Sermo 4
QUAM SIT NECESSARIA ACCEPTIO ET GRATIA SPIRITUS SANCTI BONA OPERANTI.
ACCIPITE Spiritum Sanctum. Joann. xx, 22.
Quum Christus in octava Paschæ discipulis suis apparens, eos salutasset dicendo, Pax vobis, deinde manus, latus ac pedes suos, ac quinque vulnerum cicatrices in ipsis ostendisset eisdem, atque per hoc eos spiritualiter exhilarasset, dixissetque eis, Sicut misit me Pater, et ego mitto vos;1 protinus insufflavit in eos, et dixit: Accipite Spiritum Sanctum. Similiter dum
D Salvator fideles suos mittit in mundum hunc, infundit eis Spiritum Sanctum, qui dirigat, juvet ac protegat eos. Primo etiam infundit eis Spiritum Sanctum in Baptismo, qui est primum sacramentum et spiritualis regeneratio: propter quod janua sacramentorum vocatur. In Baptismo quippe purgatur homo ab omni quod in se habet peccato: nec talis purgatio fit absque infusione gratiæ ac virtutum. Imo in Baptismo reducitur homo ad quamdam originalis justitiæ innocentiam atque munditiam; et in eo desponsatur anima suo creatori Deo per fidem, spem et caritatem. Deinde in sacramento Confirmationis datur fidelibus Spiritus Sanctus ad robur, ut ejus auxilio contra adversarios suæ salutis viriliter prælientur, efficaciterque prævaleant. Insuper, quotiescumque accipit homo incrementum gratiæ, caritatis augmentum et spiritualem profectum virtutum a Deo, toties accipit Spiritum Sanctum: nam illis Spiritus Sanctus infundi ac tribui perhibetur, quibus dona suæ gratiæ, præsertim gratiæ gratum facientis, præstantur ac infunduntur. O quam incomprehensibiliter magna est bonitas, munificentia atque dignatio Dei, qui tam summum infinitumque bonum, videlicet Spiritum Sanctum, donat hominibus! Quam magna est etiam dignitas hominis, cui tantum a Deo bonum confertur!
Hæc ergo acceptio sive infusio Spiritus Sancti necessaria est hominibus. Primo, ratione finis conditionis humanæ. Creatus est namque homo a Deo propter supernaturalem beatitudinem, quæ est visio Dei clara et fruitiva per speciem. Propter quod ait Apostolus: Videmus nunc per speculum in ænigmate; tunc autem facie ad faciem.2 Joannes quoque apostolus: Videbimus Deum sicuti est, id est clare et immediate, quia divinam essentiam in se ipsa conspiciemus. Quæ quum sit pulchritudinis infinitæ, ejus clarus adspectus vere deliciosissimus est. Quum itaque beatitudo ista ad quam creatus est homo, sit supernaturalis, non potest homo ad eam pertingere per naturalia dona, sed supernaturalibus gratiæ charismatibus indiget, utpote, fide, spe, caritate, aliisque infusis virtutibus: nam media fini proportionari necesse est. Sed cui hæc supernaturalia dona præstantur, Spiritus Sanctus infunditur et confertur.
Secundo, necessaria est homini ista Spiritus Sancti infusio, ratione infirmitatis et imperfectionis humanæ: quia ut ait Apostolus, Non sumus sufficientes cogitare34 aliquid a nobis quasi ex nobis, sed sufficientia nostra ex Deo est. Unde et Christus dixit Apostolis: Sine me nihil potestis facere.5 Et per Osee prophetam Dominus unicuique homini loquitur: Perditio tua ex te; in me tantummodo auxilium tuum.6 Quum ergo tantæ dignitatis et altitudinis sit beatitudo illa supernaturalis ad quam conditi sumus, non potest homo agere aliquid meritorium ejus ex naturalibus suis, seu per solas naturales et acquisitas virtutes; sed indiget poni in quodam esse supernaturali ac deiformi, et per virtutes theologicas ac infusas præfatas corroborari ac dignificari ad promerendum beatitudinem tantam. Imo sicut ex nihilo facti sumus, ita a nobis ipsis non habemus nisi deficere et peccare, excæcari ac indurari.
Tertio, necessaria est nobis ista acceptio, infusio et subventio Spiritus Sancti, ratione hostium nostræ salutis. Qui, sicut in primo circa evangelium istud sermone ostensum recordor, tantæ crudelitatis, tantæ potestatis ac multitudinis, tantæ calliditatis et experientiæ sunt, quod homo propriis viribus eis nequaquam prævalere potest nec diu resistere; sed supernaturali atque continuo Spiritus Sancti eget auxilio, sicut ait Propheta: Auxilium meum a Domino, qui fecit cœlum et terram. Et rursus loquitur Deo: Spiritus tuus bonus deducet me in terram rectam.7 Hinc sanctus Jeremias propheta loquitur Deo: Scio, Domine, quia non est hominis via ejus, nec viri est ut ambulet, et dirigat gressus suos; hoc est, Scio8, o Domine Deus, quia in naturali hominis potestate et sagacitate non est ut viam salutis incedat, et gressus seu actus suos secundum tenorem divinæ dirigat legis ac tuæ beneplacitum voluntatis, sed tua ope et directione præcipua incessabiliter eget. Hinc sancti viri pro indesinenti Dei auxilio affectuosissime atque uberrime oraverunt, ut quum Psalmista ait: Adjuva nos, Deus salutaris noster, et propter gloriam nominis tui, Domine, libera nos.9
Quarto, necessaria nobis est adsistentia et subventio ista Spiritus Sancti, propter difficultatem consequendi salutem in hoc sæculo nequam, sicut ait Salvator :1011 Arcta est via quæ ducit ad vitam, et pauci inveniunt eam.12 Unde, secundum Augustinum, in medio laqueorum deambulamus, et innumerabilibus circumvallamur periculis.
Deinceps sancti Patres comparant mundum istum magno ac turbulentissimo mari, tempestatibus pleno, in quo plurimi demerguntur : cujus signum est, secundum Hieronymum, pereuntium multitudo et evadentium paucitas. Quædam etenim maria tam turbulenta et periculosa feruntur, ut de quatuor aut quinque pereat unus : sic mundus iste tam periculosissimus est, ut de quatuor vel quinque, aut valde quampluribus, salvetur vix unus.13
Nam Christo testante, Multi sunt vocati, pauci electi.14 Hinc Hugo in libro de Vanitate mundi sic dicit : Considera mundum hunc universum, propter mutabilitatem suam, tanquam diluvium quoddam discurrentium aquarum, et amatores mundi quasi naufragos quosdam, qui mersi in pelagi hujus profundo, deorsum rapiuntur et feruntur in præceps. Deum quoque considera quasi sursum in summo, mundum vero quasi deorsum in imo. Deinde considera animum hominis quasi in medio collocatum, qui sua naturali dignitate eminet mutabilitati humanæ.15 Si ergo his quæ deorsum transeunt, hoc est terrenis et sensibilibus rebus, se per amorem vel cupiditatem immerserit, statim per infinitas distractiones evagatur et rapitur, desideriorum inquietudinibus agitatur;16 nullibi stabilitur, sed passionibus et peccatis hinc inde impellitur; nunc inordinate tristatur, nunc vane lætatur, nunc carnaliter timet, nunc stulte præsumit et periculosa securitate torpescit, et raro aut nunquam pro sua occupatur salute, nec ad Deum se erigit, multoque minus in ipso quiescit.
Secundo, sancti Patres comparant mundum istum latissimo campo, crudelissimis ac innumerabilibus hostibus pleno, in quo plurimi jugulantur, paucissimi vero evadunt, et hoc non absque grandi labore atque vulneribus multis. Quodque deterius est, campi hujus ambulatores, qui se invicem deberent juvare ad evadendum alliciendo se invicem ad virtutes, se mutuo tradunt in manus latronum, dum unus alium pertrahit ad peccata.
Quum ergo tam difficillimum sit evadere mundi pericula et salvari in mari hoc magno, valde necessaria nobis est jugis et gratiosa adsistentia Spiritus Sancti, qui adjuvet infirmitatem nostram, et doceat ignorantiam nostram, tueaturque nos ab universis adversariis nostræ salutis, imo et a telis domestici inimici, hoc est a carnalibus desideriis et peccatis. Nam caro concupiscit adversus spiritum, et ad multa saluti contraria nos inclinat. Propter quod dixit Apostolus : Infelix ego homo! quis me liberabit de corpore mortis hujus, id est de carne ista mortali ?17
Postremo non solum nobis necessaria est infusio et auxiliatio Spiritus Sancti, quantum ad hoc ut gratiam et virtutes infusas ac supernaturalia habitualia dona concedat, sed ut mentes nostras ad bene agendum jugiter excitet, moveat seu inducat, quoniam in omni actu meritorio necessaria est nobis actualis motio Spiritus Sancti. Propter quod protestatur Apostolus : Deus est qui operatur in nobis velle et perficere. Isaias quoque propheta fatur : Omnia opera nostra, Domine, operatus es in nobis.
Hinc igitur Spiritus Sancti clementiam, gratiam et confortationem incessabiliter invocemus; et unus alteri cooperetur ad bonum, et sua ac proximorum peccata deploret, sicut de S. Ambrosio doctore et episcopo legitur, quod dum aliquis ei confitebatur aliqua magna peccata, ex totis præcordiis confitenti condoluit, et amarissime ejus peccata deflevit. Et hoc idem de S. Thoma de Aquino multisque aliis legitur. Sic et in Vitaspatrum narratur, quod quum quidam sanctus eremita audisset quemdam Fratrem peccasse, uberrime flevit, dicens : Ille hodie, et ego cras.
Footnotes
Chapter 191 of 211