temporis punctum infructuose transire: quod est vere sine intermissione orare. Nihilo minus pro communi bono, pro reformatione Ecclesiæ, pro mundi hominibus, præcipue pro propinquis, commissis et benefactoribus, incessanter ac ferventissime deprecemur, ut Deus in omnibus atque ab omnibus honoretur.
Præterea, juxta Joannem apostolum in hodierna epistola, hæc est victoria quæ vincit mundum, id est victorialis virtus qua vincimus mundum, fides nostra. Justus namque ex fide vivit; et adversario nostro diabolo jubet nos princeps Apostolorum resistere fortes in fide. Unde et apostolus Paulus inquit: In omnibus sumentes scutum fidei, in quo possitis omnia tela nequissimi ignea exstinguere. Verumtamen non qualicumque fide fit istud, quoniam fides sine operibus mortua perhibetur, et multi fidem habentes plus infidelibus condemnantur. Est ergo fides viva, formata caritate et actibus bonis ornata, qua vincimus mundum, quia per fidem hanc credimus, consideramus, inspicimus quid post vitam hanc momentaneam sequetur, quam rigorosum Dei judicium, quam intolerabile inferni supplicium.
Actuemus ergo nos semper in fide, rogemusque Deum ut præstare nobis dignetur fidem rationibus credendorum illuminatam, ac limpidam veritatem, fidei
1 Thess. v, 17.
1 Joann. v, 4.
Hebr. x, 38.
1 Petr. v, 9.
Ephes. vi, 16.
Jacob. u, 20, 26. intelligentiam, quatenus clarissima mentis acie contemplemur quam vile et contemnendum ac nihil sit omne transitorium et caducum, omne carnale et fœdum, omnis mundana prosperitas, comparatione æternorum, cœlestium spiritualiumque bonorum. In mundo supra mundum simus, juxta Jeremiæ eloquium, levando nos supra nos ipsos.7 Intueamur quam difficile sit in mundo salvari, quam pauci ibi evadant; quam etiam immoderanter lignum, fœnum, stipulam sibi accumulent, secumque deferant morientes, hi ipsi qui forte in mundo cum mundo non pereunt.8 Sicque infinitas et præcordialissimas Altissimo gratias referamus quod de mundo nos sequestravit, atque in cœnobio constituit, in quo tam copiosissima et aptissima media proficiendi habemus, imo ab innumerabilibus peccandi occasionibus, causis, laqueis et periculis eruti sumus. Propter quod nullum prorsus locum demus negligentiæ, sed cum omni vigilantia ac fervore coram Creatore æterno nos incessabiliter intuente, conversari, proficere, perfici enitamur. Quum Deus cœperit nobis dulcescere, mundus mox amarescet. Quum orando, psallendo, meditando cœperimus delectari, vana fastidiemus colloquia. Quanto profundius summæ et increatæ bonitatis æternæque veritatis contemplationi infigemur, tanto intensius cuncta carnalia et mundana in tædium nobis vertentur.
Ideo ei qui essentialiter bonus, amabilis desiderabilisque consistit, cujus pulchritudinis nullus est finis, cujus dulcedinis non est mensura, cujus sapientia, deliciositas, eminentia termino caret, cor nostrum plenarie conjungamus, cum Propheta dicentes : In Deo salutare meum et gloria mea;9 Deus auxilii mei, et spes mea in Deo est. Sed quia ad hæc nullus nisi veraciter humilis, mitis, patiens, timoratus ac reformatus pertingit, in humilitate, mansuetudine, patientia, timore ac reformatione assidue crescere ac firmari conemur.
Footnotes
Chapter 192 of 211